Capitulum 5
Capitulum 5
Utrum dies nocte prior fuerit, an contra
QUaestio non parva est apud interpretes historiae Geneseos; utrum in exordio mundi dies noctem praecesserit an contra? In qua quaestione, quia dies nocti opponitur, manifestum est: artificialem diem intelligi, de quo dictum est: Et appellavit lucem diem. Hic autem seponendae sunt opiniones Philosophorum, qui veram mundi Genesim ignorarunt. Inter quos Thales Milesius interrogatus aliquando, num dies nocte prior fuisset an contra? respondit noctem praecessisse diem, videlicet respiciens ad chaos & tenebras perpetuas, quas poetae & Philosophorum nonnulli ponebant tanquam longam noctem ante rerum exortum. Quod cum fabulosum esse constet, nec juxta eam sententiam nox initium mundi fecerit, sed mundi creationem praecesserit, quod non est controversum sed plane falsum; quaestio praesens examinanda nobis est ex scripturis & probabili earum interpretatione. Et quidem utrique parti sua argumenta non desunt.
Quod enim dies nocte prior fuerit, videri potest primum ex eo quod scriptura diei appellationem nocti praeposuit, dicens: Appellavitque lucem diem & tenebras noctem.
Deinde ex eo quod statim sequitur: Factumque est vespere & mane dies unus, id est, primus. Vespere enim finis est praecedentis diei, sicut mane finis noctis praecedentis. Unde synecdochice per vespere & mane significatum putant diem & noctem; diem, inquam, praecedentem & noctem sequentem velut partes ex quibus dies unus naturalis constituitur. Huic sententiae patrocinantur graves authores, sanctus Basilius homilia secunda Hexameron. Sanctus Ambrosius lib. 1. ejusdem argumenti capit. ultim. Joan. Chrysostomus homilia tertia & quinta in Genesim. Sanctus Augustinus libro primo de Genesicontra Manichaeos capit. decimo, & lib. de Genesi imperfecta capit. septimo. Item lib. quarto de Civitate Dei, capit. sexto, & lib. 12. confessionum, capit. octavo, nono, duodecimo & decimoquinto, ubi docet caelum & terram facta fuisse ante omnem diem. Quorum sententiam sequitur Hugo Victorinus in annotationibus super Genesim cap. sexto, & Magister hac distinctione litera B. D. E. Vult enim Magister ante lucem, quae post caelum & terram facta legitur, & diei nomen accepit, neque diem fuisse neque noctem, licet tunc tempus fuerit. Unde juxta ejus quoque doctrinam caelum & terra ante primam diem extiterunt. Reperitur eadem sententia in Glossa ordinaria super illud: Et factum est vespere & mane dies unus. Cujus glossae verba Magister titulo Bedae super Genes. adducit, in ipsa vero glossa Sanct. Augustino ascribuntur; tametsi quantum arbitror, apud neutrum inveniantur exstare. Docent autem iidem Patres non sine magni mysterii ratione factum, ut cum initio mundi dies noctem antecesserit, postea tamen illo ordine converso ex instituto legis Mosaicae nox diem antecederet in supputatione diei naturalis, nimirum ad significandum quod homo in luce gratiae & justitiae creatus, perpraevaricationem ab ea lapsus sit in tenebras peccatorum, postea vero per Christum a tenebris ad lucem sit revocatus, juxta illud Apostoli Ephes. 5. Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Hanc rationem videre est apud sanctum Ambrosium loco paulo ante citato, & apud sanctum Augustinum lib. 4. de Civitate Dei, cap. 6. nec non apud Magistrum §. E.
Contra vero noctem die priorem in exordio mundi fuisse, nonnulli alii patres senserunt. Atque imprimis Hilarius lib. de synodis haud procul a fine eam sententiam expresse tradit. Suffragatur & sanctus Hieronymus in commentario super Jonam ad illud cap. secundi. Et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus & tribus noctibus. Ostendens enim quomodo Christus fuerit tribus diebus & noctibus in sepulchro; haec addit: Nam & in Genesi nox non praecedentis diei est, sed sequentis, id est, principium futuri, non finis praeteriti. His inter recentiores accedunt Tostatus scribens in Genesim, Eugubinus in Cosmopoeia & Hesselius super hanc distinctionem. Igitur juxta horum sententiam nihil immutatum est per hominis peccatum de prima institutione ac supputatione dierum & noctium. Quae quidem sententia etsi paucioribus ex vetustate nixa patronis; attamen ex scripturis bene perpensis permagnam habet probabilitatem.
Primum, in confesso est tempore legis Mosaicae noctem semper habitam fuisse ut priorem naturalis diei partem. Quod patet ex Levit. 23. ubi mandat. Dominus a vespera usque in vesperam celebrari sabbatum. Patet etiam ex Evangelio Marci 15. & Joan. 19. ubi legimus eos qui Christum sepeliebant, propterea eam rem accelerasse quod sabbatum immineret, scilicet appetente vespera, a qua sabbati observatio initium sumebat. Unde nec sanctae illae mulieres aromata ad condiendum corpus Domini emere ausae fuerunt, donec sabbato praeterito altera vespera advenisset, ut diei sequentis initium.
Deinde nisi noctem fateamur initium diei tunc fuisse, doceri non poterit quomodo vel synecdochice tribus diebus fuerit Christus in sepulchro. Nocte enim resurrexit, quae si finis est diei praecedentis, non autem principium sequentis; nulla ergo parte tertii diei Christus in sepulchro jacuit.
Jam vero eam quam diximus sabbati inchoandi & finiendi rationem non habuisse initium ex lege Mosaica, sed ad primam dierum institutionem pertinuisse, ex eo ostenditur: quia Deus Exod. 20. praecepit observationem sabbati ad imitationem ejus quietis, qua ipsemet post opus sex dierum septimo die ab omni opere vacaverat. Quae septimi diei quies pertinuit haud dubie ad primam institutionem, quia praecessit non modo Mosaicae legis lationem, sed & pri¬ mam hominis transgressionem. Quare sicut sabbatum a nocte habuit initium, ita & septimus dies quietis dominicae.
Quod & alio argumento probatur. Nam sexta luce creatus est homo, postremum opus Genesis mundi; nox igitur subsequens quietis dominicae fecit initium, id est, septimi diei, quo perhibetur Dominus ab omni opere quievisse. Quo dato, jam consequens est sex quoque dies praecedentes simili initio processisse. Nam alioqui fatendum erit illorum dierum aliquem fuisse sine nocte, & proinde dimidiatum dumtaxat. Quod nec rationi consonum est nec scripturae. Nam de unoquoque sex dierum dicitur: Factum est vespere & mane dies.
Praeterea manifeste testatur scriptura Exod. 20. & 31. sex diebus Deum fecisse caelum & terram, & omnia quae in eis sunt; ergo caelum & terra facta sunt primo die, quia constat non esse facta aliquo sequentium quinque dierum: Atqui caelum & terra facta sunt ante lucem; non ergo lux fuit initium primi diei, sed tenebrae, quae ante omnem lucem tegentes faciem abyssi noctem obscurissimam faciebant. Quod quidem argumentum ex scriptura valde evidens est, ac prorsus destruit opinionem Magistri & aliorum qui dicunt ante primam lucem nec diem fuisse, nec noctem, atque omnino tempus illud luci praevium non fuisse partem primi diei, sed quoddam ejus velut praeambulum.
Postremo ex ipsa historia Genesis eadem opinio refellitur. Nam tenebrae de quibus dicitur: Tenebrae erant super faciem abyssi, paulo post appellantur nomine noctis, sicut lux post tenebras facta vocatur nomine diei. Quum enim dicat scriptura: Appellavitque lucem diem, & tenebras noctem; respicit procul dubio ad lucem & tenebras, de quibus jam locuta fuerat. Unde subsistere non potest quod dicit sanctus Basilius homilia secunda Hexameron, primum illum mundi statum qui lucem primigeniam antecessit, non noctem, sed tenebras dictam fuisse. Nam scriptura eas ipsas tenebras (neque enim de aliis tenebris adhuc mentio facta fuerat) noctem a Deo appellatam testatur.
Ex his porro contra calumniatores haereticos ostenditur ecclesiam non imitari ritus Judaeorum, dum in celebratione divinorum officiorum, vel etiam in observatione dierum festorum (ut praescribitur in concilio apud Compendium habito, & allegatur extra, de feriis capit. Omnes) exordium sumit a vespera; sed id facere, quod primae dierum institutioni consentaneum est; tametsi hoc quod de festorum observatione canon praecipit, jam non ita passim observatur; sed magis ea recepta est consuetudo, ut a media nocte festorum dierum sanctificationem vulgus auspicetur, eamque ad subsequentem mediam noctem producat, quantum ad operum servilium abstinentiam attinet. Nam & Ecclesia rem istam consuetudini locorum atque regionum permittit, ut videre est in canone proxime sequenti, eodem tit. cap. Quantum ex Alexandro III.
On this page