Capitulum 6
Capitulum 6
Quae in contrarium objecta sunt, dissolvuntur
EX scriptura Genesis duo pro contraria sententia proferebantur argumenta: sed quorum facilis est solutio.
Prioris quidem ista: Moysen idcirco diem ante noctem nominasse, dicendo; Appellavit lucem diem & tenebras noctem; quia lucis creationem verbis praecedentibus descripserat. Nam alibi etiam ante legem Mosaicam, ut Genesis 8. nox ante diem nominatur dicente scriptura: Nox & dies non deficient. Item in cantico trium puerorum dicitur: Benedicite noctes & dies Domino. Sed & alibi saepe nox diei anteposita legitur, ordine videlicet temporis, seu generationis: ut hinc etiam argumentum petere liceat pro ea sententia quam ut veram probamus. Quanquam alioqui & aliae rationes esse poterant cur dies etsi generatione posterior, ante noctem nominaretur; tum quia lux dignior est; tum quia Moyses occasione primae lucis & primarum tenebrarum generalem de die & nocte, luce & tenebris sententiam adferebat, cum diceret: Appellavit, &c. Cum autem in genere de his duobus loquimur, diem praeponere solemus ut digniorem.
Alterum vero argumentum magis etiam nostram sententiam adjuvat, si scripturae phrasis bene consideretur. Nam vespera per synecdochen noctem cujus initium est, significat Hebraeorum consuetudine, sicut & mane diem. Atque hinc est quod primas illas tenebras, quas lux nulla praecesserat, eadem Hebraici idiomatis servata consuetudine Moyses vesperam appellavit, sicut & lucem sequentem, licet statim initio secundum modum suum perfecta fuerit, simili ratione mane vocavit; quia nimirum aliae omnes noctes initium habent a vespera & dies a diluculo. Phrasim Hebraeam arguit quod vespera in scripturis semper aut pro nocte ponitur, aut pro parte noctis, nunquam autem pro parte diei, & similiter mane semper partem diei non noctis significat, & interdum etiam pro die sumitur; exempla sunt, ut Marci primo. Vespere facto, cum occidisset sol; &ultim. Valde mane, ubi tamen additur: Orto jam sole; Psalm. 91. Ad annunciandum mane misericordiam tuam & veritatem tuam per noctem. Sunt alia innumera loca quibus luce clarius ostenditur mane Judaeis non noctis sed diei partem esse, & contra vesperam non diei sed noctis; Psalmo 129. A custodia matutina usque ad noctem.
On this page