Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Quae hominis formatio secundum corpus

IN DISTINCTIONEM DECIMAMSEPTIMAM. §. 1. Quae hominis formatio secundum corpus.

CREATIONEM hominis secundum corpus & animam scriptura Genes. 2. ita paucis deIscribit: Formavit Deminus Deus hominem de limo terrae, & inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Quae verba docent hominem ex gemino principio compositum esse corporeo scilicet & incorporeo, velut quiddam inter utramque naturam medium, & ut ait Damascenus libr. 2. de fide capit. 12. tanquam vinculum quoddam visibilis & invisibilis naturae.

Circa formationem corporis quatuor haec consideranda veniunt, materia, temperamentum, aetas & statura. Nam de figura jam dictum est ad dist. superiorem; quod ad materiam attinet, aperta est scriptura dicens hominem factum esse de limo terrae, sive ut Hebraea & Chaldaea consentientibus etiam 70. habent, de pulvere terrae. Quam vocem etiam Joann. Chrysostomus peculiariter urget in suo commentario. Neque vero repugnant haec duo, ex limo factum esse hominem, & ex pulvere, cum ex pulvere mixto cum aqua limus fiat. Quocirca noster interpres pro pulvere limum vertens, significare voluit materiam ex qua factum est corpus hominis, non fuisse purum pulverem, utpote qui propter tenuitatem & ariditatem suam non sit formabilis in unum aliquod solidum corpus, sed pulverem cum aqua mixtum, id est, lutum seu terram limosam, quali nimirum solent uti figuli ad opera suae artis. Quo pertinet etiam tam verbum Hebraicum quam Graecum, quod utrumque fingere significat, & figulis proprium est. Pro quo nos habemus, formavit. Nam Moyses Deum hic quasi figulum introducit ex luto fingentem & plasmantem corpus hominis.

Ratio autem cur ex istiusmodi materia formatus sit homo, triplex adduci potest. Una, ut per hoc monstraretur admirabilis sapientia creatoris, qui e re vilissima tam nobilem facere potuerit creaturam; terra enim corporum omnium vilissimum est, ut & infimum. Altera, ad reprimendam hominis elationem, si quando sibi propter excellentiam suae naturae vel quacunque alia ratione nimium pla¬ ceret. Nam originis istius consideratio magnum momentum adfert ad humilitatem. Unde Abraham dicebat Genes. 18. Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis & cinis, & Ecclesiasticus adversus superbiam hominis exclamat capite 10. Quid superbit terra & cinis. Similiter & Isaias capite 45. Va qui contradicit fictori suo, msta de samis terrae. Denique in primo homine semel universo generi humano dictum est Genes. 3. Avis es & in pulverem reverteris.

Tertia ratio, ut materia suae formae responderet. Cum enim anima rationalis sit in potentia ad multiplices operationes, oportebat ei subjici materiam mollem, tractabilem atque formabilem cujusmodi maxime est lutum. Hoc enim nomine, etsi non in Genesi ubi creatio hominis describitur, alibi tamen humani corporis materiam scriptura designat, ut Job. 10. & 33. Isa. 64. Jerem. 18. Porro sicut ex terra formatum est hominis corpus non sine aqua, uti diximus; ita probabile est etiam reliqua duo elementa in hanc mixturam materiae ex qua corpus hominis fingeretur, venisse, eo quod ex quatuor elementis compositum sit humanum corpus, ut & caetera mixta corpora perfecta; sed ideo solum limum seu lutum quod ex terra & aqua est nominari, quod haec duo elementa in compositione corporis humani secundum molem aliis praecellant, ac sensibus quoque magis conspicua sint. Quod autem a nonnullis proditum est aliquid etiam ex quinta essentia, id est, ex natura caelesti desumptum esse, quod materiae humani corporis misceretur, ut id quasi medium quoddam vinculum esset, per quod anima cujus natura incorporea est, cum corpore colligaretur; merito id a Theologis naturalis philosophiae peritis tanquam figmentum cum vera philosophia minime cohaerens exploditur. Natura enim caelestium corporum incorruptibilis est & inalterabilis. Quare fieri nequit, ut inde quicquam deducatur in humani corporis compositionem.

Jam quod ad temperamentum humani corporis attinet quam complexionem vocant; est illud sane caeterorum animantium comparatione praestantissimum, utpote in mixto corpore omnium secundum naturam praestantissimo. Propius enim accedit in homine quam in caeteris ad aequalitatem & mediocritatem, longiusque remotum est ab excessu qualitatum primarum. Hanc vero temperamenti perfectionem in homine arguit excellentia tactus, quod ille sensus pro instrumento totum corpus possideat, idemque in contemperatione primarum qualitatum propterea consistat, quod earundem qualitatum sit perceptivus.

Unde praeterea sequitur in humano corpore prae caeteris sensuum tam interiorum quam reliquorum quatuor exteriorum praestantia. Nam ubi praestantissimum est temperamentum, ibi & sensoria instrumenta; & proinde sensus ipsos optime sese habere necesse est. Ac de sensibus quidem interioribus ea res extra controversiam est. De exterioribus autem potest hoc ipsum ostendi ex iis quae philosophus tradit lib. 5. de generatione animalium cap. 1. quae nos hic causa brevitatis omittimus.

De aetate (quod tertium erat) quaestionem movet Augustinus libr. 6. de Genes. ad literam cap. 13. scilicet utrum in aetate perfecta, hoc est juvenili aut virili formatus fuerit Adam, an in tali quae nostrae responderet pueritiae aut infantiae, & ex qua progressus illi fuerit ad aetates perfectiores. Quamvis autem nihil expresse definiat Augustinus; satis tamen indicat magis sibi placere priorem quaestionis partem, idque merito. Nam prima illa Dei opera quae initio sobricatus est, omnia perfecta esse conveniebat. Unde sicut caetera animantia magnitudine corporum atque aetate perfecta initio facta sunt; ita de homine qui caeterorum omnium dominium statim ac cepturus erat, multo magis existimandum est. Quod vel inde etiam aperte monstratur, quia statim ut creati sunt Adam & Eva, audierunt a Domino: Crescite & multiplicamini. Ex quo constat aetate jam firma, utpote ad generandum idonea, ambos creatos fuisse. Nam generare eorum est animalium quae plenum corporuuorum incrementum jam sunt adepta. Atque haec cum Magistri in hac distinctione tum Scholasticorum omnium communis est sententia.

Si quaeras qua igitur aetate, id est cui annorum numero respondente creati fuerint; recte plerique sentiunt creatos fuisse ea aetate qua Christus erat quando mortuus est & resurrexit, quae nimirum respondeat anno aetatis tricesimoquarto aut circiter. Ea enim habetur aetas integra & perfecta. Sciendum tamen hanc aetatem non eidem annorum numero adaptari potuisse sub initium generis humani. Nam ut diutissime tunc vivebant homines; ita ad perfectam aetatem tardius accedebant, ut fortasse circa sexagesimum aut septuagesimum annum, vel etiam serius. Siquidem ante sexagesimum aetatis annum nemo ante diluvium legitur filios genuisse, ut videre est cap. 5. Genesis, ubi series generationum texitur ab Adam usque ad Noe, cum annorum quibus singuli genuerunt recensione. Ex quo jam illud etiam colligitur, primi hominis ab aetate perfecta longissimam vitam fuisse prae omnibus quorum longaevitatem scriptura expressit. Vixit enim Adam annis 930. Mathusala vero, qui caeteros annorum numero superavit, annis 969. quibus si detrahas primos sexaginta annos aetatem perfectam praecedentes, facile inde conjicias quanto longior fuerit Ada quam Mathusalae vita, si ab aetate perfecta utriusque anni supputentur. Qua ratione si quis dicat Adam diutissime omnium mortalium vixisse, iis dumtaxat exceptis qui ex hominum consortio translati nondum mortem gustarunt, nihil improbabile dicere videbitur.

Postremum erat statura, molesque corporis, de qua breviter dicimus quemadmodum de aetate, factum fuisse primum hominem magnitudine corporis perfecta secundum omnem extensionem. Eam enim magnitudinem perfecta aetas adducit tanquam terminum naturalis incrementi corporum. Neque vero mulier gestando foetui in utero satis apta fuisset nisi corpus habuisset juxta magnitudine. Quamvis hoc ipsum etiam exemplo caeterorum animantium recte ostendi jam supra monuimus.

Sunt autem nonnulli qui opinentur Adamum quod ad molem corporis attinet, gigantem fuisse, & quidem omnium qui unquam fuerunt maximum. Quod probare contendunt ex Josue 14. ubi sic legitur, Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est. Hoc enim de Adam primo homine Hieronymus interpretatur. in commentario super Matth. 27. Quod si maximus fuit Adam inter Enacim: Enacim vero famosi praecaeteris fuere gigantes, ut constat ex Numer. 13. & Deut. 1. 2. & 9. sane apparet Adamum caeteros etiam mortales omnes mole corporis superasse.

Sed haec opinio facile refellitur: Primum, quia magnitudo gigantaea monstrosa est & praeter naturam, ut docent naturales. Quare primo homini qui perfectus creatus fuit, nequaquam tribuenda. Quod sit monstrosa probatur; quia in magnitudine sicut est defectus, ita & excessus. Defectus autem conspicitur in nanis; ergo excessus in gigantibus. Non enim sunt alii in quibus excessus justae magnitudinis notari possit. Deinde quia scriptura testatur Genesis sexto, tunc demum gigantes exortos fuisse, quando genus humanum multis ac gravissimis vitus de¬ pravatum fuit, propter quae postea mundo inductum fuit diluvium, id est, multo tempore post Adae mortem.

Tertio, quia scriptura de gigantibus nusquam in bonam loquitur partem, sed fere semper in malam. Quin & Poetae gentilium fere non nisi in malam partem loquuntur, ut de illis qui Jovem tentarunt caelo exturbare, & apud Virgilium de Cyclopibus. Item scriptura de iis loquitur tanquam superbis & in sua virtute & fortitudne confidentibus. Vide Baruch. Nec obstat illud Psalmi 18. Exultabit ut gigas, &c. Nam ibi Hebraice non est gigas, sed potens.

Quarto, quia Christus cujus tam magnitudo corporis quam aetas perfecta fuit, non gigantaea sed mediocri fuit corporis statura.

Postremo, quia nulla authoritate nititur dicta opinio. Nam quod ex libro Josue adfertur, longe alium habet intellectum. Adam enim eo loco, non proprium sed commune nomen est hominem significans, & sensus est: Oppidum Hebron olim vocatum fuisse Cariath Arbe, id est oppidum Arbae, qui erat homo maximus inter Enacim, id est gigantes sic dictos. Quem sensum confirmat quod proxime sequenti cap. dicitur Caleb cepisse & in possessionem accepisse Cariath Arbe patris Enac: Erat igitur Arba pater Enac gigantis, cujus filii item gigantes a nomine patris dicti sunt Enacim; qui & ipsi gigantes ex se genuerunt, quos scriptura filios Enacim vocat. Horum autem omnium Arba maximus fuit vel statura ac mole corporis, vel nominis & rerum gestarum celebritate; tametsi in Hebraeo non est maximus, sed magnus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1