Capitulum 6
Capitulum 6
Utrum omnes stellae lumen a sole accipiant
NOn intempestive quaeritur hoc loco ubi de caelestium luminum creatione agitur; utrum omnes stellae a sole lumen suum accipiant.
Demonstrant enim hoc luminis ejus incrementa & decrementa provenientia ex recessu ejus a sole vel accessu ad solem, propterea quod sola illa parte luceat, qua solem respicit tanquam lumen ab eo recipiens. Demonstrat etiam eclipsis quam patitur, terra inter ipsam & solem interposita.
Sed de caeteris stellis dubia res est & controversa. Multis enim placuit idem de caeteris quod de luna judicium esse. Plinius libro secundo naturalis historiae capite sexto affirmat solem caeteris syderibus lumen foenerari. Idem sentiunt Avicenna, Albertus,
Beda, aliique non pauci tam astrologi quam theo logi; atque inter hos Hugo annotatione sexta in Genesim, & Titelmannus libro septimo Physices capvicesimotertio, qui & Aristotelem pro hac sententia allegat. Moventur autem his rationibus.
Primo; quia cum astrorum omnium similis sit natura, si luna proprium lumen non habet, sed illud? sole mutuatur, apparet idem de tota astrorum multitudine sentiendum.
Secundo; quia sol ita est in mundo positus, ut sua luce gerat quandam similitudinem Dei qui est pater luminum Jacobi primo; ergo sicut omne lumen spirituale a Deo est, ita omne lumen corporale a sole tanquam fonte hauritur.
Tertio; quia quandocumque aliquid reperitur in pluribus, necesse est ut uni eorum primo & per se conveniat, ac caeteris per ipsum; at lux in pluribus reperitur, est igitur aliquod corpus cui primo conveniat & per quod a caeteris participetur. Hoc autem non aliud esse potest quam sol, utpote corpus omnium lucidissimum.
At vero rationes istae non admodum urgent. Non prima; quia si ex eo quod omnium astrorum similis sit natura, recte colligitur omnia lumen suum aliunde accipere, jam erit idem de sole dicendum; quippe etiam inter astra numeratur non minus quam luna. Sunt enim ambo de numero siderum errantium quos planetas vocamus. Non ergo hoc in universum pertinet ad naturam astrorum, ut aliunde luceant, sed magis illud eorum natura postulare videretur, ut ad similitudinem solis proprium lumen habeant, nisi ab hac generalitate luna faceret exceptionem.
Nec secunda; quia similitudo solis cum Deo quantum ad lumen, tantum in eo spectatur, quod sicut omne lumen diei a sole est; ita omne lumen veritatis & virtutis a Deo. Quod autem non sit absoluta comparatio etiam quoad lumen corporeum, evidenter patet in multis quae propriam habent lucem, ut ignis & quaecumque apud nos lucent etiam in tenebris, quo rum nihil lucet a lumine solis in se projecto.
Nec tertia; quia quamvis id quod in pluribus reperitur, uni alicui conveniat excellentius quam caeteris, ut hac ratione dici possit unum illud aliorum in eo genere mensura, quomodo calor igni convenit; non tamen est necesse ut unum illud caeteris sit causa similis qualitatis. Non enim omnia sunt calida ab igne; neque igitur necesse est omnia quae lucent, a sole lumen accipere.
Primo, quia si omnes stellae lumen a sole accipiant perinde ut luna, deberet unaquaeque earum pati incrementa & decrementa luminis eodem prorsus modo quo luna, quod est plane contra experientiam. Omnis enim plenum lumen suum habent tam soli vicinae quam appositae, ac nominatim planetae Mercurius & Venus, qui licet infra solem positi, quantumcumque tamen ad solem accedant, nihil videntur nec de suo lumine, nec de rotunditate figurae amittere, quod quidem oporteret iis accidere eadem ratione qua accidit lunae.
Secundo, quia sol secundum astronomos longissime abest a caelo stellato, idque etiam per se liquet, si situm ejus comparemus ad eas stellas quae supra nos sint media nocte. Quare non est verisimile quod stellae hujusmodi tam praeclarum lumen quo media nocte fulgere atque etiam scintillare a nobis conspiciuntur, non habeant nisi ex reflexione radiorum solis in ipsas velut corpora quaedam per se opaca, lucisque expertia, cadentium.
Tertio, quia stellae lucent eo modo quo ignis apud nos lucet, unde & vocantur ignes caelestes. Ignis autem lucet luce propria.
Quarto, probatur ex similitudine cometarum, quos constat lucere propria luce. Sunt enim exhalationes quaedam accensae & ignitae. Atqui horum luci persimilis est lux stellarum, adeo ut solo visu discerni inter hanc & illam lucem non possit.
Quinto, quia si corpora quaedam corruptibilia quae apud nos sunt, ut ignis, & quidam vermiculi terrae, & quorundam animalium oculi, & quaedam ligna proprium habent splendorem, quem de se emittunt in tenebris, cur non etiam astra corpora caelestia & incorruptibilia, ad hoc in caelo a Deo posita ut luceant per noctem, propriam lucem habeant?
Postremo, caelum octavum in quo est innumera multitudo stellarum, superius est, & proinde nobilius caelo solis; quare non est verisimile stellas in eo caelo mirabili pulchritudine micantes omne suum lumen a corpore infra se posito, mutuari.
Et haec quidem argumenta partem quaestionis negantem non parum confirmant. Si tamen quaeras quid magis secundum scripturas dicendum sit: Respondeo neutrum ex iis colligi posse ne quidem probabiliter. Nam quod dicit apost. 1. Cor. 15. Alia claritas solis, alia claritas lunae, & aliae claritas stellarum. Stella enim a stella differt claritate, nihil facit ad alterutrum probandum. Sicut enim iis verbis ascribitur stellis alia claritas a claritate solis; ita & lunae, quam tamen apud omnes doctos in confesso est claritatem accipere a sole. Dicitur autem alia claritas quae diversa secundum magis & minus, sive alia ab alia accepta sit sive non.
On this page