Capitulum 8
Capitulum 8
An caelestia corpora sint animata
ALia hujus loci quaestio est; utrum caelum & sidera sint animata. Quod potissimum de anima intellectiva est accipiendum. Nam de vegetativa & sensitiva minor est dubitandi ratio.
Breviter respondemus tam caelum quam partes ejus omnes, (ut doctorum omnium judicio sunt sidera) esse inanimata corpora, ut quae nec animam rationalem habeant (ita enim forma substantiali ab homine non differrent) nec omnino intellectu sive mente praedita sint. Quod quidem praeter hominem solis convenit angelis.
Sententia haec primum quidem valde consentanea est scripturae sacrae, in qua legimus Genes. 1. Deuteron. 4. & alibi caelestia corpora in ministerium humani generis esse creata. Hoc enim de creatura intellectuali dici non potest; quippe quae ex creatione non sit alterius creaturae serva, sed suapte natura Mibera, solique Deo naturaliter subjecta, cum servitus hujusmodi creaturae, non nisi ex peccato originem ducat.
Deinde probatur authoritate Patrum. Tradit eam aperte Basilius homilia tertia Hexameron, ubi etiam inter alia ostendit quo sensu astra Deum laudare in scripturis dicantur. Item Chrysostomus homilia decima octava super epistolam ad Romanos in digressione morali, ubi doctrinam hanc de caelo, sole & caeteris astris clarissime asscrit, adducens pro argumento, quod jam diximus, quia ea omnia propter nos facta sunt. Similia docet homilia 25. & 35. ad populum Antiochenum. Nec aliud sentit Hieronymus qui in epistola ad Avitum inter errores Origenis hunc etiam ponit, quod dixerit caelum esse anintatum. Idem in expositione capitis 43. Isa. solvit argumentum quoddam, quod, ut ipse testatur, occasionem quibusdam dederat, ut putarent astra rationalia esse, & animam sensumque habere. Quae loca apud Hieronymum diligenter observanda propter alia nonnulla quae ex ejus scriptis in diversum adduci solent, de quibus infra. Eadem Fulgentii sententia est libro de fide ad Petrum capite tertio, ubi dicit quod natura intellectualis est in solis animabus hominum & spiritibus angelorum, quoque solis angelis & hominibus Deus incidit cognoscendi & diligendi se facultatem. Repetit hoc idem capite vicesimoquarto. Videtur autem de ea re sic loqui tanquam de. dogmate fidei. Item Petrus Chrysologus sermone 120. Caelum, inquit, non movetur sponte, non voluntate agit, non judicio facit quicquam, sed sola necessitate servit semper, quia semel jussum est servire. Item Gregorius homilia decima super evangelia caelum & solem connumerat elementis insensibilibus, & iis quae Deum improprio dumtaxat sermone cognoverunt. Quo item loco stellas vocat hominum ministeria, sic inquiens: Neque enim propter stellas homo, sed stellae propter hominem factae sunt, & si stella fatum hominis dicitur, ipsis suis ministeriis subesse homo perhibetur. Denique haec expressa doctrina est Joannis Damasceni libro secundo de orthodoxa fide capite sexto. Nemo, inquit, caelum aut luminaria arbitretur animata, imanimata enim sunt & insensibilia. Ac deinde declarat quo sensu accipiendae sint scripturae quae caelestibus corporibus animam & mentem tribuere videntur.
Horum sententiam secuti scholastici doctores omnes, quaestionem, an caelestia corpora sint animata, determinant in partem negativam; licet non omnes aeque firmiter illi adhaereant, ut mox ostendemus.
Prima: Anima est actus corporis organici, id est compositi ex partibus quibus ipsa ut instrumentis, situ ac figura diversis ad diversas functiones utatur. At caelestia corpora non sunt organica: Neque enim constant istiusmodi partibus; non ergo habent animas.
Secunda: anima requirit corpus temperatum secundum qualitates primas & secundas; atqui harum qualitatum caelum non est capax. Hae duae rationes concludunt de anima proprie dicta. Generaliter autem de mente seu intellectu sunt rationes sequentes.
Tertia: Si caelum & sidera intellectu praedita essent, liberum arbitrium haberent; & proinde liberas aliquas actiones exercerent. Hoc autem in eis nullo modo apparet. Non enim habent alios motus quam naturales una & perpetua lege recurrentes, ac proinde necessarios. Nam secundum philosophum illa necessario fiunt, quae semper eodem modo fiunt: Sed influxus eorum atque occultas operationes in haec inferiora mere naturales esse constat, quare & necessarios.
Quarta: Conjunctio formae cum materia non est D propter materiam sed propter formam, scilicet ad hoc ut forma suam operationem per illam exerceat: Atqui intellectivae formae duae sunt actiones, intelligere & movere, quarum illa perficitur in ipso principio intellectivo, nec materiam requirit. Haec vero recipitur quidem in materia, sed ad eam non est necessaria unio formae cum materia, sed tantum conjunctio per contactum virtualem, quo quidem modo omnis motor conjungitur mobili; ergo non est dicendum caelum informatum esse a mente, sed sufficit ut a mente seu intelligentia assistente tanquam ab externo motore moveatur. Hanc rationem docte deducit Sanctus Thomas 1. part. quaest. 70. art. 3. ubi praesertim hanc disputat quaestionem.
Quinta: Si caeli essent anima aut mente praediti, essent beati perinde ut sancti angeli. Non enim ponendi sunt aut miseri aut adhuc existentes in via merendi. Sic enim & peccare possent & in aeternum damnari vel ipsi caeli vel eorum animae. Nam aut sequeretur ipsos caelos animatos cruciandos, aut animas solas caelis detractas, quo casu caelis dandae essent aliae animae. Quae omnia sunt absurdissima. Quod si concesseris eos beatos esse, sequitur eos ad eandem cum beatis angelis & nobiscum ecclesiae societatem pertinere, & proinde orare Deum pronobis, & ipsos a nobis invocari posse, sicut in vocantur sancti angeli. Hoc autem ab ecclesiae sensu & consuetudine alienissimum est. Ac merito sane. Nam Deut. 4. & aliis locis scriptura damnat omnem honorem & cultum qui astris exhibetur. Neque ullo modo ferendum putaret Ecclesia, si quis diceret: Sancte sol, aut sancta luna ora pro nobis. Hae profecto rationes non parum efficaces videntur ad demonstrandum quod caeli nec animati sunt nec mente praediti. Quocirca quaeri potest, an id ita certo tenendum sit, ut diversa opinio sit erronea in fide. Hoc enim quidam Doctores sentire videntur, ut Hieronymus in epistola ad Avitum, dum eam opinionem recenset inter errores Origenis: Item Fulgentius locis supra citatis, ac praecipue cap. 24. de fide ad Petrum, ubi dogma illud: In omni creatura solos spiritus angelicos & humanos intelligendi facultatem habere, vult firmissime teneri & de eo nullatenus dubitari: Item Rupertus lib. 9. de glorificatione trinitatis cap. 4. ubi cum dixisset sapientes hujus saeculi putasse astra vivere, subjungit: Quod recipere nec voluit nec debuit ecclesia Dei. Item Bonaventura super hanc distinctionem ubi hanc opinionem non dubitavit falsam & erroneam appellare. Quibus accedit Joannes Gerson in trilogio astrologiae propositione 13. qua dicit angelos vel intelligentias non animare sed regere caelum cum sideribus & planetis ad Dei gloriosi voluntatem, & hanc propositionem dicit fide certa tenendam.
Sed in contrarium est primum Augustini de hac quaestione dubitatio, quam nunquam videtur deposuisse. Nam libro secundo de Genes. ad literam capite ultimo quaestionem hanc movet atque insolutam relinquit, utrum luminaria caeli habeant tantum assistentes rectores, id est intelligentias, an vero ita conjunctos ut ab iis vitaliter inspirentur. Et Enchiridii capite 59. dubitat utrum ad societatem beatorum pertineant sol, luna & cuncta sidera: Quamvis, inquit, nonnullis lucida corpora non cum sensu vel intelligentia videantur. Rursus eandem quaestionem in medio relinquit libro ad Orosium contra Priscillianistas & Origenistas capite undecimo. Ac demum in libro secundo retractationum capite septimo retractat quidem aliqua in libris contra Faustum de caelestibus corporibus dicta tanquam sensu praeditis, non tamen certi aliquid definit, quamvis illud opus scripserit sub extremum vitae. Similis est retractatio cap. 5. ) & 11. ejusdem libri. Dixerat enim mundum esse animatum & magnum quoddam animal. Hoc autem retractat non tanquam falsum, sed tanquam temere dictum, negans sibi compertum esse utrum ita sit an non. Unde & libro decimotertio de civitate Der cap. 16. quamvis non putet Platoni concedendum quod dicebat sidera esse viventia & intelligentia & beata, & mundum esse magnum quoddam animal; non tamen eam opinionem ut falsam rejicit; sed rei quaestionem censet alio loco discutiendam esse.
Forte dicet aliquis Agustinum alibicertam de hac re protulisse sententiam, ut libro de cognitione verae vitae capite sexto, ubi sic legitur: Qui si dera rationabilia vel saltem sensibilia corpora arbitrantur, jure sensu carentes inter irrationabilia computantur. Sed facilis ac certa est responsio librum illum non esse Augustini. Quo nomine etiam Scotus illam aut horitatem refellit. Plus autem momenti habet quod in libro de duabus animabus (quem Augustini esse constat) capite quarto dicitur, Muscae animam luce solis praestantiorem esse. Neque enim hoc diceret si sol animam haberet, eamque intellectualem, aut si de eo saltem dubitaret. Sed & hoc dilui potest. Non enim comparat ibi Augustinus muscam cum sole, neque animam muscae cum anima solis, sed comparat eam cum luce solis, quae qualitas quaedam est visu perceptibilis & soli accidentaria, qua proinde nobiliorem dici animam muscae & cujuscumque animantis non est mirandum. Manet igitur Augustini dubitatio.
Porro Sanctus Thomas quoque visus est aliquando non abhorruisse ab ea sententia quae caelos ponit animatos. Nam libro secundo contra gentes cap. 69. & 70. & in quaestionibus disputatis quaest. de anima articulo 8. & in opusculo de angelis cap2. rationes adfert quibus demonstretur caelos esse animatos anima intellectiva. Quibus quidem rationibus potissimum ex Aristotelica Philosophia depromptis ipse videtur assentiri. Quamvis autem in summa, ut jam ante ostendimus, negantem partem teneat atque demonstret mutata scilicet in melius sententia, satis tamen priora ejus scripta probant quaestionem non esse fidei sed opinionis. Unde & quodlib. 12. art. 9. mota quaestione, an coelum sit animatum, respondet doctores Ecclesiae varie de ea re sensisse, Hieronymum affirmasse; Damascenum negasse, eandemque varietatem inter Philosophos reperiri. Ego autem dico, inquit, secundum Augustinum libro secundo de Genesi ad literam, quod non refert ad fidem: utrum sic vel aliter sit. Unde hoc non determinat in Enchiridio, addens quod si ponamus corpora caelestia esse animata, non ideo erunt in iudicio tres ordines judicandorum, scilicet angelorum & hominum & animarum, qui a illae animae computabuntur cum angelis. Et hoc sensisse videtur ille qui fecit praefationem cum dicit: caeli caelorumque virtutes. Haec S. Thomas.
Sed & Scotus haesitanter loquitur scribens in hanc distinctionem quaestione prima. Nam & studiose ostendit Augustinum nihil hic asseruisse, & rationem quae pro negativa parte est apud sanctum Thomam, argumento oppugnat, ac demum ita concludit: Si cali non sunt animati, hoc est creditum & non ratione conclusum, quia nulla est conditio in corpore illo ita perfecto, manifeste apparens repugnare animationi ejus. Sic ille. Quam ejus dubitationem alii quidam secuti sunt Scotistae. Aureolus vero etiam probabile esse putavit astra esse animata, ut de eo referunt ad hanc distinctionem Capreolus & Argentina. Cajetanus etsi cum sancto Thoma loquatur in summa, ac fateatur eum priorem sententiam correxisse; alibi tamen fluctuat. Nam in expositione Psalmi 135. ad versum: Qui fecit caelos in intellectu, dicit ea verba sic accipi posse ut significent caelos factos esse cum intellectu, id est intellectuales, prout Philosophos rationabiliter opinatos dicit.
Horum igitur omnium dubitatio sive opinandi varietas manifeste declarat non esse fidei, quod diximus caelestia corpora non esse animata; praesertim cum nulla super hac re inveniatur exstare ecclesiae definitio, imo diserte affirment Augustinus & sanctus Thomas authores praecipui non esse ab ecclesia definitum; tametsi propter argumenta ex scripturis & a ratione petita, quae sane plurimum urgent, videatur temere facturus, si quis contrarium doceat.
On this page