Capitulum 2
Capitulum 2
Utrum pisces et aves ex eodem aquae elemento facti
QUaeri praeterea solet hoc loco qua ratione factum sit, ut ex eodem aquae elemento diversi1 generis ac naturae animalia, videlicet aves & pisces producerentur; cum videatur multo magis ipsarum rerum naturae congruere, ut sicut pisces ex aqua, ita aves ex aere fierent, utraque nimirum animalia ex proprio in quo versantur elemento.
Cui quaestioni respondent Augustinus libro tertio de Genesi ad literam capite tertio, & Rupertus libro primo in Genes. cap. 50. & alii nonnulli, aquarum nomine hic non solum aquae elementum, verum etiam aerem istum crassum & vaporosum, qui terrae vel aquae proximus est, comprehendi. Verum juxta hanc expositionem aves non solum originem acceperunt ex aquis, sed etiam in iisdem degunt & versantur & volant. Qui sermo non est consonus scripturae, quae tam hoc loco Genesis quam alibi saepe, aves non in aqua sed in aere & caelo & super terram volitare dicit. Repugnat etiam quod ex hymno Ambrosiano canit Ecclesia: Qui ex aquis ortum genus partim remittis gurgiti, partim levas in aera, & quae sequuntur. Quibus consentanea sunt apud eundem Ambrosium libro quinto Hexameron capite primo, secundo & tertio. Illud etiam accedit quod idem Ambrosius libro 6. Hexameron cap. 2. post Basilium, quodque Epiphanius in epistola ab Hieronymo versa contra Origenis allegorismos, ita scripturam simpliciter accipi volunt, ut per aquam aqua intelligatur, & ita de aliis. Certe si aquae vocabulum ita extendi patiamur, cum dicitur: Producant aquae, &c. ut aerem in quo verlantur aves, comprehendat; jam non erit certum ex scriptura ipsos pisces ex aqua proprie & specialiter dicta factos esse. Quod est contra omnium doctorum sententiam. Alii proinde dicunt, tametsi quod scriptura narrat, a ratione physica alienum videri possit; incunctanter tamen recipiendum atque credendum esse, sed nec dubitandum quin magna ratione ita factum sit, licet ea fortassis nos lateat. Qui dam sane rationem hujus facti probabilem investigantes, existimant ex aqua tenuiori, quae ad aeris naturam nonnihil accederet, vera tamen aqua esset, qualis est fontium & fluminum fontibus propinquiorum, aves factas fuisse, sed ex crassiori qualis est marina, pisces: Ac notum est physicis facilem ac proclivem esse elementorum aeris & aquae per vaporem medium transmutationem mutuam. Alii porro alias rationes excogitant, quare conveniens fuerit etiam aves ex aquis fier
Verum tam contra horum omnium responsionem quam contra scripturam ipsam quae avibus ortum facere videtur ex aquis, in cujus investiganda ratione atque intelligentia ab illis laboratur, objici potest quod cap. 2. dicitur de humo, id est de terra formata esse non modo cuncta animantia terrae, sed & universa volatilia caeli.
Ad hoc quidam respondent volatilia facta dici ex humo temperata. Quod forte sensit interpres quando eo loco non terram sed humum vertere maluit. Humus enim ab humiditate dicta putatur. Sed inanis ea responsio est, quia scriptura similiter ibi loquitur de volucribus & de bestiis terrae. Est quidem in Hebraeo pro terra seu homo adamo non ares: sed utrumque tamen proprie terram significat, ex qua etiam homo factus describitur. Nam quod legitur homo factus de pulvere terrae vel pulvis de terra Hebraice est adama
Alii respondent illud, de humo tantum esse referendum ad priorem sententiae partem, non etiam ad posteriorem, id est tantum pertinere ad animantia terrae, non ad volatilia caeli
Est & alia non improbanda responsio; nempe in ea sententia nomine terrae comprehendi etiam aquam, tanquam crassum elementum quod unum cum terra globum constituat, idque non praeter morem scripturae. Sic enim accipi terram ubi dictum est: In principio creavit caelum & terram.
At vero licet hae duae postremae responsiones praecaeteris probabiles sint; illud tamen sciendum (quod ad totam quaestionem breviter ac facile expediendam imprimis valet) eam sententiam: Producant aquae reptile animae viventis & volatile super terram, &c. In Hebraeo plenius hoc pacto legi: Reptificent seu repere faciant aquae reptile animae viventis, & volatile volitet super terram secundum faciem firmamenti caelorum. Non igitur juxta hanc lectionem Moyses his verbis significat aves ex aquis esse productas, sed sola reptilia, id est, pisces. Quod autem ad aves attinet, locum describit in quo volitare & versari debeant, cum dicit: Et volatile volitet super terram secundum firmamentum caeli, id est, in aere. Caeterum ex quo elemento factae sint aves, quoniam hic praetermiserat, dicit proximo capite iis verbis quae videbantur huic loco contraria secundum nostram lectionem.
Quae tamen apparens contrarietas facile tolli poterit si in verbis nostrae versionis accipiatur volatile in casu nominandi, sicut est in Hebraeo & ei verbum aliquod addatur, velut hoc modo: Producant aqua reptile animae viventis, & volatile sit, seu volitet super terram.
Nunc si quem moveat cur non potius ex aere factae sint aves, sicut pisces ex aqua, & quadrupedia de terra, scilicet unumquodque genus ex elemento sibi connaturali; parata responsio est, elementum avibus perinde ut quadrupedibus & homini connaturale esse terram. Nam & victum omnem aves accipiunt ex terra, & neque quiescere neque nidificari, neque omnino habitare possunt nisi super terram, quemadmodum & homines & caetera terrestria.
Nec obstat quod volitando moveantur per aerem, quoniam & homines & quadrupedia non aliter moveri possunt aut omnino vivere nisi in aere. Solum enim inter aves & terrestria hoc discrimen est, quod aves alarum subsidio altius in aere sese attollere possint: caetera vero non moveantur nisi pedibus premant humum; quanquam & inter aves quaedam sint quae etiam hac parte vix differant a terrestribus, ut cygni, anseres, anates, gallinae.
On this page