Capitulum 3
Capitulum 3
Quomodo dicatur Deus divisisse lucem a tenebris
DIvisio lucis a tenebris, quae nominatur in opere primi diei, non sic accipienda est, quasi prius in eodem corpore lux & tenebrae fuerint permixtae, quarum deinde ad invicem facta sit separatio. Non enim fieri potest ut forma aliqua cum sua privatione permisceatur, utpote ex quo sequeretur manifesta contradictio, scilicet in eadem parte subjecti esse formam & non esse, ut lumen inesse & non inesse. Nam privatio infert negationem. Sed divisisse dicitur Deus lucem a tenebris. Primum quidem sccundum causas ipsarum. Nam alia lucis seu luminis, alia tenebrarum est causa. Lux enim in corpore caelesti ac lucido erat, atque ab eo in partes subjectas fundebatur lumen, quod hoc loco simul comprehenditur nomine lucis, ut ex eo patet quod lux dies appellatur. Neque id mirum, cum tam Graeci quam Haebraei uno vocabulo utrumque significent: Latini vero inter lucem & lumen non magnum discrimen agnoscant. Tenebras autem efficiunt opaca corpora lucentibus objecta, cujusmodi maxime est terra: efficiunt, inquam, per modum causae removentis prohibens. Nam proprie efficiens causa tenebrarum, ut & aliarum privationum, nulla est.
Secundo, divisit quoad locum, quia dum in altero orbis hemisphaerio lumen est & dies, in altero tenebrae sunt & nox. Neque fieri potest ut in uno eodemque loco sint utraque simul.
Tertio, quoad tempus. Nam in eodem hemispherio vicissim ac diverso tempore sibi succedunt lumen & tenebrae, nox & dies; oportet autem diem ut nocti opponitur artificialem intelligere, non naturalem, ut patet.
Nunc si quaerat aliquis, quis motus lucis effecerit diem & noctem sibi invicem succedentes primo triduo, quando sol nondum erat conditus. Respondet August. lib. II. de Civit. Dei, cap. 7. remotum id esse a sensibus nostris, nec ita ut est, intelligi a nobis posse. Basilius vero in hom. 2. Hexameron existimat lucis illius diffusione factum fuisse diem, ejusque contractione noctem. Quod & Damascenus sentit lib. 2. de fide orthodoxa cap. 7.
Verum quia istiusmodi diffusio & contractio lucis praeter naturam esse videtur, ideóque primae institutioni naturae minus congruens; hinc alii probabilius censent lucem illam primordialem orbiculari suo motu, quo simul cum caelo ferebatur, diem effecisse praesentia sui; noctem vero absentia scilicet eo modo, quo postea sol ex illa luce procreatus diem noctemque distinxit. Vide sanctum Thomam 1. p. quaest. 67. art. 4. ad tertium.
On this page