Capitulum 1
Capitulum 1
Quod firmamentum inter quas aquas dividat
In opere secundi diei quo Deus dixisse dicitur: Fiat firmamentum in medio aquarum, & dividat aquas ab aquis; firmamenti nomine caelum intelligi, non est dubium. Sequitur enim Vocavitque Deus firmamentum caelum: Caeli autem nomine & significatione, ut supra dictum est circa expositionem operis primi diei, comprehenditur quicquid supra nos est expansum, sive elementare sit corpus, sive quod proprie nobis Latinis caelum dicitur, id est, quintum corpus simplex. Quae generalis caeli acceptio non Hebraeis modo, sed & ethnicis fuit familiaris. Hinc enim apud eos dicitur caelum serenum, pluvium, temperatum. Et Plinius libro secundo, natural. historiae capite vicesimooctavo, diserte docet etiam hunc aerem caelum a majoribus dictum.
Quocirca nec recte sentire videntur, qui dicunt secundo die factum esse quoddam caelum diversum ab eo quod primo die factum sit, uti sentit Sanctus Basilius homilia tertia Hexameron. Nam scriptura non aliud significat, quam secundo die factam esse caeli interpositionem inter aquas & aquas, id est, datum esse caelo ut esset interstitium quoddam dividens aquas ab aquis.
Quorumdam autem opinio est hunc aerem a corpore caelesti, in quo sunt astra, non natura, sed raritate, subtilitate, puritate, aliisque ejusmodi acci dentibus, quae in caelo perfectiora sunt, tantummodo differre. Juxta quos etiam sol, luna & stellae non una cum caelo tanquam ei infixae feruntur in orbem, sed in caelo continua ejus divisione, ita moventur, ut pisces in aquis & volucres in aere, hoc solo excepto, quod syderum motus sit regularis & eodem modo semper se habens, non item motus animalium. Sed ea opinio cum ex sacra Theologia fundamentum non habeat, ipsis vero naturalis scientiae principiis haud parum adversetur; non video qua ratione inter probabiles opiniones recipi possit. Nam etsi forte scriptura nusquam indicet naturae distinctionem inter aerem & caelum in quo sunt astra; non ideo tamen pro illa sententia stare putanda est, quae distinctionem hujusmodi tollit. Multa enim naturalia scimus de quibus scriptura nihil tradit, utpote non ad hoc edita, ut nos instruat de natura rerum; sed ut monstret viam salutis aeternae. Unde sanctus Augustinus libro primo de actis cum Felice Manichaeo capite decimo, Non dixit Dominus: Mitto vobis Paracletum qui vos doceat de cursu solis & lunae. Christianos enim facere volebat, non Mathematicos. Sufficit autem ut homines de his rebus, quantum in schola didicerunt, noverint propter humanos usus. Quare hic philosophia naturalis nobis sequenda est, ubi scriptura non adversatur.
Porro aquarum nomine non aliud quam aquas nobis notas accipimus, id est, aquas elementaris naturae, tam eas quae super firmamentum sunt, quam quae sub firmamento, quas nimirum teste scriptura Deus ab invicem interposito firmamento divisit.
Verum difficultas est de aquis quae sunt super firmamentum. Nam supra caelum stellarum quod plerique firmamenti nomine hic intelligunt, aquas existere, nullus sensus, nulla experientia nobis renuntiat; ratio vero ipsa etiam reclamat cum sit contra naturam corporis gravis, ut supra caelos extra mundum elementarem existat, ibique perpetuo maneat. Nam nec violentum quicquam ac naturae repugnans perpetuum esse potest, & omnino per naturam impossibile est, ut aliquid elementare vel mixtum sit extra terminos orbis elementaris.
At nec ulla ratio satis apta reddi posse videtur, cur Deus illic aquas collocare voluerit. Nam quod a nonnullis proditum est, ad temperandum ignes caelestes immensam illam aquarum vim Dei providentia caelis admotam esse; id omnibus recte philosophantibus merito improbatur, ut quibus persuasum sit lumina caelestia non actu sed effectu tantum & virtute ignea seu calida esse, & si calida essent natura, nec aquarum temperamento egerent.
Quocirca alii recurrunt ad virtutem divinam, cui nihil est impossibile. Quaerentibus autem facti rationem, id est, elementi tam sublimi loco consistentis usum; respondent id nos latere, neque curiose nobis indagandum esse, quanquam & hoc adductisquibusdam exemplis declarare conentur. Ita de hac re scribunt sanctus Basilius homilia tertia & sanctus Ambrosius sub initium libri secundi Hexameron. Joan. Chrysostomus quoque scribens in Genesim, homilia nona & decima ad populum Antiochenum, veras aquas supra sublime caelum collocatas interpretatur tribuitque miraculo, quod non decidant in terram. Horum sententiam qua parte veras aquas caelo stellato superponunt, plerique alii sequuntur. At nonnulli eorum existimant eas aquas esse caeruleum illud, quod sereno caelo nobis apparet sursum aspectantibus, quandoquidem & mare tanquam aqua quae est sub firmamento, colorem ostendit caeruleum, eoque epitheto a poetis appella¬ tur. Atque hoc pacto docere se putant aquas illas supernas non esse remotas a perceptione sensus nostri¬
His si objicias Deum in prima rerum institutione non fecisse quicquam contra rerum naturam, praesertim quod sic essent perpetuo mansurum; Respondent ad hoc verbis S. Aug. ex lib. 26. contra Faustum cap. Deus, inquit, conditor & creator omnium naturarum nihil contra naturam facit. Id enim erit cuique rei naturale quod ille fecerit, a quo est omnis modus, numerus & ordo naturae. Cum ergo Deus quasdam aquis ab initio sic ordinaverit, ut essent supra caelum ibique manerent, dicunt aquis illis locum caelestem non esse praeter naturam, sed prorsus naturalem, id est, naturae ipsarum convenientem. Unde & coguntur fateri non esse absurdum, ut ejusdem naturae corpora diversas atque adeo contrarias habeant naturales qualitates & inclinationes. Sed hoc utrum recte dicatur, praesertim de natura ut est a Deo instituta, diligentiori opus habet indagatione. Neque enim ullo alio exemplo vel elementi vel mixti corporis, ea res videtur comprobari posse. Certe videtur hoc repugnare identitati specificae, ut sint naturales inclinationes diversae. Nam illae dicuntur naturales proprietates seu inclinationes, quae toti naturae ac speciei communes sunt, ut gravitas, levitas.
Quidam igitur recentiores ut totam hanc difficultatem evadant, aquas supercaelestes dicunt aequivoce dumtaxat sic appellatas, revera autem esse naturae caelestis, easque caelum illud constituere, quod a physicis aqueum sive crystallinum ob summam omnium partium ejus diaphaniam vocatur. At vero responsio coacta nimium est, nec satis respondens simplicitati sermonis scripturae, quae profecto per aquas in historica descriptione Genesis mundi, non aliud quam aquas intelligi voluit, sicut per terram non aliud quam terram; & ita de aliis quae in ea descriptione nominantur. Et quidem aquas non alias intelligi tripliciter probatur.
Primo, quia aquae sub firmamento verae aquae intelliguntur omnium consensu, igitur & supra firmamentum. Simul enim eodem vocabulo nominantur in eadem sententia qua dicitur: Et dividat aquas ab aquis. Et rursum: Divisitque aquas quae erant sub firmamento ab aquis quae erant super firmamentum. Utrobique enim in Hebr. aquarum nomen repetitur.
Secundo, quia nulla ratio erat ut diceretur caelum stellatum dividere caelum supra se positum ab aquis elementaribus apud nos positis, nihilo magis quam ab aere vel terra, vel aliquo caelo inferiori.
Tertio, quia quod caelum stellato proxime imminens, vocetur aqueum; recens est appellatio. Quo fit ut nulli veterum interpretum nec ante Christum nec post, in mentem venire potuerit per aquas intelligi quoddam caelum natura prorsus ab aquis nobis cognitis distinctum; ut nec ullo modo verisimile sit Moysen aquas scribentem tale corpus intellexisse.
Quartam rationem adde; quia quamvis aequivoce quaedam dicantur aquae, ut aqua rosacea, & hujusmodi, nulli tamen corpori solido & constanti tribui solet hoc nomen; adeo ut ne glacies quidem, licet ejusdem sit specificae naturae cum vera aqua, simpliciter aqua dicatur, idque tantum ob defectum humiditatis actualis, quae magis est necessaria ut quid hoc no mine vocetur, quam principalis aquae qualitas, id est, frigiditas. Nam aqua calida simpliciter vocatur aqua, sed aqua gelu constricta non item. Quare multo minus caelum perfecte atque immutabiliter solidum, & a natura aquae toto genere diversum, aqua vocari poterit.
Est igitur alia quorumdam opinio, qui per aquas quae super firmamentum sunt, intelligunt nubes supra aerem hunc infismum sublimes, & omnino totam illam ex vaporibus in altum elevatis collectam, humidam & aquosam mediae regionis aeris constitutio¬ nem. Quae quidem opinio neutiquam improbabilis est. Nihil enim continet inopinabile; quin potius cum natura simul & cum scriptura optime convenit. Ac de natura quidem nullum est dubium. De scriptura vero probatur.
Primum, quia caeli nomine in scripturis aerem comprehendi supra satis ostensum est. Quare nihil absurdi est aquas dici super caelum vel firmamentum esse per synecdochen; quia sunt supra caeli partem vulgo notissimam, id est, supra infimam aeris regionem, in qua volucres versantur, & quam fumi vaporesque pertranseunt atque inficiunt.
Secundo, quia nomen firmamenti hoc loco non significat corpus aliquod firmum & solidum, quale est caelum sydereum; sed corpus longe lateque expansum, quod etiam nostro aeri convenit. Nam pro firmamento Hebraice vox est quae expansionem significat, licet 70. verterint σιρεωμα, id est, firmamentum seu stabilimentum, non quidem a soliditate corporis sic dictum; sed quia stabile est & perpetuum interstitium inter ea quae dividit.
Tertio, probatur ex eodem loco Gen. Domino pauIo post dicente: Congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum. Nam aquae mediae regionis aeris non sunt in unum locum congregatae, sed per totam eam regio nem vagantur, ergo non sunt aquae sub caelo; & per consequens sunt aquae supra caelum seu firmamentum.
Quarto, confirmat hanc expositionem quod Gen. 7. dicuntur cataractae caeli apertae fuisse, quando factum est diluvium; quod certe non de aliis quam de aquis mediae regionis aeris intelligi potest, quae nimirum tunc magna copia collectae, & continuo simul effusae totam terram inundaverunt, cum alioqui nec tanta copia colligi soleant, nec ita simul effundi, sed retineri ad usum terrae irrigandae, juxta illud Job. 26. de Deo dicitur: Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum, scilicet tali modo quo eruperunt tempore diluvii.
Quinto, confirmat quod Ps. 103. postquam dictum erat: Extendens celum sicut pellem, Qui tegis aquis superiora ejus, continuo additur: Qui ponis nubem ascensum tuum, nempe ad significandum per aquas caelo superiores intelligi nubes supra hunc aerem suspensas.
Sexto, magis etiam confirmat quod paulo post in eodem Psal. sequitur: Rigans montes de superioribus suis. Declarat enim haec sententia, quaenam sint illa superiora, de quibus dixerat: Qui tegis aquis superiora ejus; scilicet ea de quibus aquae cadentes irrigant montes, hoc est sublimia loca aeris, quae in Hebraeo dicuntur utrobique coenacula Hieronymo sic interpretante. Vanum est autem aliter posteriori loco, aliter priori coenacula velle interpretari, cum utrobique de aquis supernis fit sermo¬
Septimo, Psal. 146. simili atque aperto sermone dicitur: Qui operit caelum nubibus, & parat terra pluviam. Ecce aquae supercaelestes, id est, caelum operientes, ex quibus terrae paratur pluvia.
Octavo, simile est & illud Jer. 10. Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo & elevat nebulas ab extremitatibus terrae; & cap. 51. Dante Deo vocem multiplicantur aquae in caelo. Qui levat nubes ab extremo ter rae. Quo utroque loco quae aquae intelligantur in priori parte sententiae, manifeste liquet ex posteriori.
Nono, facit huc quod Ps. 146. Aquae quae super caelos sunt, post solem, lunam & stellas tanquam illis inferiores, & proxime ante ea quae circa terram sunt ad laudandum Dominum invitantur. Quo etiam loco nubes ideo non nominantur; quia per aquas quae super caelos sunt, jam ante significatae fuerant.
Decimo, huc pertinet quod Deus in scripturis dicitur dare pluvias de caelo, quodque terra promissionis a Moyse vocatur terra de caelo, pluvias exspectans Deut. 11. quodque rursum Deut. 28. dicitur. Aperuit Dominus thesaurum suum optimum, caelum ut tribuat pluviam terrae tua. Nam pluviae de caelo quid aliudsunt quam aquae caelestes.
Undecimo, faciunt ad hanc rem illustrandam aliae scripturae, in quibus nubes tanquam caelo aequales aut superiores memorantur, ut Psalm. 35. Domine in calo, misericordia tua, & veritas tuausque ad nubes. Quae sententia reperitur Psal. 56. & 107. estque ei simile quod Jerem. 15. dicitur: Pervenit usque ad caelos judicium ejus, & elevatum est usque ad nubes. Item Isa. 14. In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, &c. Ubi deinde additur: Ascendam super altitudinem nubium.
Duodecimo. Non parum probabilitatis huic sententiae accedit, ex eo quod haud quaquam verisimile sit Moysen voluisse nobis describere creationem rei prorsus ignotae hominibus, quemadmodum constat eum de nulla alia creatura fecisse. Quam ob causam, nec de elemento ignis quod vulgus ignorat, licet a doctis agnoscatur, quicquam meminit, imo & de angelis tacuit, quod rudi & carnali populo scribere se sciret, ut alibi admonuimus. Certum est autem aquas proprie super caelestes, id est, supra sydereum caelum positas non solum vulgo, ad cujus captum & sermonem Moyses hic se dimittit, verum etiam omnibus naturaliter philosophantibus prorsus incognitas esse, quibus contra notissimae sunt aquae in caelo, id est, sublimi aere suspensae, quas nubes vocamus. Hanc sane rationem assignat S. Th. 1. p. q. 66. art. 1. ad 1. cur Moyses aerem & ignem non nominaverit; quia, inquit, non est ita manifestum rudibus, quibus Moyses loquebatur, hujusmodi esse corpora, sicut manifestum est de terra & aqua. Eandem rationem ignis & aeris a Moyse non nominati tradit super hanc dist. art. 2. Unde vicissim ex eo quaeri potuisset. Qua ratione Moyles nominaverit aquas quae super caelos sunt, non modo rudibus naturaliter ignotas, sed & eruditis. Satis igitur patet eas non esse a sensu hominum, ac multo minus a naturali eorum notitia removendas. Sed clarior adhuc evadet haec doctrina ex solutione argumentorum, quae contra eam adferri solent.
On this page