Capitulum 1
Capitulum 1
De opere quintae diei annotatio
Primo, notandum est in eo quod dicitur: Producant aquae reptile animae viventis; reptilium nomine phrasi Hebraea omne genus piscium comprehendi; quemadmodum id satis sequentia scripturae verba declarant. Hebraeis namque reptilia dicuntur, quaecumque animalia pedibus carent, aut quibus breves adeo sunt pedes ut non gradiendi sed reptandi tantummodo usum praebeant. Aquatilia autem pleraque pedibus carent, si qua vero pedes habent, non ad incessum sed ad reptationem ac natationem dumtaxat iis utuntur.
Notandum deinde in genere piscium, cete peculiariter a Moyse nominari his verbis: Creavitque Deus cete grandia, propterea quod illa ob immensam corporum molem, qua etiam montibus & insulis quibusdam aequantur (ut scribit Basilius homilia 7. Hexameron, Theodoretus in Gen. nec non Plinius libro nono historiae naturalis capite tricesimo, & libro tricesimosecundo capite primo) maximam admirationem habeant. Quippe Moysi propositum fuit ea solum quae inter opera Dei praecipua sunt, maximeque memorabilia, in hac Genesis mundi descriptione speciatim exprimere. Tertio, notandum per cete non unam aliquam piscium speciem hoc loco intelligi; sed omnes praegrandis magnitudinis pisces, cujuscumque sint speciei. Nam vox Hebraea dracones significat; sed ita ut eodem nomine pisces ingentis magnitudinis usu linguae Hebraicae soleant appellari. Quod quidem ex aliis scripturae locis patet. Dicitur enim psal. 73. Contribulasti capita draconum in aquis, & 148. Dracones & omnes abyssi, & Ezechiel. 32. Draconi qui est in mari assimilatus es, & cap. 29. & Isa. 27.
Quod si quaeras, cur non ut in piscibus, ita quoque in plantis & terrestribus animalibus quaedam mole corporum insigniora speciatim a Moyse fuerint expressa; respondendum videtur eam esse causam, quod non ita in aliis ut in aquatilibus inveniantur quae tam ingentem vixque credibilem corporis molem habeant, quemadmodum ex iis quae de prodigiosa quorundam piscium magnitudine paulo ante diximus, satis potest intelligi
On this page