Capitulum 6
Capitulum 6
Secundum quid factus sit homo ad similitudinem Dei
SImilitudo generaliter accepta genus est imaginis, quomodo S. August. libr. 83. quaestionum quaest. 51. & super Deuter. quaest. 4. docet omnem imaginem similitudinem esse non contra. Hoc modo similitudinem hac distinctione videtur intellexisse Magister in eo quod dicitur homo factus ad similitudinem Dei. Scribit enim imaginem pertinere ad formam, similitudinem ad naturam. In quam sententiam etiam S. Bernardus loquitur homilia 8 & 81. super Cantica.
Verum hanc similitudinis interpretationem verba scripturae dicentis hominem factum esse ad imaginem & similitudinem Dei, non facile admittunt. Si enim similitudo tanquam genus in imagine includitur; quid causae erat, ut post imaginem etiam similitudo nominaretur?
Quare aliis magis placet ut similitudo quandam imaginis determinationem & perfectionem nobis insinuet, sitque scripturae sensus hujusmodi: Fecit Deus hominem ad imaginem suam, non qualemcunque, sed valde similem, & exemplari suo pulchre respondentem. Quo pertinere existimant illud Sapient. 2. Ad imaginem similitudinis suae fecit illum, ut phrasi Hebraea, imago similitudinis, pro imagine multum simili posita sit, sicut apud Apostolum CoIoss. 1. Filius dilectionis, pro filio admodum dilectoEa vero similitudo juxta Joann. Damascenum libr. 2. de fide cap. 12. sita est in justitia, pietate, sapientia, caeterisque virtutibus ac donis quibus homines filii Dei efficiuntur.
Haec similitudinis explicatio multorum. Patrum sententiis comprobatur, ut Irenaei lib. 3. contra haereses cap. 20. Cypriani tractatu de patientia, Origenis libr. 3. periarchon capit. 6. Gregorii Nysseni libr. de creatione hominis, Basilii homilia decima Hexameron, S. Ambrosii lib. 6. ejusdem argumenti, capit. 7. & 8. & libr. de dignitate hominis capit. 3. S. Hieronymi super Ezechielis caput 28. & praeceptoris ejus Victorini Afri, lib. 1. adversus Arium, Joan. Chrysostomi homilia 9. in Genesim, Theodoreti quaest. 20. super Genes. Eucherii Lugdunensis libr. 1. super Genes. & Ruperti libr. 2. in Genes. cap. 3. & 5. S. Bernardus quoque, licet alibi aliter, in libro tamen de gratia & libero arbitrio sic distinguit, ut imaginem consistere dicat in libertate arbitrii, similitudinem vero in libertate ad non peccandum. Sed & Magister hanc similitudinis expositionem posuit priori loco, cum dixit factum hominem ad similitudinem Dei secundum innocentiam & justitiam. Qua in re Magistrum S. Thomas caeterique posteriores Theologi fere sequuntur. lidem dicunt in descriptione creationis hominis ideo non fuisse dictum secundo loco: Et creavit Deus hominem ad imaginem & similitudinem suam, sed tantum ad imaginem suam, quia illud solum voluerit Moyses secundo repetere quod in homine permansit, illud vero quod peccando periit, reticere.
Porro sanctus Augustinus hujus sententiae meminit quidem quaest. 4. super. Deuteron. sed ita ut non videatur eam probare, quando & dictam rationem similitud inis postea non repetitae alia meliori ratione allata corrigit. Sic enim scribit: Sad quod non addidit, similitudinem, quibusdam visum est similitudinem aliquid amplius esse quam imaginem, quod homini formando per Christi gratiam servaretur. Miror autem si non propterea postea imaginem solam voluit commemorare, quia ubi imago, continuo & similitudo est. Sic ille. Quitamen nec eo loco, nec qui 51. inter 83. suam sententiam plane exprimit; nisi quod videatur, ut initio dictum est, similitudinem facere genus imaginis: quod tamen ob rationem supra dictam non est probabile.
Certe non improbanda videtureorum sententia, qui arbitrantur hic frustra quaeri discrimen inter imagnem & similitudinem, quod utroque nomine rem eandem Moyses significare voluerit, idque satis apparere ex collatione diversorum locorum scripturae, in quibus indiscrete nunc imago, nunc similitudo, nunc utrumque vocabulum ponitur. Ad id ostendendum imprimis facere scripturam Genes. 1. ubi cum dictum fuisset: Faciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram, paulo post sola imago nominatur; nimirum relinquens nobis intelligendum juxta Augustini collectionem quod ubi imago, continuo & similitudo est. Sic Genes. 5. prius quidem sola similitudo nominatur, postea vero utrumque. Quo loco nec omnino retineri potest discrimen supra dictum, in eo scilicet quod dicitur Adam genuisse filium Seth ad imaginem & similitudinem suam. Rursus autem cap. 9. sola imago ponitur, quemadmodum & apud Ecclesiasticum cap. 17. Utrumque vero libro Sap. cap. 2. sed sic ut alterum alteri jungatur in genitivo dicendo imaginem similitudinis. Denique Jacobi 3. sola nominatur similitudo; mirum si non propterea (ut Augustini conjectura rursus utar) quia ubi similitudo, continuo & imago est. Non est autem Hebraeis infrequens eandem rem diversis vocabulis aut etiam sententiis repetendo inculcare. Cui rei vel maxime Psalmi Davidici fidem faciunt. Huc accedit quod imaginis vocabulum apud Paulum usurpatur pro similitudine quae in justitia caeterisque virtutibus consistit, ut 1. Corinth. 15. cum ait: Sicut portavimus imaginem terreni, portemus & imaginem caelestis. Et coloss. 3. Induentes novum hominem qui renovatur secundum imaginem ejus qui creavit illum.
Quae omnia satis ostendere videntur eandem esse vim & significationem utriusque vocabuli; nec ideo inepte utrumque simul positum interdum. Id enim factum majoris expressionis gratia, ut in aliis fieri solet. Qua responsione facile solvitur argumentum S. Basilii, quo probare nititur diversae significationis esse imaginem & similitudinem, quod nefas sit sentire verbum aliquod esse in scripturis otiosum & supervacaneum. Si enim non est otiosa repetitio ejusdem vocabuli, cum fit majoris vehementiae causa, ut cum dicitur, Domine Domine, Amen Amen, Martha Martha; nec otiosa putanda est ejusdem rei sub diversis vocabulis repetitio, dum fit ob causam quam diximus.
On this page