Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quo sensu dictum sit: ad imaginem et similitudinem

§. 2. Quo sensu dictum sit: ad imaginem & similitudinem.

PRiusquam in quo consistat imaginis & similitudinis ratio, doceamus; explicanda est phrasis scripturae qua dicit hominem factum ad imaginem & similitudinem Dei. Potest enim hoc duobus modis intelligi. Uno modo, si imaginem improprie pro exemplari interpretemur, adjunctae tamen praepositionis retenta proprietate; ut sensus sit: Faciamus hominem ad imaginem nostram, id est, ad nos ipsos tanquam exemplar in homine repraesentandum. Juxta quam expositionem significat haec scriptura tres divinas personas esse, unam imaginem, id est, unum exemplar ad quod conditus sit homo¬

Hunc sensum fere secuti sunt veteres, ostendere volentes unam trium personarum esse naturam atque essentiam, ut Augustinus lib. 7. de Trinitate cap. 6. & lib. 12. cap. 6. libro de Genesi ad literam imperfecto capite 16. & libro tertio de Genesi ad literam capite decimonono. Item sanctus Basilius homilia decima Hexameron, Joannes Chrysostomus homilia octava in Genesim, sanctus Hilarius libro tertio de Trinitate non longe post initium, libro tertio sub finem, & libro quarto circa medium, Fulgentius de fide ad Petrum capite primo, & Beda a Magistro in textu citatus. Id ipsum vult ille versus hymni ecclesiastici: Cui tuae imagini vultum dedisti similem. De hac re etiam Magistrum videre est libro primo distinctione secunda, §. D. E. & distinctione vicesimaoctava in fine.

Altero modo exponi potest in hunc sensum: Faciamus hominem qui sit imago & similitudo nostra. In qua expositione imago quidem proprie sumitur, sed praepositionis proprietas non retinetur. Est enim ut Grammatici loquuntur, locutio transitiva, loco intransitivae: Ipsa vero praepositio circunstantiam designat termini ad quem tendebat hominis formatio. Siquidem ad hoc fiebat homo ut expressam in sua natura gereret imaginem & simili tudinem sui creatoris, hoc est ut ipse sui creatoris imago esset & similitudo.

Porro ambae expositiones in eandem sententiam concurrunt. Cum enim exemplar & imago sibi mutuo correlative respondeant; utraque expositione significatum est, & hominem esse Dei imaginem, & Deum esse exemplar ad quod conditus sit homo.

Verumtamen si quaeratur, utra expositio melior sit, omnino dicendum mihi videtur posteriorem magis esse ad mentem scripturae. Primum, quia nomen imaginis pro exemplari seu prototypo non est in scripturis usitatum, ut neque apud alios scriptores. Deinde quia durius adhuc sonat Deum dici similitudinem ad quam homo factus sit quod tamen aeque erit concedendum ut de imagine secundum priorem expositionem. Similiter enim dictum est: Ad imaginem & similitudinem nostram. Interdum vero etiam sola in hac phrasi nominatur similitudo, ut Jacob. 3. Tertio, quia Paulus 1. Corinth. 11. dicit virum esse imaginem Dei; ubi procul dubio respicit ad hunc locum Geneseos. Quare secundum Apostol. imago de homine dicitur non de Deo. Sic & Sap. 2. juxta Graecam lectionem dicitur Deus fecisse hominem imaginem suae similitudinis non addita praepositione adPostremo quia alia loca scripturae huic similia similem postulant interpretationem; velut cum dicit idem Apostolus Rom. 8. quod Deus praedestinavit nos conformes fieri imaginis filii sui; significat nos ita conformandos filio Dei, ut simus ejus quaedam imago, & cum dicit 1. Corinth. 15. Sicut portavimus imaginem terrem, ita portemus & imaginem caelestis; vult ut sicut in nobis repraesentamus terrenum hominem tanquam ejus imago; sic repraesentemus caelestem tanquam ejus imago. Sed de his nonnulla jam diximus ad distinctionem 27. libri primi.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2