Capitulum 4
Capitulum 4
Secundum quid homo ad imaginem Dei factus
FActum esse hominem ad imaginem Dei non secundum corpus sed secundum animam, concors est omnium doctorum sententia. Nec mirum, quoniam illud ipsum aperte significant scripturae verba quae proxime sequuntur: Ut praesit piscibus maris, &c. Constat enim hominem non mole corporis, aut robore, aut velocitate, sed viribus animae superiorem esse bestiis, iisque praeesse ac dominari. Qua probatione ad hanc remutitur Augustinus lib. I. de Gen. contra Manichaeos cap. 17.
Adde quod apostolus Ephes. 4. & Coloss. 3. renovationem ad imaginem Dei tribuit homini secundum mentem, non secundum corpus. Quare & creatio ejus ad imaginem Dei similiter est accipienda. Quo argumento idem Augustinus utitur lib. 12. de Trinitate capit. 7.
Cum autem in confesso sit hominem secundum animam qua homo est, ad imaginem Dei factum esse, nec ad id probandum pluribus sit opus, diversitas tamen quaedam inter doctores reperitur, dum explicare conantur in qua animae facultate haec imaginis divinae ratio posita sit. Augustinus enim locis modo citatis in mente sive in intellectu hanc imaginis rationem constituere videtur, ut & lib. 6. de Genes. ad literam cap. 12. nec non lib. 24. contra Faustum cap. 2. Quo loco cum dixisset non secundum id quod exterius est, sed quod interius, hominem factum esse ad imaginem Dei: Hoc est, inquit, quatenus habet mentem rationalem qua cognoscat Deum & omnibus irrationalibus eadem rationis excellentia praeponatur. Augustinum sequitur Prosper lib. 2. de vita contemplativa cap. 18. Alii imaginem referunt ad liberum arbitrium, ut Basilius homil. 9. Hexameron, Ambrosius lib. 6. ejusdem tituli cap. 8. Hieronymus in epist. ad Damasum de filio prodigo, & Bernardus serm. 1. de Annunc. dominica. Alii vero eam constituunt in dominio quod homo super alias creaturas accepit, ut Chrysostom. homil. 8. & 9. in Genes. & homil. 7. ad populum Atiochenum.
Verum hae quasi diversae declarationes minime pugnant. Nam & libertas arbitrii ab intellectu velut radice dependet, & dominium effectus quidam est ejusdem intellectus ac voluntatis, & velut propria passio ex iis profluens. Unde primum quidem imago Dei invenitur ac relucet in potentia intellectiva, deinde in arbitrii libertate, tertio in eo quod ex his duabus emanat, id est, in potestate dominandi rebus aliis easque gubernandi.
Hinc factum ut nonnulli patres vel duo priora, vel omnia haec simul conjunxerint, dum rationem imaginis Dei in homine explicare voluerunt, ut S. Gregorius Nyssenus lib. de creatione hominis cap. 17. & post eum Joannes Damascenus lib. 2. de fide cap. 12. Imo & ipse Augustinus lib. de catechizandis rudibus capit. 18. & tractatu 8. super epistolam 1. Joannis. Atque haec fortasse ratio est cur dicat Epiphanius definiri non posse secundum quid homo ad imaginem & similitudinem Dei factus sit. Habet hoc in haeresi Audianorum, & in Ancorato, & in epistola ad Joannem Hierosolymitanum. Ratio, inquam, haec est; quia cum plura sint in homine, secundum quae recte potest intelligi factus ad imaginem Dei, ut jam ex patribus ostensum est, temerarium videtur unum aliquod eorum caeteris exclusis, definite accipere. Illud tamen non temere definitur, sed probabiliter asseritur, si quaeratur, quid potissimum ex tribus supra dictis scriptura specta verit in eo quod Deum dixisse refert: Faciamus hominem ad imaginem nostram; potissimum eam respexisse ad tertium dictorum, id est dominium quod super res alias homini datum est. Id enim continuo tanquam pro ratione subjungitur: Et praesit piscibus maris, &c. non quidem ad significandum, quod ea sit potissima ratio imaginis divinae in homine, sed quod in hujusmodi dominio tanquam in effectu secundum sensum noto, magis appareat hominem ad imaginem Dei factum esse. Meminisse enim oportet Moysen in historia creationis rerum, voluisse rudem Hebraeorum populum a rebus sensibilibus & vulgo notis ad invisibilia Dei velut manu ducere. Spectarunt autem eandem rationem David Psal. 8. & Ecclesiasticus cap. 17. ut ex ipsis locis perspicuum est. Jam quod nonnulli ut Gennadius libro de ecc esiasticis dogmatibus cap. ult. imaginem statuunt in aeternitate, nequaquam veram & propriam ejus rationem explicant. Nam & caelum, & materia, & corpus hominis post resurrectionem aeternitatem participant, in quibus tamen imaginem Dei nemo orthodoxus agnoscit.
Ex dictis consequens est non solum hominem, verum etiam angelum ad imaginem Dei conditum esse; & quidem eo magis hanc illi competere, quanto perfectior est in eo intellectualis natura quam in homine. Propter quam causam dicit Gregorius homil. 34. super Evangelia angelum apud Ezechielem 28. cap. vocari signaculum similitudinis, quod nimirum quanto in eo subtilior est natura, tanto similius in ipso imago Dei insinuetur expressa. Quanquam secundaria quadam consideratione imaginem Dei magis inveniri in homine quam in angelo bene ostendit S. Thomas 1. quaest. 93. art. 3.
Porro quamvis ut dictum est; homo non sit secundum corpus ad imaginem Dei factus, quandam tamen in corpore proprietatem gerit, quae significat eum ad imaginem Dei factum esse, ut merito dici possit in corpore humano nonnullam imaginis Dei communicationem reperiri, quemadmodum recte docet Augustinus lib. 6. de Genes. ad literam car 12. & lib. 1. de Genes. contra Manichaeos cap. 17. & lib. 83. quaest. 51. Ea proprietas est erecta statura, nulli caeterorum animantium a natura attributa, juxta illud Poetae:
Pronaque cum spectent animalia caetera terram, Os homini sublime dedit, caelumque tueri Jussit, & erectos ad sidera tollere vultus.
Significat autem ea statura & hominis supra bestias potestatem, & praeterea mentis humanae praecipuum ad caelestia, id est divina contemplanda officium. Nam etiam hac in re divinae imaginis in homine rationem collocat interdum idem August. ut lib. 4. de doctrina Christiana cap. 12. & lib. 12. de Trinitate cap. 7. & lib. 13. cap. 3.
On this page