Capitulum 4
Capitulum 4
Quomodo Deus dixisse aliquid, et res nominasse dicatur
QUod ait scriptura: Dixit Deus, fiat lux, & rursum: Appellavitque lucem diem & tenebras noctem, Cujusmodi sequuntur & aliae de aliis rebus creandis vel creatis sententiae; non sono vocis intelligendum est Deum usum fuisse ad rerum creationem. Nondum enim creatus erat homo, cui sic loqueretur, & propter quem solum esset vocalis illa locutio; sed dixisse dicitur, quia jussit & voluit tunc fieri, quod ab aeterno & incommutabiliter disposuerat ut tunc fieret. Utitur autem scriptura verbo, dixit, ad innuendam operationis divinae facilitatem. Quam enim facile est homini quod mente concepit, eloqui; tam Deo facile fuit, imo longe facilius, universum mundum creare. Quam facilitatem psalmista quoque significavit dicens: Ipse dixit & facta sunt, ipse mandavit & creata sunt.
Quod si quaeras, cur non similiter dixit Deus: fiat caelum & terra. Respondeo Deum hoc quoque dixisse, neque solum de caelo & terra, sed de omni opere quod fecit, ut satis probat memoratus plalmi versiculus. Si enim Deo dicere ut quid fiat, idem est quod imperio voluntatis suae decernere ut fiat; non dubium quin de omni opere suo dixerit ut fiat, licet non sic ubique scriptura loquatur. Cur autem non sic locuta fuerit de primo opere, id est, caelo & terra, cum inveniatur hoc locutionis modo usa de caeteris deinceps usque ad finem sex dierum; hanc assignat rationem Basilius homilia 3. Hexameron, quia prius oportuit produci creaturam quae obediret Deo quam fieri mentionem imperii divini, quod significatur illo verbo; dixit Deus. Quam rationem non improbat sanctus Thomas prima parte quaest. 74. art. 3. ad primum. Nec dissimilis erit ratio, si respondeamus scripturam non debuisse Deum introducere dicentem aliquid, nisi postquam facta esset creatura, quae dicentem audire & intelligere posset, nimirum angelica, quae quidem facta fuit ante lucem, sed non ante caelum & terram. Adde quod inconvenienter scripsisset Moyses hoc modo: In principio dixit Deus, fiat caelum & terra. Nam inde sequeretur Deum nihil dixisse ante creationem caeli & terrae. Sicut enim bene sequitur: In principio fecit caelum & terram: ergo nihil ante fecit; ita & istud sequi videtur. Unde consequens ulterius videretur filium Dei, id est, verbum Patris non fuisse ante caelum & terram; quia verbum non prius est quam dicitur. Hoc est enim ei esse quod dici.
Porro quod Magister ex Augustino interpretatur Deum dixisse ut fieret, quia in verbo suo, id est, in filio fecit quaecunque fecit; ad mysticum hujus scripturae sensum potius quam literalem referendum putamus. Nam plures ejusdem scripturae sensus literales agnoscere nulla ratio cogit. Unde & huic loco impertinens est quaestio; quomodo pater in filio vel per filium operari dicatur, aut etiam in Spiritu sancto. Cujus rei petenda est explicatio ex iis quae dicta sunt ad distict. 20. & 36. lib. 1. & ad distinct. 1. hujus libri. Tantum hoc loco breviter dicimus ex hujusmodi locutione non esse cogitandam aliquam operationis diversitatem in personis divinis; cum secundum fidem catholicam fatendum sit tres personas esse unicum principium & causam totius creaturae, scilicet una eademque operatione omnia producentem & conservantem. Quare quod dicitur Pater operari per filium vel in filio, hunc sensum habet: Pater producit filium omnia eadem eodem modo secum operantem; vel quod eodem recidit: Pater operatur una cum filio, cui hoc ipsum dedit producendo, ut eadem omnia cum ipso operetur, & similiter de Spiritu sancto.
Jam quod ad alterum attinet, ubi dicitur Deus res a se factas certis appellasse nominibus, velut lucem diem, tenebras noctem, & aridam terram; id ita exponit Augustinus lib. I. de Genesi contra Manichaeos cap. 9. & 10. Appellavit eas, inquit, immutabilis suae sapientia aeternis internisque rationibus. Quod sic intelligitur, quia rebus singulis suas indidit proprietates, per quas ab aliis omnibus distinguerentur. Unde & de stellis dicitur Psam. 146. Et omnibus eis nomina vocat; quia nimirum eas omnes & condidit, & proprietatibus inter se distinctas exacte cognoscit.
Nec multum ab hac diversa est altera expositio, quae est apud eundem Augustinum, scilicet Deum res appellasse nominibus, quia eas appellari fecit, id est, ita creavit suis proprietatibus discretas, ut ab hominibus distingui possent & propriis nominibus vocari. Ad quem sensum alludere videtur illud hymni ecclesiastici: Qui mane junctum vesperi diem vocari praecipis.
On this page