Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

Quomodo Deus die septimo requievisse et opus suum compl. visse dicatur

§. 7. Quomodo Deus die septimo requievisse & opus suum compl. visse dicatur.

DE septimo die sic loquitur scriptura Genes. 2. Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat, & requievit die septimo ab universo opere quod patrarat, & benedixit diei septimo, &c. Dicitur autem Deus requievisse ab omni opere suo die septimo, non quod operando lassus quasi resederit, quomodo homines ab opcribus suis requiescere dicuntur; sed hoc tantum sensu, quia novam creaturam facere cessavit; quomodo id recte exponit sanctus Augustinus lib. quarto de Genes. ad literam capit. octavo & duodecimo, & Joann. Chrysostomus homilia d cima in Genes. Desumptam tamen locutionis formam indicat idem Joan. Chrysostomus ab hominibus qui grandi opere absoluto defessi requiescunt. Sicut autem defatigationem a Deo removeri necesse est; ita & veram omnem mutationem, qua scilicet intelligatur aliter affectus operans, aliter ab opere vacans, aut omnino aliter atque aliter se habere, quemadmodum docte annotatum est a sancto Augustino lib. duodecimo de Civitate Dei, cap. 17.

Plus difficultatis habet quomodo intelligendum, sit quod praemittit scriptura Deum complevisse die septimo opus suum quod fecerat. Inde enim consequens videtur eum etiam tunc aliquid operis fecisse, atque ita non prorsus illo die ab opere requievisse.

Et quidem nulla difficultas est si versionem 70. interpretum sequamur. Illi enim pro die septimo sextum habent. Unde quidam horum versioni veritatem Hebraicam attemperantes hunc sensum reddunt, Deum sub diem septimum & instante jam die septimo, hoc est in fine sextae diei complevisse & absolvisse opus suum, sic ut septimo die cessaret ab omni opere. Idem volunt qui dicunt Deum complevisse opus suum sexto die inclusive, septimo autem die exclusive. Sed hi videntur imaginari Deum totos dies ab initio usque ad finem impendisse operi cujuscumque diei, quod nullo modo existimandum est, cum instantanea fuerint opera creationis, soloque divinae voluntatis imperio perfecta.

Alii sic exponunt: Complevit opus suum, id est, rebus a se conditis novum statum addidit; quia nimirum eas conservare & gubernare coepit, ut semel creatae permanere possent & multiplicari. Sed haec quoque expositio minus recta videtur, quod non die septimo, sed statim ab ipso creationis singulorum operum momento coeperit Deus res singulas conservare & regere.

Rursum alii complementum intelligunt in sanctificatione diei septimae, ut Hieronymus in traditionibus Hebraicis.

Alii vero exponunt hoc modo: Complevit, id est, completum. vidit aut exhibuit opus suum Deus. Has duas postremas expositiones videre est apud Magi¬ strum in textu; nec desunt argumenta quibus illae refellantur.

Nobis simplicissima videtur eorum expositio, qui dicunt hoc sensu Deum complevisse opus suum die septimo, quod eo die tanquam opere suo jam absoluto, novi nihil adjecerit. Hunc sensum tradit S. Thomas prima parte quaest. 73. art. 1. ad secundum. Sed & ipsa scriptura eum satis indicat, quando declarandi gratia subjungit: Et requievit die septime ab umiverso opere quod patrarat.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7