Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Animalia noxia utrum initio creata: Item de herbis, spinis, tribulis

§. 4. Animalia noxia utrum initio creata: Item de herbis, spinis, tribulis.

DE noxiis animalibus, id est, quae vel feri tate, vel veneno, vel alio modo noxiasunt. hominibus, ut sunt leones, ursi, lupi, serpentes, gry¬ A phes, accipitres, omnino sentiendum ea non post nominis transgressionem, ut nonnulli senserunt, sed una cum caeteris ejusdem generis animalibus quinta & sexta die creata esse.

Probatur id primo, quia sex diebus teste scriptura Exod. 20. fecit Deus caelum & terram & mare & omnia quae in eis sunt.

Deinde, quia Genes. 2. cuncta animantia terrae & universa volatilia caeli ad Adam priusquam peccasset, ut iis nomina imponeret, adducta leguntur.

Tertio, quia Genes. 1. inter ea quae quinta die fa cta legimus, cete nominantur, quae tamen voracitate sua perinde ut terrestria quaedam, hominibus noxia sunt. Exemplo esse potest piscis ille immanis, qui Tob. 6. scribitur exivisse e flumine Tigri ad devorandum Tobiam juniorem.

Quarto, quia serpentem, quod est animal venenosum & homini inimicum, antequam homo peccaret, extitisse constat ex historia Gen. 3.

Caeterum scire oportet eadem haec animalia non statim ab initio noxia aut infesta homini fuisse, sed ex eo demum tempore quo per inobedientiam homo recessit a Deo. Peccati enim merito factum est ut homo dominium quod in bestias acceperat, magna ex parte amiserit. Unde sicut nunc contingit interdum etiam mansueta & domestica animalia efferari in homines, ita tunc quaedam ex universo animalium genere, statim ut homo peccavit in Deum, perpetuam contra hominem feritatem & inimicitiam induerunt.

Quod autem ante peccatum nullum animal homini noxium fuerit, primum ex eo ostenditur quod Adam adductis ad se cunctis animalibus, nullum eorum tanquam noxium aut inimicum refugerit, sed magna securitate singulis coram imposuerit propria nomina. Neque enim illa securitas ignorantiae potuit ascribi, ut in pueris, cum ipse naturas singulorum perfecte nosset, quod illa nominum apta impositio satis arguit. Item ex eo quod Eva ad serpentis aspectum non expaverit, sed absque horrore etiam collocuta cum eo fuerit. Tertio, quod demum post hominis peccatum inimicitiae jussu divino constitutae sint inter serpentem & hominem. Quod similiter de aliis noxiis animalibus intelligendum est, tametsi gradu impari ac modo dissimili. Jam tum enim ex parte fieri cepit illud quod Sapiens aliquando futurum dicit capit. quinto cum ait: Pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos. Significant enim ea verba creaturas alioqui innoxias velut zelo quodam creatoris sui commotas insurgere contra peccatores, tanquam Dei ac Domini sui inimicos.

Hanc de noxiis animalibus doctrinam tradit sanctus Augustinus libro tertio de Genes. ad literam capit. decimoquinto, tractatu 1. in Joannem, & lipro primo contra Julianum capite sexto, ubi etiam Joan. Chrysostomi verba pro hac sententia commemorat. Idem praeterea lib. 8. de Gen. ad literam capit. 18. similia tradit de noxiis herbis. Est enim eadem prorsus ratio. Atque hoc sensu scriptum videtur ab Hilario in expositione Psalmi 68. venena & similia nocumenta ex hominum nequitiis habere initium. Consentiunt denique plerique omnes scholastici doctores.

Quod autem de noxiis animalibus dictum est, idem quoque de immundis dicendum, ut sunt porcus, hircus, canis, &c. Nihil enim homini fuisset immundum, sic ut eum quoquo modo offenderet, si non peccasset.

Quae cum ita sint, improbabile est quod dicit sanctus Basilius homilia quinta Hexameron, rosas initio factas fuisse sine spinis, postea vero quam homo peccavit, spinas eis adnatas fuisse; Quodque Alcuinus referente sancto Thoma secunda secundae quaest. 164. articul. 2. ad primum, dicit spinas & tribulos omnino e terra prodituros non fuisse, nisi homo peccasset. Nam nec Basilium Ambrosius in ea sententia secutus est, quamvis pleraque illius imitetur. Alcuino autem Augustinum S. Thomas anteponit ita scribens: Spnas & tribulos terra germinasset, si homo non peccasset, in cibum animalium, non autem in hominis poenam; quia scilicet propter eorum exortum nullus labor aut punitio homini operanti in terra accideret, ut Augustinus dicit super Gen. ad literam; quamvis Alcuinus dicat quod ante peccatum terra gmnino spinas & tribulos non germinasset. Sed primum est melius. Sic ille. Confirmatur autem hoc ex ipsis scripturae verbis. Non enim simpliciter dictum est ad Adam post peccatum: Spinas & tribulos terra germinabit, sed additum est, tibi, id est in poenam tuam legitur & homine non peccante spinas & tribulos terra germinasset, non autem in poenam hominis, sed ad usum animalium atque etiam ipsius hominis, qui omnibus creaturis sibi subjectis illis etiam quae nunc noxia sunt, oportune uti novisset, multo magis ac certius quam nunc iisdem utitur vel medicinae causa vel aliis modis

Est quidem etiam apud Augustinum lib. I. de Gencontra Manichaeos cap 13. ea sententia quod spinae & herbae venenosae sint creatae ad poenam propter peccatum. Sed hoc vel ita intellige, propter peccatum factae sunt homini poenales, & maxime quae prius innoxiae erant, quomodo dicitur Ecclesiastici 39. quod ignis, grando, bestiarum dentes & scorpit & serpentes creati sunt ad vindictam. Item omnia per quae Deus peccata hominum vindicat, creata sunt ad vindictam tanquam ad finem ad quem Deus illis uti ab aeterno voluit. Si tamen homo non peccasset, Deus illa non fecisset ad hunc usum, id est, vindictam, sed ad alios, ut patet de igne; vel ab authore retractatum scias in scriptis ejus posterioribus quae supra citavimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4