Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Objectiones solvuntur

§. 2. Objectiones solvuntur.

PRima objectio est ex nomine firmamenti. Quamvis enim vocem Hebraeam plerique extensionem interpretentur: S. Hier. tamen & 70. transtulerunt, firmamentum. Hoc enim significat Graeca dictio στερέωμα quae est apud 70. At non videtur hoc vocabulum competere in aerem, corpus scilicet prae caeteris omnibus tenue, instabile, penetrabile, fluxum, & secundum Physicos summe humidum, denique ut ita loquamur, adeo infirmum, ut nulli corpori resistat sed caeteris omnibus cedat facillime, proindeque ejus objectu nihil repelli aut retineri possit. Respondeo caelum a Moyse expansionem vocari, recte tamen etiam firmamentum dici, non quod sit firmum & solidum corpus, aquas excludens atque disterminans eo modo quo aggeres & litora marium arcent aquas a terra, & quo terra ipsa aquas maris fundo sustinet; sed quia interstitium est & terminus inter aquas superiores & inferiores interpositus, idemque non naturali soliditate, sed divina ordinatione perpetuus atque intransgressibilis, ut S. Aug. loquitur lib. 2. de Gen. ad liter. cap. 10. Quod idem de firmamenti nomine sentit Rupert. lib. 1. in Genes. cap. 22. Neque tamen eam aquarum per aerem inter medium divisionem seu disterminationem praeter aut contra naturam fieri putandum est, quomodo contra naturam divisae steterunt aquae maris rubri, ut transitum praeberent filiis Israel. Nam aer infimus tum calore proprio, tum eo quem accipit ex radiis solis a terra reverberatis, naturaliter sustentat aquas superiores, id est, nubes & quicquid aquosae constitutionis est in sublimi. Secunda objectio: Aquae mediae regionis aeris quotiescumque pluit, aut ningit, aut grandinat, miscentur aquis inferioribus; non ergo constat inter has aquas divisio, quod officium scriptura firmamento attribuit Respondeo divisionem probe constare. Non enim illae aquae cum istis ita miscentur, ut medium interstitium tollatur, fiatque aquosae regionis aeris cum elemento aquae permixtio atque confusio, sic ut unum aquarumcorpus constituant, quale fuerat ante separationem nondum assignato loco generationi nubium & pluviarum, quale item forsitan erat tempore universalis diluvii confusis aquarum superiorum & inferiorum terminis; sed id factum extraordinarie Deo peccata generis humani generali excidio vindicante. Nec mirum, cum & mare terminos sibi ab initio positos aliquando transgrediatur Deo modis insolitis hominum scelera puniente. Itaque scriptura non aliud vult quam aquas ab aquis interposito, id est, caelo ita esse diversas ut perpetua lege aliae gignantur in sublimi, ibidemque consistant supra hunc aerem suspensae, donec guttatim ac sensim defluant ad usum hominum; aliae vero sub hoc aere collocatae maneant.

Tertia: In describendo opere quarti diei refert Moyses Deum dixisse: Fiant luminaria in firmamente diei; moxque subjungit Deum ea posuisse in firmamento caeli. Hoc autem intelligi nullo modo potest de aeris elemento, praesertim qua parte aquas nubium sustinet. Sed in promptu est solutio ex eo quod initio diximus firmamenti nomine caelum intelligi; caelum autem sua significatione, & hunc aerem terrae proximum & quicquid supra ipsum longe lateque extenditur, complecti non habita ratione distinctionis elementorum aeris & ignis, nec non diversorum orbium caelestium, de quibus distincte scriptura nihil tradidit, ut pote non ad hoc edita ut talia nos doceret. Verum aliis atque aliis scripturae locis juxta subj ctam materiam verificatio fit pro diversis totius supra nos expansi corporis partibus, ut modo pro aere ejusque parte infima, modo pro caelo sidereo, modo pro caelo empyreo. Sunt igitur astra in firmamento, id est, in caelo secundum partem ejus superiorem; aquae vero supra firmamentum, & ut alibi scriptura loquitur, supra caelum sunt, secundum partem ejus inferiorem. Et quidem hoc modo solvit istam de firmamento objectionem etiam S. Thom. 1. p. q. 70. art. 1. Quanquam & alia non improbanda solutio est hujus argumenti. Potest enim quod dicitur: Fiant luminaria in firmamento cali, sic intelligi, fiant ut luceant in firmamento caeli. Ita enim scriptura semetipsam exponere videtur, dum statim addit: ut luceant in firmamento caeli, & illuminent terram, id est, ut lumen diffundant toto aere super terram. Apparet enim Moysen non tam voluisse nos docere ubi fixa sint luminaria, quam ubi lucendo nobis, quorum causa mundus corporeus factus est, usum praebeant, scilicet in aere terris vicino.

Quarta: Ad opus quintae diei dixit Deus: Producant aquae volatile super terram, sub firmamento celi; non dixit in firmamento caeli; quomodo tamen loquendum fuisset, si aer in quo versantur volatilia nomine firmamenti comprehenderetur. Respondeo pro eo quod nostra versio habet, sub firmamento apud 70. legi secundum, seu juxta firmamentum, id est, in firmamento. In Heb. autem hoc pacto: Super terram, super faciem firmamenti caeli. In Chald. Super terram, super faciem aeris firmamenti cali. Haec igitur scriptura ad fontem revocata manifeste pro nobis facit. In nostra autem visione, sub, pro, in, positum facile potest intelligi, nisi quis malit firmamentum caeli pro superiori parte caeli eo loco verificari; quod tamen secundum Hebr. veritatem & versiones alias non est necesse.

Quinta: Aquae supra firmamentum collocatae, alibi dicuntur aquae quae super caelos sunt ut Ps. 148. Ergo non uno aere, sed pluribus caelis superiores sunt illae aquae. Facilis est responsio caelos pro caelo dici tum ibi, tum alibi frequentissime in scripturis. Nam Hebraeis caelum caret singulari numero, sive de uno sive de pluribus dicatur; tametsi interpretes modo plurale, modo singulare reddiderunt.

Sexta: Ex eodem Psal. in quo hic est versiculus: Laudate Deum celi caelorum & aquae quae super caelos sunt, laudent nomen Domini. Per caelos autem caelorum sive per caelum caeli, uti reddidit interpres Pl. 113. intelligitur caelum praecipuum ac praestantissimum phrasi Hebraica, qua etiam dictum est sanctum sanctorum, & canticum canticorum, simili significatione excellentiae; ergo quod sequitur: Et aquae quae super caelos sunt, &c. de eodem caelo venit intelligendum, utpote proxime nominato. Hoc autem non est aer, sed vel sidereum caelum, vel empyreum. Respondetur non esse consequens ut de eodem caelo posterior versiculi pars intelligatur de quo prior. Quin potius ipsis verbis insinuatum est hoc ab illo diversum esse, dum priori loco nominatur caelum caeli; posteriori vero caelum simpliciter & nullo addito, quomodo positum plerumque pro aere accipitur.

Septima: In hymno trium puerorum Dan. 3. commemorantur opera Dei, convenienti ordine quo a superioribus ad inferiora descenditur. Primum enimangeli commemorantur, deinde caeli & sidera, tum meteora, postremo terra & quae in ea sunt: At ibi aquae quae super caelos sunt ante solem & lunam & stellas ponuntur. Igitur eum in universo ordinem habent, ut his sint superiores. Respondendum si singula percurramus Dei opera quae in illo Cantico recensentur facile animadverti (quod etiam admonuit Euthymius in ejus expositione) non esse certum aliquem inter ea ordinem observatum. Nam quod ad ordinem locationis attinet, constat stelliferum caelum esse supra solem & lunam, post quae tamen hic stellae nominantur. Sed & in sequentibus hunc ordinem non fuisse per omnia servatum, perspicuum est. Adde quod eaedem aquae quas hoc canticum commemorat ante solem & lunam Ps. 148. in simili materia laudis divinae post solem & lunam stellasque nominavit. Unde satis apparet ex ordine hujusmodi non esse certum argumentum, ut pote qui diversis locis diversus atque inversus reperiatur.

Octava: In eodem Cantico seorsum nominantur atque supercaelestes, & seorsum quibusdam interpositis imber, ros, pruina, nives, nubes. Haec autem pertinent ad aquas quae in media aeris regione gignuntur. Sunt igitur hae aquae diversae ab illis supercaelestibus. Neganda est consequentia. Voluit enim scriptura prius universe atque in genere nominare aquas superiores quas deinde paulo post speciatim ac distincte per partes explicat; tametsi proprie inter has partes solae nubes sunt aquae super caelum. Nam caetera non ibi sunt, sed ex aquis illic proprium locum habentibus originem vel immediate vel mediate ducunt. Quare etiam responderi potest ideo nubium postea factam esse mentionem, quia fulgura nominabantur quae erumpunt e nubibus.

Nona: In hymno quem ad vesperas feriae secundae canit Ecclesia, dicitur Deus caelum posuisse limitem inter aquas caelestes & terrestres, ad hunc usum, ut unda flammas temperet, terrae solum ne dissipent; ergo sentit Ecclesia aquas supra caelum sidereum positas esse ad temperandum caelestium ignium ardorem ne terris noceat. Negatur & haec consequentia. Veritatem enim habent illius hymni verba de aquis in sublimi aere haerentibus. Nam per eas subinde decidentes vel caelum obnubilantes atque umbram nobis exhibentes temperatur ardor siderum, ac praecipue solis, ne terram radiis suis adurat ac dissipet.

Decima & postrema objectio est, hanc scripturae expositionem qua aquas supercaelestes interpretamur aquas mediae regionis aeris novam esse, ut quae nusquam exstet apud Theologos paulo vestutiores, ideó que merito explodendam. Unde quidam Franciscus Feuardentius in appendice operis Alphonsi de Castro de haeresibus, titulo Aqua, hujusmodi argumento motus eo progreditur, ut inter haereses referat aquas negare supra firmamentum sidereum, & scripturam interpretari de aquis supra aerem hunc nostrum suspensis, hoc est de nubibus. Primum respondeo non posse videri novam expositionem, quam tot alia scripturae loca in quibus de sublimibus aquis mentio fit, confirment. Deinde novam expositionem scripturae nullam jure damnari, si non sit contra fidem aut pietatem, aut contra concordem patrum interpretationem, talem autem hanc constat non esse, cum sit conformis & sensuum experimento, & scripturis aliis permultis, & nulla exstet alia ejusdem scripturae interpretatio, in quam patres omnes consentiant, nec quisquam patrum ita suam statuat expositionem, ut diversamdamnet. Tertio ac plenius respondetur, dictam expositionem adeo non esse novam ut & a patribus & a scholasticis magnam habeat commendationem. Nam Aug. lib. 2. de Gen. ad literam c. 4. hanc sententiam non solum commemorat, verum & aut horis ejus, quem non nominat, diligentiam considerationemque laude dignissimam judicare se affirmat, addita hac ratione. Quod enim dixit, inquit, neque contra fidem est, & in promptu posito documento credi potest. Idem lib. 13. confess. c. 32. firmamenti inter aquas positi duas adfert expositiones, quarum posterior haec ipsa est quam probamus. Videmus, inquit, firmamentum caeli, sive inter spirituales aquas superiores & corporales inferiores primarium corpus mundi. sive hoc spatium aeris (quia & hoc vocatur caelum per quod vagantur volatilia caeli) inter aquas quae vaporaliter ei superferuntur, & serenis etiam noctibus rorant, & has quae in terris graves fluitant. Haec Aug. Apparet autem tale aliquid Epiphan. quoque sensisse, ex eo quod in epist. ad Joann. Hierosolymitanum scripta, & ab Hicronymo in Latinum conversa, dicit aquas quae super caelos sunt, eas fuisse quae cataractis caeli apertis terram universam inundarunt.

Has enim non ex aethereo caelo, sed ex aereo decidisse apud doctos in confesso est. Caeterum clarissime sententiam hanc tradit initio libri 2. de elementis philosophiae, seu Beda, seu quisquis alius illius operis author est, quam & probat atque diversam improbat doctis rationibus, quas inde repetat studiosus. S. Thomas etiam 1. p. q. 68. art. 1. 2. & 3. hanc opinionem & expositionem ita tractat, ut eam caeteris videatur anteponere, dicitque eam ab Aug. commendari, & secundum eam omnia argumenta quae de aquis supercaelestibus moventur, facilius solviBona ventura in praesentem distinctionem de hac re agens, primo loco hanc opinionem recenset, nec illi admodum reluctatur; tametsi nihil definit. Hoc autem, inquit, praecipue attendendum est, ne in incerta materia aliquid certitudinaliter afferatur. Melius est enim pie dubitare quam aliquid temerarie definires Porro Durandus eam sententiam aperte & sine ambiguitate amplectitur in hanc ipsam distinctionem scribens. Eidem sententiae subscribunt author altercationis ecclesiae & synagogae cap. 3. Aug. Eugubinus in Comospoeia, Antonius Fonseca in notis marginalibus ad Caietanum super Gen. 1. Jacobus Faber super 2. Petri 3. Franciscus Vatablus in Gen1. Benedictus Pererius in Gen. & Daniel 3. M. Bajus in hanc distinct. Dom. Bannes in 1. p. q. 68. art. 1. 2. & 3. suos quoque adducens authores multisque ac bonis rationibus sententiam hanc constabiliens & alii ex recentioribus, quibus accedunt ex Hebraeorum Rabbinis Moyses & Kimhi. Ex quibus omnibus manifestum est quam temere & imperite supra memoratus author hanc sententiam novitatis nomine damnarit, aut quoquo modo de erro e fifidei contrario suspectam reddere voluerit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2