Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

Respondetur ad argumenta partis affirmantis

§. 9. Respondetur ad argumenta partis affirmantis.

CAelos & astra animata esse suaderi posse videtur his argumentis.

Primo: scriptura dicit in persona Dei Job 38. Cum me laudarent simul astra matutina, & jubilarent omnes filii Dei.

Secundo: Job. 15. Caeli non sunt mundi in conspectu Dei. Quod non videtur recte intelligi posse nisi de immunditia peccati, cum alioqui teste apost. omnis creatura Dei munda sit

Tertio: Nehemiae 9. Et exercitus caeli te adorat. Ubi per exercitum caeli videntur intelligi sol, luna, stellae. Haec enim in scripturis frequentissime vocantur exercitus caeli.

Quarto: Isaiae vicesimoquarto. Visitabit Dominus super militiam caeli in excelso. Quod Hieronymus de astris interpretatur, eaque dicit sic visitanda quomodo medicus visitat aegrotum.

Quinto: Ecclesiastici quadragesimotertio de iisdem dicitur: In verbis sancti stabant ad judicium, scilicet ut judicandi

Sexto: Baruch tertio, Stellae laetatae sunt & vocatae dixerut: Adsumus, & luxerunt ei cum jucunditate qui fecit eas.

Septimo: 2. Machab. ult. Omnes caeli benedixerunt Dominum.

Octavo: In praefatione canonis missae, & in hymno, Te Deum Laudamus, caeli eo modo inducuntur Deum laudare & concelebrare quo cherubim & seraphim, throni ac dominationes, caeterique angelorum ordines Deum laudare dicuntur.

Nono: In officio Ecclesiastico S. Agnetis dicitur: Cujus pulchritudinem sol & luna mirantur.

Decimo: Rursum Hieronymus super Ecclesiastae primo, ad illa verba: Pergens in circuits vadit spiritus; solem dicit vocari spiritum, sive eo quod animet, inspiret & vegetet, vel quod ipse spiritu alatur sicut poeta dixit: Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem, &c.

Undecimo: Augustinus in praefatione super psal. 93. assertive in hanc partem loqui videtur. Exhortatur enim homines pios ad tolerantiam malorum exemplo luminarium caelestium; atque inter alia dicit: Non curant luminaria caeli nisi quomodo exerceant dies ac noctes, quamvis tanta mala videant fieri super terram. Et paucis interpositis: Quanta & de ipsis luminaribus fingunt homines & patienter ferunt. Et statim post: Quid stellae cum audiunt tanta convitia. Nunquid moventur, aut non exercent cursus suos? Et iterum: Novit sol Dominum suum esse Christum & creatorem suum. Quibus simile aliquid subjicit etiam in ipsius psalmi expositione.

Duodecimo: Cyprianus ait in libro de bono patientiae, Sol ne Judaeorum facinus aspicere cogatur, & radios & oculos suos subtrahit.

Decimotertio: Philo in variis tractationibus, ut de opificio mundi, de somniis, de gigantibus, vitam & mentem stellis ascribit, dicitque eas esse naturas rationales corporibus praeditas.

Postremo sententia haec est Aristotelis summi Philosophi. Nam lib. 2. de caelo cap. 2. plane affirmat caelum animatum esse, eoque argumento tanquam notiori probat in illo reperiri positionum differentias, ut quas constet in solis esse corporibus animatis. Nam caelo positionum differentias competere non solum juxta analogiam quandam, ut multi Aristotelem interpretantur: sed proprie & ex natura rei, non eo tantum loco Philosophus significat, verum clarius idipsum asserit libro 3. Physicorum cap. 5. & libro 4. capit. 1. Idem porro libro 2. de caelo cap. 3. caelum Deum appellat, id est corpus quoddam divinum cujus operatio sit immortalitas, id est vita perpetua. Rursus ejusdem libri cap. 12. de stellis non ut de inimitatis, sed ut de viventibus loquendum & cogitandum esse dicit. Denique libro 12. Metaphysicae cap. 12. caelo tribuit animam intelligentem. Ac ne ista propter assistentem intelligentiam dicta videantur, alibi aperte significat caelum moveri ab interno principio, ut libro secundo Physicorum cap. 1. & libro octa vo cap. 4. necnon libro 1. de caelo cap. 2. & libro 2. cap. 2. Relinquitur ergo ut internum illud principium movens sit anima. Atque haec testimonia & argumenta philosophi tantum ponderis habuerunt apud S. Thomam, ut per ea putetur aliquando inductus in eam opinionem. Adfert autem idem sanctus Thomas in summa quinque rationes pro hac opinione, quas ibidem ordine solvit, ut non sit necesse eas hic a nobis attingi.

Quare ad argumenta jam proposita respondeamus.

Ad primum respondetur prosopopoeiam esse in eo quod Deum astra laudasse dicuntur. Qua figura etiam alibi non raro usa est scriptura de caelo & sideribus loquens, ut psalmo decimooctavo, 103. & 148. Item Danielis 2. in hymno trium puerorum. Nam figuram agnoscendam esse patet, quia praedictis locis non tantum caeli & sidera, sed & alia quaedam ad laudandum & benedicendum Deum invitantur, quae citra omnem dubitationem mentis atque etiam sensus expertia sunt, ut ignis, grando, montes, colles, &c. Dicuntur ergo haec omnia Deum laudare & benedicere, quatenus creaturis intellectualibus ea contemplantibus materiam praebent amplissimam laudis divinae. Nec obstat apud Job alterum sententiae membrum, quo proprie Deum laudare significantur filii Dei, id est angeli. Debent enim singula exponi secundum subjectam materiam. Nam & psal. 148. & in hymno trium puerorum annumerantur etiam ea quibus proprie convenit Deum laudare, ut angeli & homines.

Quod secundo loco objicitur, non habet authoamici Job, quorum veritatem non est necesse a nobis defendi. Veruntamen dici potest per caelos significare spiritus caelestes. Nam de iis proxime dixerat: Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis. Et ita sensus erit, angelicam naturam non esse liberam ab immunditia peccati, quod patet in angelis malis. Potest nihilominus etiam de caelis corporeis intelligi hoc sensu, quia caeli non sunt omnino perfecti coram Deo; omnis enim creatura defectibilis est. Quod si caeli nomine etiam aerem hunc more scripturae comprehendas, jam facilior erit responsio. Nam aerem si sit noxiis qualitatibus infectus, immundum & impurum dicere etiam vulgo solemus.

Ad tertium responsio patet ex eo quod ibidem immediate praecedit: Et tu vivificas haec omnia. Hoc enim dicitur de caelo, terra, mari, & omnibus quae in eis sunt. Nam haec fuerant proxime enumerata Sicut ergo haec vivificantur improprie, quatenus habent in se alicujus motionis principium, aut quatenus in esse conservantur; ita exercitus caeli adorat Deum, ut in Hebraeo est, incurvatur Deo, quatenus ei servit ad nutum, perinde ac si imperium ejus agnosceret, & cum veneratione susciperet, ut solent servi obsequentes.

Ad quartum respondeo verborum Isaiae hunc esse sensum: Visitabit Dominus super militiam caeli disperdendo de terra idola, & cultum eorum. Sequitur enim: Et erubescet luna & confundetur sol; quod haud dubie figuratum est, quo significatur futurum ut cultores siderum, intellecta vanitate hujusmodi cultus: maximo pudore afficiantur. Hieronymus autem inter commentandum alienam, id est Origenis sententiam interposuit; ipse vero quid sentiat in eodem commentario expressit, ad caput 45.

Quod quinto loco objiciebatur, hunc habet sensum: luminaria caeli in verbis sancti, id est ad imperium Deistabunt secundum judicium, (sic enim est in Graeco) id est ordine suo consistent quem certo judicio ac ratione Deus illis praescripsit. Est enim metaphora sumpta ab ordine & disciplina militari. Unde & sequitur: Et non deficient in vigiliis sive excubiis suis, id est stationes suas perpetua lege servabunt. Simile est Habacuc secundo, Sol & luna steterunt in habitaculo suo.

Ad sextum respondetur figuratum esse sermonem, qualis cum dicitur: Vocavit famem superterram, psal. 14. Venti & mare obediunt ei, Matth, octa vo¬

Ad septimum responderi posset ut ad primum; sed melior solutio est ex Graeco, ubi sic legitur: Omnes in caelo benedixerunt Dominum.

Ad octavum: Quamvis D. Tho. in quodlib. dicat authorem praefationis videri sensisse quod caehi sint animati: quia tamen universa ecclesia verbis illis solemniter utitur; potius dicendum per caelos significari spiritus sive intelligentias caelestes eo sermonis tropo quo continens accipitur pro contento, quemadmodum saepe terra ponitur pro hominibus qui sunt in terra.

Si dicas manifeste distingui utrobique caelos ab angelis & virtutibus caelestibus, maxime in eo quod dicitur: Caeli caelorumque virtutes. Respondeo hoc ita exponi posse, caeli, id est caelorum virtutes. Unde loco ejus dicitur in alia praefatione: Cumque ommi militia caelestis exercitus. Quod haud dubie de angelis intelligit ecclesia, juxta id quod Luc. 2. dicitur multitudo militiae caelestis Christo nato cecinisse: Gloria in excelsis Deo.

Ad nonum respondetur item impropriam esse locutionem: Sensus enim est, Christum sponsum adeo pulchrum esse ut ea quae pulcherrima sunt in creaturis ei cedant, etsi mentem haberent, ejus pulchritudinem tanquam sua longe excellentiorem suspicerent & admirarentur.

Ad decimum respondeo Hieron. eo loco duas adferre rationes ob quas intelligi possit solem dici spiritum, quarum si vel altera vera sit, sufficit commentatori: Vera est autem ea quam posuit priori loco.

Ad undecimum videtur respondendum ut ad primum; nempe prosopopoeiam esse in verbis Augustini, quod ipse satis indicat quando post illa verba novit sol dominum suum esse Christum & creatorem suum, statim subjungit: etsi indignari potest, acerbius indignatur contra falso honorantem quam contra contumeliosum. Dum enim dubitat an luminaria caeli possint indignari contra homines in Deum peccantes, consequenter dubitat; an sint intellectu praedita & proinde verba praemissa figurate nobis intelligenda relinquit. Qua tamen figura eo libentius usus est, quod saltem utrum proprie talia de illis dici possent, dubitaret. Adde quod etiamsi tunc ita sensisset, subjicienda esset ea sententia ipsius retractationi de qua supra.

Ad duodecimum respondetur in Cypriani quoque verbis esse rhetoricam personae fictionem.

Ad decimumtertium respondeo Philonem ita scribere, non ut Judaeum, sed ut Platonicum; Platonis enim hoc dogma fuisse supra ex Augustino & Sanct. Thoma dictum est. Quare nihilo magis Philonis in hac parte sententia recipienda est quam Origenis, qui ex eodem fonte suam doctrinam hausit.

Porro de mente Aristotelis, cujus authoritas postremo loco opponebatur, variae sunt interpretum ejus sententiae. Quidam dicunt formam caeli ab eo vocari animam similitudine quadam; quia sicut anima diversas animati corporis partes movet diversimodo, prout ab ea diversas accipiunt virtutes & inclinationes; ita & forma caeli diversas caeli partes movet non uno modo; sed alias celerius, alias tardius, prout longius aut minus longe distant a polis. Tale quid autem in nullis aliis corporibus reperitur. Sed haec responsio refelli videtur ex solis locis allegatis: in quibus de anima & animato corpore proprie se loqui Philosophus significat; maxime vero ex eo loco ubi animam intellectivam caelo tribuit.

Alii dicta ejus interpretantur de intelligentia motrice assistente. Verum contra hoc non solum sunt ipsius philosophi loca in argumento indicata quae motum caesi tribuunt interno principio, verum etiam illud facit quod caelum ἔμψυχον vocat, quasi in se animam habens libro secundo de caelo campite secundo, quod non de externo movente principio, sed de interno videtur accipi oportere.

Alii proinde fatentur Philosophum vere ita sensisse quod forma caeli sit anima quaedam motiva simul & intellectiva. Sed nec hoc ita esse probant ea quae tradit libro octavo Physicorum, & libro secundo Metaphysicae. His enim locis docet intelligentias caelorum motrices esse substantias perfectas, quae ita caelos moveant, ut ipsae tamen nec per se nec per accidens moveant, & quarum doctrina propria sit Metaphysicae, quae res considerat a materia prorsus sejunctas. Haec autem de intelligentiis illis dici non possent si caelorum for¬ A mae essent. Nam formae corporum naturalium neque perfectae substantiae sunt, sed perfectarum partes, neque metaphysicae, sed physicae sunt considerationis, & per accidens moventur ad motum compositorum.

Nonnulli existimant animam sive intelligentiam assistentem philosopho dici inesse caelo, & quandam habere rationem interni principii, quia non assistit forinsecus quasi extra caelum sit, sed quia revera in ipso est, non eo quidem modo quo forma est in materia, sed quomodo simul esse necesse est id quod movet & quod movetur. Quae res maxime veritatem habet in movente incorporeo. Unde de angelis verissime dicitur quod ibi sunt, ubi operantur; qui proinde non tam caelis quos movent, assistunt quam inexistunt, ut hac ratione sint interna quodammodo principia.

Quin hoc etiam modo quidam non temere arbitrantur ex mente philosophi animam intellectivam homini inesse. Nam lib. secundo de anima capit. primo, dicit nondum liquere utrum anima ita sit actus corporis sicut gubernator est actus navis, id est, tanquam principium assistens & dirigens imo inexistens, non autem informans. Quo etiam facit quod idem alibi facit mentem extrinsecus advenientem utpote divinam, perpetuam & immortalem. Hoc enim secundum illum de informante principio non videtur dici posse. Nam informans principium videtur illi esse inseparabile & mortale, quia alicujus corporis est actus, primo de anima.

Huc accedit quod mentem seu animam intellectivam philosophus non in toto sed in certa parte collocavit scilicet in corde, sicut Plato in cerebro; quod de actu informante dici non potest. Atque isto modo quem diximus, philosophi doctrinam de anima caeli, satis quidem probabiliter explicuit Sanctus Thomas in summa. Nam in responsione ad 5. 1. p. q. 70. art. 3. Dicendum est, inquit, quod caelum dicitur movere seipsum in quantum componitur ex motore & mobili, non sicut ex forma & materia, sed secundum contactum virtutis; & hoc etiam modo potest dici, quod ejus motor est principium intrinsecum, ut sic etiam motus caeli possit dici naturalis ex parte principii activi, sicut motus voluntarius dicitur esse naturalis animali, in quantum est animal, ut dicitur in 8. Physicorum. Circa quae verba movet Cajetanus dubium, quomodo possit dici moveri ab intrinseco, id cui motor solum unitur ut motor, nec quicquam respondet. Sed respondendum videtur uti jam dictum est, & notanda sunt doctoris verba; in quantum componitur ex motore & mobili. Huic enim composito internus est motor, ac proinde movet ut principium internum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9