Capitulum 1
Capitulum 1
Hominis praestantia ex historia creationis ejus ostenditur
INTER opera sex dierum a Moyse commemorata, postremum idemque praestantissimum est hoAmo; de cujus creatione, natura, statu primae conditionis & lapsu deinceps cum Magistro per aliquot distinctiones est agendum. Imprimis autem dignitas hominis & praestantia prae caeteris omnibus creaturis corporeis (has enim solas Moyses narratione sua complexus est) ex eo commendatur, quod non solum caeteris secundum naturam pulchrior atque excellentior conditus sit, sed etiam talis qui suam pulchritudinem & excellentiam ipse cognoscere possit; non quo in ea sibi placeat atque in seipso tanquam magno bono conquiescat, sed ut per hoc ad autoris sui qui summum bonum est, notitiam & amorem promoveatur. Quanquam & alium usum nunc in homine habet haec naturalis suae conditionis & primae dignitatis agnitio; scilicet ut intelligat in quantam miseriam & vilitatem peccando seipsum dejecerit, & quo per Christi gratiam conari rursum & aspirare debeat. Hanc porro dignitatem humanae creaturae varie nobis insinuat & commendat historia Geneseos.
Primum in eo quod cum caetera simplici jussu Dei facta referantur; videlicet dicente Deo, fiat lux, fiat firmamentum, germinet terra, & ita de aliis ubi ad hominis creationem ventum est, non jam dicitur fiat homo, aut producat terra hominem: sed velut ab eo qui magnum & arduum opus aggressurus prius de eo faciendo deliberat, dicitur: Faciamus hominem, &c. Ad ea enim quae magna & ardua sunt aggredienda consilium & deliberationem praemittere solemus. Observarunt hoc sanctus Basilius homilia decima in Hexamero, sanctus Gregorius libro nono moralium capite vicesimoseptimo, Rupertus in Exordio libro secundo super Genes. & ante istos Tertullianus lib. 2. contra Marcionem.
Secundo, commendatur hominis dignitas in eo quod ultimo loco factus describitur, utpote tanquam finis cujus gratia facta essent caetera. Nam sicut princeps in praeparatum sibi palatium & sponsus in adornatum sibi thalamum, & hospes in praestructum sibi convivium introducitur; ita omnium novissime creatus homo per ipsam creationem in mundum hunc corporeum tanquam in ornatissimam & omni supellectile instructam ac praeparatam sibidomum introductus est. Talibus enim comparationibus utuntur Patres, Basilius homilia 10. Hexameron, Gregorius Nyssenus libro 1. de creatione hominis cap. 2. & 3. Chrysostomus homil. 8. in Gen. & Ambrosius epist. 38. ad Horuntianum. Esse autem hominem caeterarum hujus mundi rerum finem & id cujus gratia, testatur etiam Aristoteles libro 2. physicorum cap. 2.
Tertio, in eo quod homini dominium ac principatus attribuitur in res caeteras, non inanimes modo, verum & animatas ac sensu praeditas, cum dicitur: Ut praesit piscibus maris & volatilibus caeli & bestiis, uiversaeque terrae. Neque tantum in res caducas & terrenas, sed & caelestes; quandoquidem & Astra caeli facta sunt in ministerium cunctis gentibus. Deuteron. 4. Nam & hoc significatum fuerat in descriptione quartae diei illis verbis: Ut sint in signa & tempora & dies & annos. Annotavit hoc peculiariter S. Bernardus serm. 14. in Psal. 90. ostendens non modo inferiorem hunc mundum, verum & caelestia elementa in usus hominum creata esse.
Quarto in eo quod dicitur homo factus ad imaginem & similitudinem Dei. Non enim ut ethnici scriptores, hominem μικροκόσμον, seu parvum mundum, velut mundi quandam imaginem & similitudinem Moyses appellavit; sed quod est infinitis partibus majus, imaginem & similitudinem Dei, ut eam ob causam jam non immerito neque inepte μικρόθιος, quasi parvus quidam Deus homo appellari possit, idque sermone non prorsus alieno a scriptura sacra. Nam Psalm. 8. pro eo quod 70. verterunt: Minuisti eum paulo minus ab angelis, in Hebraeo secundum Hieronymi & aliorum quorundam versionem habetur: Minues eum paulo minus a Deo, id est fecisti eum paulo minorem Deo & quasi parvum Deum. Cujus ibidem ratio subjungitur ex dominio quod datum est homini in caeteras creaturas: Constituisti eum, inquit, super opera manuum tuarum & omnia subjecisti sub pedibus ejus, &c. Omnino enim apparet psalmistam allusisse ad totum hunc Genesis locum, in quo scribitur homo creatus ad imaginem & similitudinem Dei, & ut praesit piscibus maris, &c.
Postremo, per hoc quod summum fidei nostrae mysterium, id est sanctissimae Trinitatis primum omnium in hominis creatione indicatum atque expromptum, tametsi verbis obscurioribus legi¬
Nam illa verba Faciamus, & nostram significant multitudinem & distinctionem personarum: Illa vero: Ad imaginem & similitudinem, significant unitatem divinae naturae, sicut & illud quod praecedit: Dixit Deus, & quod sequitur: Fecit Deus ad imaginesm & similitudinem suam. Convenienter autem in hominis formatione insinuatum fuit hoc mysterium, quod tandem in ejusdem reformatione seu regeneratione quae per baptismum sit, erat aperte declarandum.
On this page