Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Cur Deus ab imperfecto ad perfectum processerit

§. 2. Cur Deus ab imperfecto ad perfectum processerit?

QUare Deus hunc ordinem institutionis rerum servare voluerit, ut primo rude aliquid & confusum produceret; deinde vero idem distingueret atque exornaret, cum potuerit haud dubie lucem & terram, ut & caetera, ita distincta & perfecta ab initio facere, sicut ea tandem perfecit; sola quidem creatoris voluntas in scripturis nobis declarata, etsi nulla addita ratione, sufficere merito omnibus debet; sed quia rationabilis est Dei voluntas, nihil prohibet facti ejus aliquam rationem a nobis assignari pertinentem ad nostram instructionem.

Una igitur ratio est ut discamus res omnes a Deo pendere, Deumque authorem habere tam quoad inchoationem, quam quoad provectum & perfectionem, nihilque in rebus esse tam imperfectum, quod modo res aliqua sit, cujus non sit author Deus.

Alia ratio est apud Ambrosium lib. 1. Hexameron cap. 7. ne si omnia a principio perfecta legerentur, increata putarentur. Rursum alia ibidem; ut nos ad imitationem divinioperis, eundem in operando ordinem servaremus, ab imperfecto ad perfectum tendentes. Simile quid indicat August. lib. de catechizandis rudibus cap. 17.

Idem vero August. lib. 1. contra adversarium legis & prophetarum cap. 8. per hoc quod tenebris lux successit, quid in homine spiritualiter fiat mystice significatum docet. Quae significatio fundata est in Apostolo 2. Cor. 4. ita scribente: Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris, pellens scilicet tenebras erroris & peccati in quibus ante eramus. Unde & illud ejusdem Apost. Rom. 13. Nox praecessit, dies appropinquavit; abjiciamus ergo opera tenebrarum, & induamus arma lucis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2