Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Utrum et mulier ad imaginem Dei facta sit

§. 5. Utrum & mulier ad imaginem Dei facta sit?

EX verbis Apostoli 1. Corinth. 11. Vir imago & Lgloria Dei est, mulier autem gloria viri est; quidam occasionem sumpserunt docendi solum virum, non etiam mulierem ad imaginem Dei factam esse. Tradunt hoc author quaestionum veteris & novi testamenti apud Augustinum quaest. 21. & 24. & author commentariorum in Paulum titulo Ambrosii sup. 1. Corinth. 11. Quin ipse etiam Ambros. videri potest ita sensisse, dum super Luc. 4. de Adam & Eva sic ait: quorum alter ad imaginem Dei factus, altera virtutem sui accipiens viri.

Sed falsam esse eam doctrinam facile est ostendere. Primum ex authoritate scripturae, quae Genes. 1. cum dixisset de homine: Ad imaginem Dei creavit illum, addidit: Masculum & foemina creavit eos. Similiter & cap. 5. cum dixisset, Ad similitudinem Dei fecu illum, iterum adjunxit: Masculum & foeminam creavit eos: Sed & cap. 9. huic legi: Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius, hanc subjecit ratione: Ad imaginem quippe Dei factus est homo. Hoc enim certo argumento colligitur cum ea lex utrumque sexum comprehendat, consequenter etiam rationem adjunctam ad utrumque sexum pertinere.

Potest idem ostendi ex ratione imaginis superius? explicata. Sive enim in intellectu sive in libero arbitrio, sive in potestate dominandi secundum diversas patrum declarationes, imaginis ratio constituatur; manifestum est haec omnia ex eorum patrum sententia, muliebri sexui communia esse¬

His accedunt aperta SS. Patrum testimonia. Basilii homilia 10. Hexameron, Ambrosii lib. 6. ejusdem argumenti cap. 8. & Augustini libr. 12. de trinitate cap. 7. Item S. Julittae verbis a S. Basilio recitatis homilia 5. Neque sane diversum quid sensit Apostolus. Cum enim dixit virum esse imaginem Dei, non voluit mulierem simpliciter ab ea dignitate exclusam; sed significavit majori ratione virum quam mulierem dici imaginem Dei. Quamvis enim uterque mente & arbitrii libertate praeditus sit; magis tamen in viro quam in foemina viget ratio, si universum genus muliebre spectemus. Propter quod etiam viro magis quam foeminae competit dominium ac praefectura in res homini subjectas, quod ex eo liquet; quia vir naturaliter praeest mulieri, non contra: Et, ut eodem loco ait apostolus, non vir ex muliere est, sed mulier ex viro; &, non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. Quibus utique verbis significatur virum esse principium mulieris & finem, sicut Deus est principium & finis totius creaturae, ut bene annotavit S. Th. 1. qe qu. 93. art. 4. ad 1.

Respondent alii virum peculiariter ab Apostolo dici imaginem & gloriam Dei, quod ex Deo sit immediate, ac nullo alio cujus imaginem gerat, interveniente; mulierem vero, quod mediante viro ex quo formata est, sit a Deo, non Dei, sed viri gloriam & imaginem convenientius appellari; Quomodo Adam Genes. 5. filium genuisse dicitur ad imaginem & similitudinem suam; ex consequenti tamen ac mediate tam uxorem ejus, quam filium esse Dei imaginem. Hanc responsionem prior illa magis illustrat, utraque vero satis congruit textui apostolico, ut non sit nobis necesse imaginem apud Apostolum aliter interpretari, quam in Genesi. Quod fecisse videtur Joan. Chrysostomus, dum Apostoli locum exponens per imaginem intelligit principatum viri in mulierem. At Cyrillus eundem Apostoli locum tractans lib. 13. thesauri cap. 3. manifeste in eo quod mulieri commune est, imaginis rationem constituit; S. Aug. vero lib. 12. de Trinitate cap. 7. mysticam quandam adfert. intelligentiam verborum Apostoi, ut per mulierem significetur ratio inferior, quae rebus temporalibus intendit, per virum ratio superior, quae intenta est aeternis, dicitque hac in parte potissimum relucere imaginem Dei, quod & repetit lib. 15. cap. 3.

Porro rejecta authoritate duorum librorum, quorum alter Augustini, alter Ambrosii falsum gerit titulum; uterque vero incogniti est authoris; ad verum Ambrosium respondetur, non aliud eo loco ipsum velle quam quod ipse Apostolus secundum posteriorem solutionem jam datam, nec de ejus sententia dubitari posse quam clare expresserit in Hexamero loco a nobis citato.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5