Capitulum 7
Capitulum 7
Utrum per peccatum in homine perierit imago vel similitudo Dei
EX iis quae dicta sunt, manifestum est hominem peccando non amisisse Dei imaginem. Permansit enim in eo natura intellectualis, secundum quam ostendimus homini competere, quod sit ad imaginem Dei. Quare non solum in homine lapso & peccatore, verum etiam in damnatis animabus atque daemonibus imaginem Dei perseverare fatendum est; imo nec unquam deleri posse. Unde sanctus Bernardus sermone primo de Annunciat. Domini. Imago, inquit, in gehenna ipsa videri poterit, non exuri, ardere, sed non deleri, & quocunque perveniat anima, simul & ipsa erit. Et quidem in homine post peccatum permansisse Dei imaginem clarum est ex scriptura Genes. 9. & 1. Corinth. 11. Quapropter Epiphanius in epistola ad Joannem Hieros. & sanctus Hieronymus in epistola ad Pammachium scripta contra errores ejusdem Joannis cap. 3. inter erronea Origenis dogmata illud etiam recensuerunt, quod docuisset per peccatum imaginem Dei in anima hominis esse prosus exstinctam, de qua re unus inter alia locus est in homilia secunda super Levit. ubi dicit peccato interveniente non constare imaginem Dei. Refellit autem hoc Epiphanius ex locis scripturae jam indicatis, in quibus certum est de homine lapso sive restituto, sive adhuc jacente sermonem esse. Quibus tertium adjungit testimonium ex Psalm. 38. Verumtamen in imagine pertransit homo. Sed hic locus nihil tale convincit. Non enim dicitur in imagine Deised tantum in imagine. Nec aliud iis verbis figni¬ ficatur quam hominem instar inanis umbrae, quae imago rei est non res ipsa, pertransire curriculum hujus vitae, juxta illud Sapien. 2. Umbrae transitus est tempus nostrum.
At vero sciendum est, quod ab his duobus patribus in Origene reprehenditur, idem non raro apud alios patres inveniri, cum quibus profecto parem excusationem meretur, Origenes, si pari ratione hoc ab eo dictum fuit. Nam patres saepe de imagine sic loquuntur, ut in ea similitudinem illam secundum dona supernaturalia simul involvant; videlicet imaginem intelligentes eam quae sit apprime similis ac respondens suo exemplari. Sic enim sanctus Ambrosius exponens ultimum versiculum Psalh. 118. imaginem Dei interpretatur; scilicet imaginem justitiae, sapientiae, virtutis. Hac igitur re observata, nihil mirabimur, si apud eos subinde legamus imaginem Dei per peccatum non modo obscuratam ac deformatam esse, sed & deletam atque obliteratam, eamque per Christum renovari, restitui ac reformari. Ad hunc modum loquuntur sanctus Basilius libro de Spiritu sancto capite nono, & in commentario Psalmi 48. ad illud: Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus & similis factus est illis: utique similis factus jumentis non amissa natura rationali, sed ornamentis gratiae, Sanctus Ambrosius libro 7. super Lucam ad illud capitis decimiquinti, Dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose, & libr. 10. ad illud capitis vicesimisecundi, Facta est contentio inter discipulos, & ejusdem titulo commentarius in Paulum super illud 1. Corinth. 15. Portemus imaginem caelestis, Sanctus Augustinus libr. 6. de Genes. ad literam capite 24. 27. & 28. libr. de Spiritu & litera capite vicesimoseptimo & vicesimooctavo, libro 2. contra Adimantum capite quinto, libro 83 quaestionum quaestione 67. in expositione Psalmi 57. 70. & 94. & homilia 34. inter 50. Cyrillus libro 4. thesauri capite primo, & libr. 13. cap. 2. & in Joannem libro 2. capite tertio, libro 10. capite 56. & lib. II. capite vicesimosexto. Leo sermone primo de jejunio decimi mensis, & Theophylactus super Nahum 2. Hiomnes imaginem Dei in sua quadam perfectione considerant: Quae perfectio in adjuncto similitudinis nomine ex multorum item patrum sententia, prout supra docuimus, significata est. Eum modum loquendi secuta est etiam Ecclesia, dum in oratione secreta ad postulandam charitatem sic precatur: Deus qui nos ad imaginem tuam sacramentis renovas & praeceptis. Verumtamen hanc imaginis Dei significationem non esse congruentem illi scripturae quae testatur nos factos ad imaginem Dei, post Epiphanium & sanctum Hieronymum etiam sanctus Augustinus intellexit, ideoque nonnulla superiora loca retractans libro 1. retractationum capite vicesimosexto, & libro 2. capite vicesimoquarto explicat quo sensu sua verba velit intelligi: Quod dixi, ait, posteriori loco, Alam imaginem Dei secundum quam factus est, perdidisse peccato; non sic est accipiendum tanquam in eo nulla remanserit, sed quod tam deformis ut reformatione opus haberet. Sic ille. Videntur autem patres ad eum modum loquentes respexisse non tam ad scripturam Genesis quam ad sententias quasdam Paulinas, velut has & hujusmodi 1. Corinth. 15. Portemus imaginem caelestis, Ephes. 4. Renovamini spiritu mentis vestrae & induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia & sanctitate veritatis. Coloss. 3. Induite novum hominem, qui renovatus in agnitionem, secundum imaginem ejus qui creavit illum. Sed his locis Apostolus non de ea loquitur imagine, ad quam primum creatus est homo, sed ad quam per Christi gratiam recreandus & reformandus. Cujus imaginis exemplar & prototypum est ipse Christus non inquantum Deus, nec inquantum homo, si sola spectetur natura; sed inquantum homo secundum animam omni virtutum genere exornatus; & secundum corpus iam beata immortalitate donatus. Ad hoc enim tale exemplar reformamur Christiani per ipsum exemplar Christum Jesum. Et haec quidem de imagine.
Utrum autem Dei similitudo perierit in homine per peccatum, si quaeratur; facilis est ex iis quae supra de significatione similitudinis dicta sunt, responsio. Nam si nomine similitudinis cum plerisque intelligas perfectionem imaginis secundum virtutes quibus Deiformes efficimur; planum est similitudinem Dei per peccatum interiisse. Sin autem similitudo idem est quod imago, jam idem quod de imagine respondebitur, scilicet eam non omnino periisse sed peccato deformatam reformatione opus habere. Nam quod non perierit, Jacobi Apostoli testimonio discimus, qui capit. 3. de lingua sic loquitur: In ipsa benedicimus Deum & patrem, & in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt. Non enim significat similitudinem Deiamissam in primo homine, sed adhuc permanentem in homine, eoque indignum esse ut homini homo maledicat.
On this page