Capitulum 6
Capitulum 6
Animalia quae non ex suo nascuntur genere quando facta
ILlud praeterea quaeritur, animalia quae generantur Lex putrescente materia vel terrae, vel aquae, vel aeris, vel plantarum, vel fructuum, vel mortuorum? animalium, vel ex sudore, vel alia quacumque evaporatione, vel quoruncumque corporum corruptione, & omnino quae aliter quam ex suo genere nascuntur; utrum facta fuerint in exordio mundi simul cum aliis animantibus aquatilibus, aut volatilibus, aut terrestribus, nimirum quinto aut sexto die. Sic enim videri potest ex generali scriptura quae tradit omnia quaecumque sunt in caelo, terra, mari, primis sex diebus condita fuisse Exod. 20. Tum hoc argumento; quia Deus initio mundum fecit perfectum, ita ut merito appellaretur universum: Tale autem non esset, si non omnes animalium species initio productae fuissent.
Accedit authoritas Sancti Basilii, qui homilia septima Hexameron quintae diei opus edisserens etiam ea recenset tanquam ad imperium Dei dicentis; Producant aquae, &c. subito tunc exorta, quorum e locis palustribus ac limosis esse solet generatio, ut sunt ranae, muliones, culices & alia id genus.
In diversum est sancti Augustini sententia lib. 3. de Genesi ad literam cap. decimoquarto, ubi mota hac quaestione respondet absurdum videri, ea quae ex mortuis animalibus generantur, in prima animalium creatione facta esse, quando nullum adhuc erat mortuum aut corruptum animal: Ea vero quae ex vitio & corruptione aliarum rerum generantur, posse citra absurditatem dici initio facta. Idem prorsus sentit sanctus Thomas prima parte quaest. 72. ad quintum.
Aliorum vero plenior in hanc partem sententia est, scilicet unam esse rationem corruptionis plantarum atque animalium; & proinde sicut verisimile non est ea quae ex animalium corruptione nascuntur, initio facta fuisse, ita nec ea quorum ex plantarum corruptione, vel etiam aliarum rerum putrefactione generatio est. Non enim credendum est hujusmodi corruptionem vel putrefactionem spontaneam aliquarum rerum fuisse statim initio postquam fuerunt creatae. Adde quod animalia perfectiora quae generatione animalium ejusdem speciei propaganda erant, nisi initio fuissent a Deo creata, nunquam postea nasci potuissent, ut equi, boves, oves, leones, &c. at ea quae nascuntur ex putri materia, non habebant necesse ut initio crearentur. Semper enim nasci possunt ex materia taliter disposita, etiamsi species ipsa tota defecisset.
De omnibus igitur hujusmodi dici potest, quod de iis quae ex animalium corruptione nascuntur, dicit S. Augustinus; videlicet ea initio creata non fuisse, nisi causaliter & potentialiter, id est virtute & in seminali ratione, quia nimirum ea rerum genera initiofacta sunt, ex quorum corruptione, putrefactione, seu quacumque alia immutatione haec animalia postmodum naturaliter erant enascitura.
Atque hoc sensu verum est primis sex diebus omnia fuisse facta, mundumque factum fuisse perfectum, & universum merito appellari debuisse, quia jam res sic institutae erant a Deo, ut caeterae rerum species quae actu nondum erant, in illis tamen essent potentia, ac suo tempore ex illis naturaliter secundum rationes seminales exoriturae. Nam alioqui ne nunc quidem adhuc perfectus esset mundus, imo vero nunquam perfectus esse posset. Semper enim aliae atque aliae species ex varia contem¬ peratione rerum prius existentium, elici possunt, ut physicis & medicis notissimum est.
Idem porro sentiendum videtur de iis animalibus quae gignuntur ex commixtione animalium diversae speciei, ut sunt mulus, hinnus seu burdo, leopardus, canis Arabicus quem Graeci leontomigem vocant, & si quae sunt similia. Ita sentit Rupertus libro primo super Genes. capit. 57. Videtur, inquam, ita sentiendum, non tam ob rationes quas eo loco adfert Rupertus, alii vero nonnulli haud temere oppugnant, sed ob rationem superius allatam; quia nimirum secundum rationes seminales in illis erant rerum generibus quae initio facta sunt.
On this page