Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Responsio ad quasdam objectiones

§. 8. Responsio ad quasdam objectiones.

ADversus id quod dictum est, Dcum comple¬„ visse universum opus suum, sic ut de septimoac deinceps ab operando cessaverit; quaedam sunt objectiones.

Prima: Christus ait Joannis 5. Pater meus usque modo operatur, & ego operor; nunquam ergo cessavit Deus ab opere.

Secunda: die septimo mulier creata fuit, ut apparet ex historia cap. 2. Genes.

Tertia: quaedam novae rerum species postea subortae sunt, & adhuc subinde oriuntur, tum in animalibus, tum in aliis mixtis corporibus. Quo pertinent innumera quae arte vel opere humano adminiculante producuntur, ut panis, cerevisia, vitrum, lateres, varii liquores.

Quarta: quotidie Deus novas animas ex nihilo creat.

Quinta: opus incarnationis filii Dei prorsus novum fuit juxta illud Jerem. 31. Novum faciet Dominus super terram.

Sexta: miracula quae Christus & Apostoli & prophetae fecerunt, erant nova opera, propter quod etiam miracula vocantur, quasi admirationem novitate sua excitantia.

Septima: Deus in fine saeculi omnia innovabit, prout ipse dicit Apocal. 21. Ecce nova facio omnia. Ad quam mundi innovationem etiam pertinet electorum per resurrectionem glorificatio.

Ut hae & similes objectiones diluantur, videndum est quo sensu dicat scriptura Deum complevisse seu perfecisse universum opus suum. Non enim simpliciter a Moyse dictum est Deum cessasse ab omni opere, sed cum adjunctione, ab omni opere quod fecerat. Hoc enim iterum ac tertio repetitur sub initium capitis secundi. Sensus autem est, Deum absolvisse universam mundi fabricam ac totius naturae rerum institutionem sex diebus, ita ut nihil quod ad integritatem & ornatum mundi, id est, totius rerum naturae pertineret, postea factum sit quasi novum, sed omnia quaecumque postea exoritura essent, causaliter, aut potentialiter, aut virtualiter in mundo primordiali continerentur. Ex qua declaratione facile jam est objecta dissolvere. Nam operatio illa de qua Christus loquitur in evangelio, non est novarum rerum institutio, sed naturae semel institutae conservatio & gubernatio, quae si cessaret, omnis natura in nihilum concideret; quemadmodum docet S. Augustinus memoratam scripturam explicans libro quarto de Genes. ad literam capit. duodecimo. Quaecumque autem novae rerum species postea exortae sunt, causaliter & secundum quasdam rationes seminales continebantur in illis quae initio facta sunt, ut supra satis ostendimus.

Porro quotidiana animarum creatio ad primam rerum institutionem pertinet eatenus, quia Deus sic voluit & ordinavit ut quemadmodum primo homini animam inspiravit, haudquaquam eductam ex potentia materiae; sic perpetua lege faceret in omnibus ex illo primo homine nascituris. Opus autem incarnationis filii Dei & patratio miraculorum & mundi renovatio, atque electorum hominum glorificatio supra naturam sunt, per quae proinde primaevae institutioni naturae tanquam incompletae nihil additur, sed aliquid fit quod ordinem naturae supergreditur; tametsi per miracula non fiunt ullae novae rerum species, sed res ejusdem speciei cum primis, novo tamen & supernaturali modo.

Ad secundam objectionem respondet S. Thomas 1. quaest. 73. art. 1. ad 3. Evam praeextitisse materialiter in operibus sex dierum, eo quod de costa Adae formata fuerit. Sed haec responsio non videtur sufficere. Nam hoc pacto, id est, materialiter opera quinque dierum postremorum omnia in uno operae primae diei continebantur. Omnia enim facta sunt ex materia prima, quae tota creata fuit primo die. Atque ita dicendum foret non sexto aut septimo die, sed primo aut secundo Deum universum opus suum complevisse. Rectius igitur alii negandum putant quod sumitur, Evam septimo die fuisse formatam. Nam in opere sextae diei de creatione hominis legitur: Masculum & foeminam creavit eos, benedixitque illis, & ait: Crescite & multiplicamini, &c. Ac demum subditur: Et factum est vespere & mane dies sextus. Quod etiam ex eo probatur, quia caeterorum animalium uterque sexus eodem die factus est; quare & de homine id fieri conveniebat. Quae igitur 2. cap. Genes. scribuntur de formatione mulieris ex costa viri, ea tanquam per recapitulationem dicta ad historiam operis sextae diei referenda sunt; uti a Beda factum in suo Haexamero, de qua re rursum dicemus ad dist. 18. §. 9. Quomodo septimum diem Deus sanctificaverit?

QUod addit scriptura Deum benedixisse diei septimo, & sanctificasse eum; non uno modo ab omnibus exponitur.

Quidam inter quos sanctus Thomas prima parte quaestione 73. articulo tertio, benedictionem a sanctificatione distinguunt, eamque intelligunt qua res diebus praecedentibus creatae multiplicari ceperunt. Saepe namque bened ictio in scripturis foecunditatem & multiplicationem significat, cujus ne longe petamus exemplum, paulo superius scriptum est Deum hominibus a se creatis benedixisse. Verum cum hoc loco non dicatur Deus rebus ipsis benedixisse, sed diei; quod & iisdem verbis repetitur Exod. 20. in sabbati institutione, cumque foecunditas rebus collata fuerit ante septimum diem, & tunc nimirum quando dictum est illis, Crescite & multiplicamini; multo rectius alii benedictionem septimae diei intelligunt in ipsa ejus sanctificatione; praesertim cum benedictio generaliter collationem cujuscumque boni significet. Dicitur autem septimum diem Deus sanctificasse, non quia creatam aliquam illi qualitatem indidit, per quam caeteris diebus sanctior esset ac dignior; quomodo intellectualis creatura ab interna qualitate qua Deo conjungitur, alia aliis sanctior est; sed quia cum reliquos dies operi destinasset, tunc peculiariter assignavit otio & quieti, sive operis vacationi, suoque cultui additum esse voluit ac praecepit. Nam sanctificare in scripturis fere idem est quod separare ab immunditia & usu profano, & ad Dei cultum applicare. Sic enim in lege sanctificabantur primogenita, templi vasa, vestes sacerdotales, ipsique Sacerdotes ac Levitae.

Sed quando facta est haec diei septimi sanctificatio.

Nonnulli inter quos Catharinus super Genesim, factam existimant illo ipso die qui septimus fuit a mundi creatione. Id enim sonare videntur scripturae verba, quae conjungunt haec quatuor tanquam simul & eodem die facta, Deum requievisse ab opere, complevisse opus, benedixisse diei septimo & sanctificasse eum. Qui ita sentiunt, dicunt Deum jam tum legem statuisse hominibus de servando sabbato, qualem scilicet postea per Moysen tulit.

Verum hanc opinionem alii refellunt his argumentis.

Primo: quia si lex colendi sabbati septimo die qui proximus erat ab opere creationis, lata fuit: non utique post hominis peccatum quando audivit: In sudore vultus tui vesceris pane tuo; sed ante fuit instituta: Atqui in statu innocentiae supervacaneum fuisset hujusmodi praeceptum, quando non uno die de septem, sed omnibus diebus vacaturus erat homo contemplationi rerum divinarum. Non enim per externa opera (quae sine labore & molestia subiturus erat) passus fuisset ullum a meditandis divinis avocamentum. Sed fortassis non prorsus convincit haec ratio. Responderi enim potest in statu innocentiae opus fuisse tali lege non tam propter meditationem liberiorem rerum divinarum, quam propter cultum Dei externum in oblatione sacrificiorum aliisque corporeis actionibus subsistentem, qui certum aliquod tempus etiam tunc necessario sibi vendicaturus erat. Ut enim homo constat anima & corpore; ita in quocunque statu duplicem Deo cultum debet, internum animi & externum corporis.

Secundo: eoque certiori argumento refellunt; quia communis est Patrum sententia, Deum non aliam legem pure positivam primis parentibus antequam peccarent, dedisse quam ne gustarent de ligno scientiae boni & mali; nihil ergo praescripsit de sabbato.

Tertio: Si ad primaevam institutionem lex sabbati pertineret, non erat per Christum abroganda.

Quarto: Si primis parentibus datum fuisset hoc praeceptum, obstrinxisset utique totum genus humanum, saltem donec rursus a Deo revocaretur. Pertinuisset enim aeque ad omnes posteros primorum hominum: At non legimus neque apud gentiles neque apud sanctos Patriarchas, neque omnino apud ullos alios ante legem Mosaicam sabbatum fuisse in observatione.

Postremo: Si praeceptum hoc fuisset initio traditum, & saltem a piis hominibus observatum, Moyses in lege qua sabbati cultum Israelitis praescripsit, quo majori religione animos eorum ad sabbatum observandum commoveret; aliquam fecisset illius tam veteris & sancti instituti mentionem; id autem nusquam fecit sed tantum causam institutionis exposuit; eam nimirum, quod post sex dierum opera requievisset Deus die septimo.

Hac igitur opinione refutata videtur omnino cum illis sentiendum qui dicunt id quod hoc loco Moyses commemorat de benedictione & sanctificatione diei septimae, dictum esse per anticipationem; nec aliud significari, quam Deum postea quando legem Hebraeis dedit, septimum diem sanctificasse; videlicet praecipiendo ut illo ab omni opere cessarent, solique vacarent cultui divino. Quod ne parum probabile vidcatur, cogitandum est haec scripta esse a Moyse eo tempore quo jam lex Hebraeo populo per ipsum data erat. Itaque valde oportune mentionem ab eo factam sanctificationis diei septimae, postquam ad ejusdem diei descriptionem in sua narratione pervenisset, maxime quod in ea contineatur sanctificationis illius cauia, nimirum requies & cessatio Dei post opera sex dierum.

Huic intellectui manifeste favent verba legis Exod. 20. quae sic habent: Sex diebus fecit Dominus caelum & terram & requievit in die septimo: Idcirco benedixit Dominus diei sabbati & sanctificavit cum, quasi diceret: Quoniam septimo die requievit Deus ab omni opere suo, propterea lege lata nunc eundem septimum diem sanctum esse voluit, hoc est ab omni opere prophano vacuum, suoque cultui deputatum. Quem sensum nec hujus etiam loci verba respuunt, imo vero facile admittunt propter id quod sequitur: quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit, ut faceret. Haec enim ratio fuit diei septimae postea in Dei populo sanctificandi. Et hic quidem germanus hujus loci sensus esse videtur, eumque tradunt Beda in Hexameron, atque eo longe vetustiores Tertullianus & Cyprianus contra Judaeos, Justinus in dialogo contra Tryphonem & Eusebius libro primo historiae Ecclesiasticae capite quarto. Si quis tamen contendat illud potius significari, quod jam inde ab initio septimum diem Deus sanctificaverit; poterit id dici hoc sensu, quia tunc praecessit ratio propter quam postea dies septimus prae caeteris divino cultui applicaretur. Ea ratio, quemadmodum diximus, est quies & cessatio Dei ab opere creationis mundi. Quam rationem diserte expressit scriptura utroque loco jam memorato.

Caeterum quid moraliter haec septimae diei sanctificatio nos doceat, indicat Apostolus Hebr. 4. Plenius autem declarat Joan. Chrysostomus super Genes. in hujus loci tractatione, sanctus Augustinus quoque libro 1. de Genes. contra Manichaeos capite 13. & de catechizandis rudibus capite 17. mysticam ejusdem loci intelligentiam docte prosequitur. Idem facit Beda in fine sui Hexameri, ubi denique secundum mysticum sensum pulchre exponit quare hic non sit additum sicut in superioribus: Factum est vespere & mane dies septimus, quia nimirum requiem sanctorum quae post hanc vitam est ante corporum resurrectionem, & per sabbatum significatur non ulla nox excipit tristitiae, tribulationis aut peccati, sed dies octava beatae resurrectionis & perfectae foelicitatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8