Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quare de 2. die non sit dictum: Vidit Deus, etc

§. 3. Quare de 2. die non sit dictum: Vidit Deus, &c.

ET si apud 70. interpretes in descriptione operis secundi diei proxime post illa verba: Et vocavit Deus firmamentum caelum, legamus additum: Et vidit Deus quod esset bonum, eorumque versionem secuti Basilius hom. 3. Hexameron, Ambr. lib. 2. ejusdem argumenti cap. 5. Chrysost. hom. 4. in Genesim, Aug. l. 2. de Genesi ad literam cap. 1. eadem verba legant: attamen sciendum est in Hebraeo ea non haberi, uti nec apud alios sacrarum literarum ex Hebraeo fonte interpretes, Aquilam, Symmachum, Thodotionem, quemadmodum testatur Hieronymus partim libro 1. contra Jovinianum cap. 9. partim ex apologia ejusdem operis ad Pammachium cap. 8. Unde nec ipse ea verba nobis in sua versione reddidit.

Quaeritur ergo, cum in caeteris diebus describendis addita sint haec verba; cur hoc solo die fuerint a Moyse praetermissa? Ad hoc a variis varie respondetur.

Prima est responsio Hieronymi, qui utroque loco jam allegato rationem hanc adfert proposito ac disputationi suae congruentem; ideo de secundo die id scriptum non esse, quod binarius numerus non bonam habeat significationem, cum sit primus numerus ab unitate dividens. Eandem rationem tametsi dubitanter, adducit in textu Magister: Ideo fortasse, inquit, non est dictum, quia binarius principium alteritatis est & signum divisionis. Sed haec non magni momenti ratio est, cum alibi saepe idem hic numerus ad boni cujuspiam significationem adhibeatur, velut amicitiae, concordiae, geminae charitatis. Unde duae tabulae decalogi, gemelli foetus ovium in canticis, & apostoli bini ad praedicandum a Christo missi.

Secunda responsio est glossae ordinariae Lyrani & Rabbi Salomonis; propterea in secundae diei descriptione nihil tale additum esse, quod eo die inchoata quidem, sed nondum perfecta fuerit aquarum separatio. Nam secundo die separatae sunt aquae ab aquis, tertio die separatae sunt etiam a terra atque seorsim in unum collectae. Tunc itaque opere separationis aquarum jam absoluto & consummato existimant oportunum fuisse, ut diceretur: Vidit Deus quod esset bonum. Sed neque haec ratio magnum pondus habet. Nam si Deo visum fuit has duas separationes in duos dies distinguere, quid ni ad unamquamque diceretur; Vidit Deus quod esset bonum. Quin & lux primo die inchoata quarto demum die perfectionem accepit; & tamen etiam primo die dictum est: Vidit Deus lucem quod esset bona

Est igitur tertia responsio, quae quibusdam doctis prae caeteris placet. Quod enim in descriptione terrae diei dicitur: Vidit Deus quod esset bonum, referunt ad omnia tria commemorata divisionis seu separationis opera, nempe lucis a tenebris, quae primo die, aquarum ab aquis quae secundo die, & aquarum a terra quae tertio die facta est, neque enim de prima neque de secunda divisione dictum erat: Vidit Deus, &c. sed ante primam divisionem de sola luce id dictum legitur. Unde tres istas divisiones tribus diebus factas Moysen unica approbationis clausula commendare voluisse arbitrantur. Verum & in hac ratione plus subtilitatis, quam soliditatis inesse videtur. Nam hoc pacto dicta clausula non ad opus unius diei proxime descriptum ut in caeteris omnibus diebus, sed ad trium dierum opera referetur. Nec vero opus erat ut divisionilucis a tenebris haec commendatio bonitatis peculiariter ascriberetur. Non enim post lucis creationem facta est lucis a tenebris divisio, tanquam opus aliquod novum ac diversum, sicut accidit in aquarum ab aquis, vel terris divisione, quae procul dubio secuta est aquarum creationem; sed ipsa lucis creatio divisionem sui a tenebris secum attulit. Unde satis erat de luce dictum esse: Vidit Deus, &c. Quarta responsio est eorum qui aquarum in unum locum congregationem cujus descriptio continue sequitur, operi secundae diei adjungunt; quodque post eam descriptionem additur: Et vidit Deus quod esset bonum; ad totum opus ejusdem diei referendum dicunt; & proinde quod habet scriptura. Dixit vero Deus: Congregentur aquae, &c. cum verbis praecedentibus: Factum est vespere & mane dies secundus, ita connectunt: Factus est dies secundus; quo eodem die dixit praeterea Deus: Congregentur aquae, &c. Porro descriptionem operis tertiae diei inchoari dicunt ab eo loco. Et ait: Germinet terra herbam virentem, &c. Haec expositio non caret probabilitate, videturque caeteris anteponenda.

Primum, quia congregatio aquarum in unum locum, quaedam fuit continuatio & consummatio ejus operis cujus descriptio praecedebat, nempe divisionis aquarum ab aquis. Nam credibile est uno continuo motu locali consequente condensationem aquarum inferiorum totum hoc factum fuisse, ut & separarentur a superioribus, & loca decliviora petendo superficiem terrae relinquerent, & maria constituerent. Quare non erat hujusmodi separatio dividenda in duos dies.

Deinde quia fatendum alioqui esset tertio die bis fuisse dictum: Vidit Deus quod esset bonum. Nam illud adhuc sequitur post ejusdem diei descriptionem, ut in aliis diebus: At nulla causa apparet cur tertio die bis diceretur, quod caeteris omnibus diebus tantum semel dictum legitur. Nam si id referas ad mysterium trinitatis propter tertium diem; magis ergo conveniebat ter dici.

Postremo quia juxta hanc expositionem non laborabimus in quaerenda ratione, cur secundo die non fuerit dictum: Vidit Deus, &c. quam certe rationem quae quaerentis animo satisfaciat, difficillimum est invenire. Sed juxta eam ostenditur revera dictum esse, quod cur non sit dictum, ex falsa hypothesi quaerebatur.

Non obstat autem quod objicere quis posset ex 4. Esdrae 6. ubi tertio die diserte ascribitur congregatio aquarum in unum locum. Constat enim eum librum apocryphum esse, & alia multa habere quae nullius apud Catholicos sint authoritatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3