Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quare bestiis terrae non sit dictum: Crescite et multiplicamini

§. 3. Quare bestiis terrae non sit dictum: Crescite & multiplicamini.

SExtae diei opus est creatio quadrupedum ac caeteOrarum bestiarum terrae, & inter has itaque etiam eorum quae proprie Latinis reptilia dicuntur, cujusmodi est universum genus serpentum, & postremo creatio hominis. Quo loco quaestio occurrit, quare in quadrupedum aliarumque terrae bestiarum creatione non dicat scriptura Deum dixisse: Crescite & multiplicamini, cum id in piscium & avium creatione quinta die dictum legatur, nec dubium sit quin sicut istis ita & terrestribus animantibus a sua creatione indita fuerit foecunditas propagandi sui generis, qua nimirum crescerent & multiplicarentur. Respondent Hebraei id propterea omissum in terrestrium creatione describenda, quod inter ea serpens esset, cui Deus paulo post erat maledicturus. At eadem ratione nec hominibus initio dicendum fuerat: Crescite & multiplicamini, quandoquidem & ipsi paulo post propter transgressionem futuri erant obnoxii maledicto. Quodque amplius est universa creatura teste Apostolo Roman. 8. propter hominis peccatum subjecta est vanitati & servituti corruptionis, & proinde facta maledictionis particeps. Praeterea cum serpens suam etiam foecunditatem in creatione acceptam qua secundum genus suum multiplicaretur, postea retinuerit & adhuc retineat, non debuit propter maledictionem quae secuta est, taceri benedictio sic initio data ut semper esset permansura. Rectius ergo August. lib. 3. de Genesi ad literam cap. 13. respondet quod in uno expressum est, in altero intelligi. Fortassis autem idcirco in piscibus avibusque expressum, hoc est, & in aliis tacitum, quod piscium prae caeteris animalibus magna sit foecunditas, deinde avium. Cui rei argumento est quod, pisces & aves ovipara sunt animalia; & pisces quidem ova pariant minuta, eademque uno partu fundant pene innumera. Nam & elementum aquae in quo versantur ratione humidae qualitatis plurimum foecunditati servit.

At quamvis bestiis terrae dictum fuisse: Crescite & multiplicasnini, non legatur; homini tamen eodem cum illisdie creato dictum legitur; Vel quia mira Dei providentia futurum erat ut humanum genus per omnes terras & regiones disseminaretur, cum animantium caeterorum alia alias terras refugiant naturaliter, sicut in iis aut non nascantur, aut etiam aliunde illata statim languescant ac brevi emoriantur; vel quia homini simul cum hac benedictione data est & altera, qua dominium accepit in cuncta bruta animalia. Unde cum hac posteriori etiam prior illa exprimenda fuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3