Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

De opere quartae diei annotatio

§. 5. De opere quartae diei annotatio.

Uartodie caelo additus est suus ornatus, quando creata sunt sol, luna, & stellae. Est autem quam maxime probabile caelum in quo tam planeta quam reliqua stellarum multitudo condita seu po¬ sita narrantur idem esse cum eo quod in principio creatum legitur. Nam, ut supra monuimus, quod secundo die dictum est: Fiat firmamentum, &c. non novam alicujus caeli creationem significat, ut quidam opinantur, sed usum indicat quem ex tunc habere coepit calum certa sui parte, scilicet ut interstitium esset quo aquae ab aquis dividerentur.

Dicuntur autem tam sol & luna quam stellae factae & positae in firmamento caeli, non quod omnia astra sint in uno illo caelo, quod firmamentum vulgus appellat (constat enim planetas omnes eo inferiores esse, singulosque suis propriis motibus moveri) sed vel ob hoc, quia in caelo sunt, quod totum recte firmamentum, id est expansio vocatur; vel quia in caelum hoc nobis proximum, quod paulo ante firmamentum dictum fuerat, atque inde in terras lumen suum diffundunt. Hujus enim rei significandae causa additum apparet; Ut luceant in firmamento caeli & illuminent terram, uti supra plenus explicavimus, cum de aquis supercaelestibus ageremus. Neque vero sollicitus fuit Moyses ut caelos in suos orbes nobis distribueret, & quae stella, cui, quotove orbi caelesti infixa esset, doceret, quod nostri ex professo tradunt philosophi naturales; sed satis ei fuit rudi stylo notissimarum mundi partium, prout in sensus hominum incurrunt, creationem describere. Quo fit, ut nec in universa scriptura, praeter solem, lunam, & Luciferum, quam profani scriptores Venerem vocant, quisquam alius planeta nominatus legatur; quoniam nec vulgus alios, utpote minus illustres, suis nominibus signare solet. Fit etiam hac ipsa ratione, ut neque Moyses, neque usquam alibi scriptura solem, lunam & stellas significet caelis aut orbibus suis infixas esse, nec aliter quam ut partes in suis totis moveri; quia nec quicquam tale sensibus apparet, magisque vulgo persuasum est stellas per se moveri in caelo, quomodo per se moventur aves in caelo, id est aere, & pisces D in aquis.

Itaque illam exactiorem & subtiliorem corporum ac luminum caelestium cognitionem ab iis petendam scriptura reliquit, qui his penitius cognoscendis ingenium applicuerunt.

Porro cuncta caeli lumina facta esse ex ea caeli parte, quam lux primo die facta occupabat, cujus orbiculari motu ante solis creationem vicissitudo dierum ac noctium agebatur; jam superius ubi de luce illa tractabamus probabile esse diximus. Atque hujus sententiae meminit Augustinus libro undecimo de civitate capite septimo, quamvis alibi etiam meminerit diversae opinionis, quae luci permanenti solem additum esse dicit, ut libro primo de Genesi ad literam capite undecimo. Quae quidem opinio Ambrosio libro primo Hexameron capite nono, & Chrysostomo homilia sexta in Genesim placuisse videtur. Sed refellitur hoc argumento quod praeter solis & astrorum lumen nulla sit alia lux toto caeIo. Nam luna & via lactea, quae luminosae sunt, omnium consensu lumen hauriunt a sole vel etiam ab aliis astris.

Sunt autem qui eam sententiam quam nos ut veriorem ponimus, hac ratione oppugnant; quia si quarto die facta sunt luminaria ex ea caeli parte quae lucida facta fuerat primo die, consequens erit eam partem ut in astra formaretur, condensaridebuisse. Est enim astrum pars densior sui orbis; caelum autem ab initio factum incorruptibile, & proinde talium mutationum nequaquam capax. Deinde condensatione posita ne vacuum relinqueretur ulterius consequi ut minus fieret caelum totum quam initio factum fuerat, quomodo secundum extensionem minor fit aqua dum ipsa, vel pars ejus aliqua condensatur. Quibus respondetur eam condensationem partium quarundam caeli non absurde poni in creatione astrorum, imo nec illud secundum simplicem scripturae textum probabiliter dici posse. Qui enim censent astra secundum figuram, magnitudinem & densitatem suam a principio esse facta, sed quarto demum die lucem illis accessisse, dividunt astrorum creationem in duos dies; quod videtur esse contra scripturam, quae non alio die quam quarto tradit ea facta esse. Deinde si primo die jam erant astra secundum figuram, magnitudinem & densitatem, eodemque die facta est lux, cujus motus dierum noctiumque vicissitudinem primo triduo faceret; cur non illa tunc indita fuit astris, id est, partibus cae li ad eam recipiendam jam aptatis? aut cur potius in aliam caeli partem ubi mansura non erat, infusa est?

Quod autem objiciunt caelum condensatione partium necessario minus effici, recte diceretur si non vicissim poneretur alias caeli partes simul tantumdem fuisse rarefactas, quantum aliae densarentur. Hoc autem per omnipotentiam Dei ponere in caelo tametsi corpore incorruptibili pro eo tempore quo nondum expletus erat ejus ornatus, nullum est incommodum; praesertim cum etiam nunc argumento viae lacteae doceatur, non omnes caeli partes etiam astris exceptis raritate esse aequales. Quae diversitas etiam in ipsa luna ad sensum apparet.

Jam quod de luminaribus scriptura subjungit: Et dividant diem ac noctem; non ita esse accipiendum, quasi tunc primum distinctio diei a nocte facta fuerit, patet ex superioribus. Nam primo die dictum erat: Et divisit lucem a tenebris, appellavitque lucem diem & tenebras noctem. Et quidem eadem scriptura testante jam tres noctes & tres dies cum quarta nocte ante opus hujus quartae diei fluxerant; Sed sic intelligatur, ut quam divisionem lux primo die condita motu suo faciebat, eandem quarto die perfectius atque distinctius efficere coeperint caeli luminaria, & deinceps semper effectura sint. Haec enim ita diem ac noctem inter se partiuntur, ut sol per diem luceat (idque lumine multo auctiori quam luxerit prima lux illa primo triduo; nam ea lux in sole per condensationem collecta fuit atque unita) luna vero & stellae luceant per noctem.

Quae res amplius declaratur per id quod paulo post dicitur Deus fecisse luminare majus ut praeesset diei, & luminare minus ac praeterea stellas ut praeessent nocti. Quod ipsum Psalmista expressit his verbis, Psalmo 135. Qui facit solem in potestatem diei, lunam & stellas in potestatem noctis.

Sed haec praefectura seu potestas non similiter in utrisque intelligenda est. Nam sol quidem semper diei praeest, quoniam ejus praesentia diem efficit sicut & praesentia noctem; luna vero nocti tunc praeest maxime, quando plena est. Tunc enim noctem & magis illustrat & majori tempore. Quanto autem a plenitudine longius abest, tanto minus minorique tempore noctem illustrare potest.

Quamvis autem & de die lunam videri contingat, quia tamen diei lumen non addit, sed ipsa potius contra a lumine diei obfuscatur, hinc diei praeesse non dicitur, quemadmodum nec stellae, licet & ipsae interdum de die conspiciantur.

Veruntamen stellae semper praesunt nocti; quatenus omni ac tota nocte lucent, eamque aliquatenus illustrant, etsi non semper eaedem numero stellae id faciant.

Postremo notandum est solem & lunam a Moyse vocari magna luminaria, alterum majus, alterum minus; non quod mole & quantitate sint revera caeteris stellis majora. Nam etsi de sole id verum sit omnium astronomorum consensu; de luna tamen id veritatem non habere secundum eosdem adeo certum habetur, ut eam, solo Mercurio excepto, omnium stellarum minimam esse certa demonstratione docere se credant.

At neque propterea quod nobis ea intuentibus majora caeteris stellis appareant; hoc enim pacto luna non esset luminare minus sole, quia judicio oculorum non apparet luna sole minor; sed propter majorem luminis super terram effusi abundantiam. Hac enim in re sicut sol lunam, ita luna superat alias stellas.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5