Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Utrum bestiae bestiis ab initio noxiae? fuerint

§. 5. Utrum bestiae bestiis ab initio noxiae? fuerint?

QUod ulterius quaeritur utrum homine non peccante bestiae aliae aliis noxiae fuissent, sive naturali inimicitia sive ex necessitate quaerendi alimenti; neque perinde clarum est, neque Augustino satis fuit exploratum. Nam libr. 3. de Genes. ad literam capit. 16. censet etsi non peccasset homo, bestias invicem noxias & infestas futuras fuisse, ut lupos ovibus, accipitres columbis, sic ut aliae aliis in cibum cederent. Ac simile quid habet lib. 1. de Genes. contra Manichaeos capit. 20. Quae sententia etiam sanct. Thomae placuit in prima quaestion. 96. articul. 1. ad secundum; eademque rationi consona videtur. Sicut enim mortalitas bestiarum, non ex hominis pecato, sed ex prima naturae institutione originem habet; sic & ea inimicitia qua aliae aliis mortem adferunt, in eandem naturam referenda est. Nam ut ibi sanctus Thomas ait, per peccatum hominis natura animalium non est immutata, ut quibus nunc naturale est comedere aliorum animalium carnes, tunc vixissent de herbis, ut leones & falcones, fuisset ergo, inquit, naturalis discordia inter quadam animalia. Cum sancto Thoma sentit Cajetanus super Genesim. Potest autem hoc etiam inde probari, quia herbae licet omnes innoxiae fuissent hominibus, non tamen bestiis, sed quaedam illis fuissent mortiferae, perinde ut nunc sunt; nihil ergo vetat quo minus etiam bestiae bestiis noxam attulissent. Nam ex quo bestiae & herbae coeperunt hominibus esse noxiae, etiam homines coeperunt in homines insurgere, ut statim patuit exemplo Cain qui occidit Abel fratrem suum.

At vero idem sanctus Augustinus lib. 1. retractationum cap. decimo retractans id quod in opere de Genesi contra Manichaeos in priorem sententiam dixerat, affirmat ad primam naturae institutionem pertinuisse, ut herbis & fructibus qui a terra nascuntur, omnes bestiae vescerentur, juxta id quod Genes. 1. dicitur ad hominem: Ecce dedi vobis omnem herbam & universa ligna ut sint vobis in escam & cunctis animantibus terrae, omnique volucri caeli, & universis qua moventur in terra, ut habeant ad vescendum. Dicit autem ex hominis inobedientia factum esse postea ut aliae aliis essent in cibum. Quam eandem sententiam indicaverat jam ante in quaest. 7. super Genes.

Sancto Augustino subscribit Beda in Hexameron, dicit enim quod omnia sine exceptione animalia virentibus herbis & fructibus arborum vescebantur, idque statuit ex authoritate scripturae Genes. 1. illud ipsum aperte asserentis. Ex quo loco Bedae, in glossam ordinariam verba quae hoc idem significant, relata sunt; ut mirum sit unde sanctus Thomas loco paulo ante citato dicat glossam Bedae non loqui de omnibus animalibus, sed de quibusdam tantum.

Accedit argumentum non contemnendum ex eo quod in arca Noe per annum integrum fuere omnia animalia, quo tamen tempore nullum eorum carnibus vescebatur, quemadmodum patet ex iis quae capite sexto Genes. scribuntur tum de escis animalium in arcam illatis; tum de eorum numero, quia scilicet non plura quam bina ex immundis, nec plura quam septena ex mundis in arcam introducta fuerunt. Et haec quidem tanto numero prae illis non in usum alimenti sed sacrificii.

Verum ad hoc respondent alii factum id fuisse divino miraculo praeter naturam, sicut & illud, quod tam obedienter omnia etiam ferocia & homini inimica animalia, Noe praeeunte aut viam monstrante in arcam fuerint ingressa. Sed contra hanc responsionem vicissim objici potest, sicut haec obedientia pertinuit ad primam naturae institutionem, ex qua perfectum in caetera animalia dominium homini competebat; ita & ad eandem pertinuisse ut herbis animalia vescerentur, utrumque vero cessasse post peccatum. Verumtamen satis apparet non esse utriusque eandem rationem. Non enim ad poenam hominis pertinet quod bestiae inter se inimicitias gerant, atque invicem noceant; pertinet autem quod homini noceant, & jura naturalis dominii quod in ea homo acceperat, violent. Imo vero dominium istud atque imperium in eo quoque inter alia fuisset declaratum, quod interdum lupi ovibus, leones armentis, accipitres columbis contra naturalem suam inclinationem homine jubente pepercissent, sicut aliquando factum legimus ad imperium quorumdam sanctorum hominum.

Quod autem objicitur ex 1. capit. Genes. ab illis quibus haec sententia placet, ita folvitur, ut dicant orationem universalem accommodate intelligendam esse, scilicet de cunctis animantibus quibus naturale est vesci iis quae e terra nascuntur. Quoniam & illud quod praecedit: Ecce dedi vobis omnem herbam & universa ligna, ut sint vobis in escam, &c. similem postulat interpretationem. Non enim omnis herba, nec omnis arbor ad cibum utilis est; sed exponendum est accommodate sic; dedi vobis ad vescendum omnem herbam, & omnem arborem victui convenientem.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5