Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Quomodo stellae dicantur esse in signa

§. 7. Quomodo stellae dicantur esse in signa?

QUod dicit scriptura de luminaribus caeli, Ut dividant diem ac noctem, & sint in signa & tempora & dies & annos; ostendit in quem usum facta sint. Notissimus enim eorum usus est, ut dividant diem ac noctem modo superius explicato.

Quomodo autem sint in signa & tempora & dies & annos, non perinde clarum est; recte tamen & convenienter intelliguntur facta esse in signa.

Primum, quia eorum motus varias efficit temporum divisiones, ac differentias, velut dies, menses, annos, ver, aestatem, autumnum, hyemem, ut sensus hujus scripturae sit; luminaria caeli esse signa dierum, mensium, annorum, aliorumque ejusmodi temporum. Quomodo lunam mensis ac neomeniae signum esse author est Ecclesiasticus capite quadragesimotertio. Deinde, quia tempora plantandi, serendi, metendi, navigandi, aliarumque similium actionum ex illorum ortu & occasu sumuntur. Ac demum, quia serenitas, tempestas, gelu, pluviae, venti, aliaeque similes caeli mutationes ex astris aut certis eorum affectionibus praenunciari possunt; non quidem multo ante quam siant, sed velut ex signis propinquis. Sic enim pallida luna pluviam, rubicunda ventum, sol mane rutilans itidem pluviam imminentem significare solet; tametsi hujusmodi affectiones non tam astrorum sunt quam caeli sive aeris interpositi inter astra & aspectum nostrum, unde fiat ut astra tali modo affecta videantur. Atque hanc sive ex astris, sive ex caelo prognosticen etiam Christus approbat in evangelio. Sic enim ait Matthaei decimosexto, Facto vespere, dicitis, serenum erit; rubicundum est enim caelum. Et mane, Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum. Faciem ergo caeli dijudicare nostis. Et Lucae duodecimo, Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis, nimbus venit, & ita fit, & cum austrum flantem, dicitis, quia aestus erit, & fit. Faciem itaque cali & terrae nostis probare. Porro complura hujusmodi signa commemorat Basilius homilia sexta Hexameron, dicitque necessarias esse luminarium caelestium in hominum vita significationes, atque utiles inveniri ipsorum observationes quas longa experientia probavit. In eandem sententiam scribunt Ambrosius lib. 4. Hexameron cap. 7. & Chrysostomus in Genes. primo. Item Augustinus libro primo de Genesi contra Manichaeos capite 14. & lib. 2. de Genesi ad literam capite decimoquartoQuo loco sic habet: Non illa dicit signa quae observare vanitatis est, sed utique utilia, & hujus vitae usibus necessaria, quae vel nautae observant in gubernando, vel omnes homines ad praevidendas aeris qualitates per aestatem, hyemem, & autumnalem, vernalemque temperiem.

Sunt autem nonnulli qui memoratam scripturae sententiam referunt ad signa prognostica eventuum & actionum humanarum; quasi nimirum illud hoc loco significare voluerit Moyses, futuros rerum eventus & hominum actiones ex astris, sive ut nudis signis, sive etiam ut causis certo praesciri atque praedici posse. Quem sensum libenter amplectuntur qui divinationem profitentur astrologicam, quos nimirum judiciarios hodie vocamus, olim variis nominibus appellatos, ut astrologos, genethliacos, Chaldaeos, mathematicos. Sed hunc intellectum ut falsum & perversum palam redarguunt aliae scripturae quibus illa quae fit ex astris divinatio, tanquam impia condemnatur, ut Jeremiae decimo: juxta viam gentium, inquit, nolite discere, & a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes, quia leges populorum vanae sunt; & Isaiae quadragesimo primo: Annuntiate quae ventura sunt in futurum, & sciemus quia dii estis vos. Et his similia apud eundem prophetam capite quadragesimo quarto & quadragesimo septimo; quo posteriori loco sic universim loquitur de hoc genere praenotionis: Sapientia tua & scientia tua haec decepit te.

Patres quoque diserte hunc sensum excluserunt, nominatim Basilius, qui homilia sexta in tractatione hujus scripturae post sensum quem ex eo paulo ante reddidimus, longa & gravi oratione genethliacos & astronomiae studiosos confutat. Item Augustinus libro secundo de Genesi ad literam, capite decimo quarto; ubi ejusmodi astrorum observationes signa vanitatis appellat, & capite decimo septimo, ubi dicit ea nostrae fidei sanitate respuenda esse. Rursus idem libro secundo de doctrina Christiana capite vicesimo primo, & aliquot sequentibus, lib. quinto de civitate, cap. primo, & aliquot sequentibus lib. septimo confessionum capite sexto, in epist. ad Januarium capite septimo & octavo, & libro de haeresibus haeresi 70. quae est Priscillianistarum, & aliis locis pene innumeris, quibus sub nomine mathematicorum hoc astrologorum genus damnat & refutat. Est autem inter alia memorabilis locus in fine enarrationis psal. 61. ubi populo exhibet mathematicum poenitentem ac publice veniam petentem & codices incendendos portantem exemplo illorum de quibus scribit Lucas Act. 19. quod cum fuissent curiosa sectati contulerunt libros & combusserunt coram omnibus; fuisse enim eos libros de rebus ad astrologiam divinatricem pertinentibus, ibidem August. declarat, interim vocamus doctrinam hujusmodi nefariam & sacrilegam. Refellunt praedictum sensum atque doctrinam alii quoque Patres, ut S. Ambrosius lib 4. Hexameron cap. 6. Joann. Chrysostomus super Genes. 1. Gregorius homil. 10. super evangelia; Eusebius lib. 6. de praeparatione evangelica cap. 9. ubi Origenis insignem contra astrologos disputationem adducit, & lib. 14. cap. 4. & post hos Joannes Damascenus lib 2. de fide Orthodoxa cap. 7. Joannes Gerson in peculiari tractatu de ea re composito, & novissime Joannes Picus Mirandulanus, qui 12. libris vanitatem istiusmodi prognosticarum artium est insectatus. Legat etiam qui volet Aulum Gellium lib 14. noctium Atticarum cap. 1. referentem elegantissimam Phavorini philosophi super hac re disputationem.

At vero quod his amplius est, extant contra hoc ge nus astrologicarum praedictionum Ecclesiae decreta apud Gratianum in secunda parte decretorum per primas quinque quaestiones, quibus tota haec vanitas & impietas condemnatur, ut & in concilio Bracarensi 1. cap. 9. & 10. & in quadam assertatione fidei contra Priscillianistas, quae habetur in concilio Toletano 1. Quin & subinde hujusmodi decreta a summis Pontificibus renovata sunt, ut & nostro tempore vidimus, nimirum edita per Sixtum V. bulla contra astrologiam judiciariam. Quo pertinet etiam quod Epiphanius refert inn lib. de mensuris & ponderibus, Aquilam Ponticum veteris testamenti ex Hebraec inter pretem, ob eam maxime causam ecclesia pulsum fuisse, quod nativitatum observationibus, ac caete ris divinationibus astrologicis studiose vacaret. Sed haec sint abunde satis ad refellendum erroneum sensum ejus scripturae, quae luminaria caeli facta esse dicit in signa. Unum hoc addo, quod cum ista significatio, etiamsi vera esset, prorsus arcana sit, & a paucis c omprehendi possit, non est putandum eam hoc loco astris tributam esse: quandoquidem ut ante diximus Moysi propositum fuerit in hac historia Genesis mundi, non aliqua secreta naturae prodere, sed rerum vulgo notarum creationem describere, simulque earum musum qui vulgo notus sit, in creatione ipsis attribut um ostendere. Sicut ergo vulgo notae sunt res ipsaequarum hic creatio de scribitur, scilicet sol, luna & stellae, & sicut notissimus est earum usus qui consistit in illuminando, & dies noctesque atque alia tempora motibus suis distinguendo; ita & vulgo notum esse oportet usum qui est in significando. Quem quidem nos supra triplicem assignavimus.

Hinc etiam patet nec eos scopum scripturae attingere qui hunc locum de duodecim signis Zodiaci interpretantur. Nam & illa a sensu & cognitione vulgi sunt remotissim a, ac fortasse Moysi tempore nondum inventa. Quae quamvis usum suum habeant non reprehendendum in astronomica disciplina quatenus illa motus, situs, distantias, oppositiones, conjunctiones astrorum considerat, translata tamen etiam ipsa sunt a genethliacis ad vanas & superstitiosas significationes. Quam ob causam Augustinus in haeresi memorata Priscillianistarum, inter errores eorum hoc refert, quod astruant corpus nostrum secundum duodecim signa caeli esse compositum, constituentes in capite arietem, &c. Similem horum signorum reprehensionem videre est apud Hieronymum lib. 1. contra Jovinianum, Chrysostomum hom. 3. in epist. ad Romanos, & Leonem epist. 93. contra Priscillianistas scripta cap. 13.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7