Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Lux primo die facta cujusmodi fuerit

IN DISTINCTIONEM DECIMAMTERTIAM. §. 1. Lux primo die facta cujusmodi fuerit.

CAELUM & terram ad opus primi diei pertinere non autem facta esse ante primum diem, ut quidam opinantur, hoc loco supponimus: inferius id ostensuri ubi de ordine diei & noctis agemus. Secuta est autem die operatio quaedam distinctionis, id est, qua distingui, formari, & exornari coepit, quod initio informe factum fuerat. Fecit enim Deus lucem, eamque a tenebris discrevit & diem appellavit.

De hac luce statim quaestio occurrit; quomodo primo die facta referatur, cum eadem scriptura testetur, quarto demum die facta esse luminaria, solem, lunam, & stellas; quae si a luce illa diversa sint, explicandum qualis ea lux fuerit, & quo tandem abscesserit. Respondent Hebraei quidam solem & lunam creata fuisse primo die, idque satis intelligi per distinctionem diei & noctis eo die factam. Quod autem in quarto die scribantur sol & luna, quadam repetitione factum volunt. Quoniam enim, ut aiunt, quarto die stellae fuerunt conditae, mentionem adjecit Moyses & majorum astrorum, ut universum ornatum caelestem eo die absolutum ostenderet, dum stellae adduntur ad solem & lunam jam ante creata. Sed haec expositio violenta est. Nam opus quarti diei significatum fuisse illis verbis: Dixit Deus, fiant luminaria in firmamento caeli, &c. certum & indubitatum est: Atqui scriptura seipsam exponens dicit Deum cum hoc verbo fecisse luminaria magna & stellas, adeo ut manifestius creationem solis & lunae asscribat quarto diei (haec enim diserte interpretatur luminaria (quam creationem stellarum, quas expresse eo nomine non vocat, licet subaudiendum relinquat stellas esse luminaria, eademque minora ex eo quod solem & lunam vocaverat magna luminaria.

Graecorum quorumdam opinio est lucem primo die creatam extitisse sine subjecto usque ad quartum diem, quo facta sunt ea corpora quae luminaria dicuntur, scilicet primigenia luce in ipsis recepta. Legitur id apud Basilium homilia 6. Hexameron, & Damascenum, lib. 2. de fide cap. 7. Sed & hoc improbabile est. Neque enim credibile est in ipsa naturae institutione Deum aliquid fecisse contra naturam quam instituebat, quale est, ut sit accidens sine subjecto. Verumtamen (ut hoc saltem obiter annotemus) vel hinc intelligitur, quam non fuerit illis patribus absurdum, quod hodierni sectarii velut absurdum & impossibile rejiciunt divina virtuto accidens existere sine subjecto, prout ecclesia fieri docet in sacramento Eucharistiae.

Est autem multo probabilius per illam lucem intelligi vel corpus aliquod lucidum, vel potius ipsam qualitatem, a qua quid lucidum vocatur, magni caeli parte diffusam. Quae quidem lucida caeli pars tunc fuerit instar materiae ex qua postmodum in partes distributa, ac veluti in igneos globos condensata sol, luna, caeteraeque stellae factae fucrint. Huic sententiae congruentia leguntur apud Dionysium lib. de divinis nominibus parte I. cap. 4. quem sequuntur S. Thomas & Bonaventura cum plerisque aliis. Disputat de eadem re Aug. lib. 1. de Gen. ad lit. cap. 10. & 11. sed ita ut nihil definiat.

Confirmatur autem dicta expositio per hoc, quod in aliis quoque operibus a confusis ad distincta, & omnino ab imperfectis ad perfecta Deus processerit. Unde sicut terra primum confusa, deinde ab aquis separata, tertio ornatum accepit rerum ex ea germinantium; ita primo res fuere in tenebris, deinde luce creata divisit Deus inter noctem & diem, ac postremo mundum luminaribus exornavit. Nam ut bene tradunt quidam, lux primo die creata atque per caelum diffusa, non fuit tantae claritatis, quanta est claritas solis, sed multo remissior; ut qualis est in aurora vel crepusculo diei. Nam lucem unitam & collectam clariorem effici, luminis exemplo quod intensius redditur, quoties radiis repercussis in se reflectitur, facile est probare.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1