Capitulum 3
Capitulum 3
Ad rationem imaginis quae requirantur
QUid imaginis nomine significetur, jam superiori libr. ad dist. 27. ubi de filio Dei ut patris imagine sermo erat; ostendimus. Hoc loco plenioris gratia explicationis adjiciendum tria ad imaginis rationem requiri; quemadmodum colligere licet ex iis quae scribit August. lib. 83. q. 51. Primum est, ut similis sit imago ei cujus dicitur imago: Proximum ut ab eo cujus imago dicitur, existat, sive naturaliter, quomodo resultat humani vultus imago in speculo, quomodo etiam Genes. 5. Seth genitus dicitur ad imaginem Adae; sive per artem ut in picturis. Tertium, ut eam rem cujus imago dicitur proprie ac peculiariter repraesentet. Non enim pictura quaepiam imago regis dicenda erit, si non proprie regem, sed in genere humanam formam repraesentet; recte tamen ea dicetur imago hominis. Ubi illud quoque notandum etsi non omnis imago naturaliter sit efformata secundum id cujus est imago, ut modo dicebamus, attamen naturaliter semper eam rem cujus est imago nostro intellectui repraesentat. Nam imago regis arte depicta in tabula non ex instituto, sed natura similis est regi; quo fit ut omnes qui regem viderunt, in tabula picta imaginem ejus agnoscant. Ob hanc causam signa ex instituto significantia non sunt imagines.
Ex his perspicuum est imprimis patrem in divinis non esse imaginem filii sed filium patris, uti lib. superiori ostensum est. Quamvis enim summa sit inter eos similitudo, non tamen pater existit a filio sed filius a patre. Item creaturas rationis expertes non esse vocandas Dei imagines, quemadmodum etiam loco supra dicto docet August. Nam etsi aliquam Dei similitudinem gerant, non tamen eum proprie ac peculiari modo repraesentant. Non enim excellentiae divinae character in iis expressus est. Quae quidem excellentiae in sapientia ac libertate naturae divinae potissimum intelligitur. Unde creaturas irrationales rectius vestigia Dei, quam imagines appellamus, eo quod generali tantum modo Deum nobis repraesentant, velut effectus causam; quemadmodum recte docet Sanctus Thomas 1. p. quaest. 93. articulo 6. in corpore.
On this page