Capitulum 4
Capitulum 4
De opere tertiae diei annotatio
TErtio diei juxta communiorem sententiam, duo opera ascribuntur; scilicet congregatio aquarum, & productio terrae nascentium. Quorum illud factum est hujus causa; idcirco enim terra nudata est aquis, ut primum germinare & fructum facere; deinde etiam animalium generationi & habitationi apta esse posset. De priori opere notandum, non sic in unum locum aquas convenire jussas quasi omnes simul unum eumdemque locum occupare deberent, non autem in plura depressa & humiliora terrae loca se recipere. Hoc enim & contra id quod videmus est, & scripturae contrarium, quae cum alibi passim, tum in hac ipsa descriptione separationis aquarum plura maria, & consequenter plura congregatarum aquarum loca agnoscit. Ait enim plurali numero: Congregationesque aquarum appellavitmaria. Unde perspicue datur intelligi, hac aquarum a terra separatione plures factas fuisse aquarum congregationes, scilicet diversis terrae finibus susceptas, & a superficie terrae altioris reductas, suisque litoribus velut terminis ita seclusas, ut terram a suis officiis quae in animantium plantarumque generatione, nutritione atque conservatione potissimum consistunt, nequaquam impediant. Haec igitur maria sunt plura quidem numero, sed quorum unumquodque divisum a terra, suum habeat locum. Nam in eo quod dicitur: Congregentur aquae in unum locum; facile est dialectico intelligere locum non determinate accipi sed confuse, ratione numeri pluralis aquae; quomodo dicimus omnes homines habere unum caput & duas manus.
Haec declaratio cum sit & plana & textui valde consentanea, jam impertinens est operi divino quod hic describitur, eorum disputatio, qui quaerunt, utrum fatendum sit omnia maria & flumina in unum magnum mare, id est, oceanum confluere propterea quod dictum sit aquas jussas congregari in unum locum. Jam enim patet id statui non posse ex hac scriptura, tametsi in eam sententiam fere omnes tam profani scriptores, quam ecclesiastici conveniunt, omnia maria cum oceano continuari; nisi quod de mari Caspio secus sentiunt graves authores, Aristoteles, Ptolomaeus, Herodotus & alii. Sed istius controversiae tractatio huc non pertinet.
Ex dicta declaratione illud quoque refellitur tanquam praeter rationem dictum, quod in explanatione hujus scripturae a nonnullis traditum est, aquas ita fuisse in unum locum collectas, ut in maximam altitudinem clatae tota terra celsiores eminerent. Unde & nata est quorumdam inquisitio: Num propterea quod seorsim in unum locum congestae sunt aquae, proprium illi elemento centrum tam gravitatis quam magnitudinis tribuendum sit, diversum scilicet a centro mundi & elementi terrae, quemadmodum opinatur Paulus Burgensis in additione sua ad Lirani expositionem super Genes. 1. Quae opinio praeterquam quod infirmo fundamento nititur ex falso hujus scripturae intellectu accepto, ut jam ostensum est, etiam placitis Philosophiae naturalis adversatur, & cum ipsa pugnat experientia. Ex eo enim quod eadem directa linea & ad perpendiculum partes aquae & terrae deorsum tendere videmus, certa demonstratione consequens est utriusque elementi unum idemque gravitatis centrum esse. Ex eo vero quod aquae non unum aliquod terrae latus occupant, sed diversos atque etiam ex diametro oppositos terrarum sinus, ut ex orbis descriptione notissimum est; illud etiam I monstratur, ne quidem magnitudinis centrum aliud aquae tribuendum esse, quam terrae, sed utrique prorsus unum & idem, scilicet tamquam uni globo ex aqua & terra composito.
Notandum est autem ad pleniorem praesentis operis divini notitiam, virtute jussionis divinae factas fuisse in terra quae prius ex sua creatione perfecte rotunda & sphaerica erat, civitates quasdam, id est, loca demissiora ac depressiora in quae aquae seorsim congregari jussae defluerent, multis aliis terrae partibus e diverso in altum plus minusve exuberantibus, quos montes collesque vocamus. Itaque magna cum ratione dicitur, licet id scriptura non expresserit, montes eodem die factos fuisse cum opere congregationis aquarum in loca terrae depressiora. Dico factos quoad figuram, non quoad substantiam. Terra enim tota sicut & aqua primo die facta fuit.
De posteriori hujus diei opere, quo terrae indita est vis proferendi omnia ea quae terrae nascentia dicuntur, idque cum effectu hujusmodi productionis, de qua dicitur: Et protulit terra herbam virentem, &c. hoc tantum adjicimus, ideo dictum esse de unoquoque plantarum genere: Cujus semen in semetipso sit super terram, quod non est dictum postea de animalibus; quia herbae, arbores, aliaeque plantae non egent diverso sexu ad producendum sibi simile, sicut egent animalia, sed ad eam rem sufficit eis semen suum terrae tanquam matris gremio receptum.
On this page