Capitulum 2
Capitulum 2
Exponitur hominis formatio secundum animam
DE altera, eaque praestantiore hominis partes consequenter addit Moyses: Et inspiravit in quidam, inter quos Ambros. in expositione psalmi 118. serm. 10. & Cyrillus in Joannem lib. 2. cap. 3. per spiraculum vitae intelligant spiritum sanctum homini infusum ad vitam sancte & spiritualiter agendam, quomodo idem spiritus sanctus per insufflatiofaciem ejus spiraculum vitae. In qua sententia, tametsi nem datus legitur apostolis Joannis 20. Quoniam tamen hoc loco velut explicationis causa subjicitur: Et factus est homo in animam viventem: verior ea est interpretatio, quam lib. 13. de civitate cap. 24. tradit Augustinus & plerique sequuntur: ut spiraculum vitae anima ipsa intelligatur, quae non infrequenter spiritus nomine in scripturis designatur. Dicitur autem spiraculum vitae phrasi Hebraica, pro eo quod est spiraculum vitale seu vivificans, quia per animam homo vivit. Quo autem sensu dicatur Deus spiraculum hoc vitae in faciem hominis inspirasse, exponit August. lib. 7. de Gen. ad literam cap. 2. & 3. Inspiravit enim non quasi de sua substantia emittens aliquid in hominem, sicut hoc perverse Gnostici & post eos Manichaei intellexerunt, docentes animam esse partem substantiae Dei. Quorum sententiae non parum accedunt etiam Lactantii verba quaedam lib. 2. divinarum institutionum ab eo scripta, sed inspiravit, quia spiritum seu flatum, id est animam in homine fecit. Spirare enim est spiritum facere seu producere. Propterea vero peculiariter in faciem hominis inspirasse Deus dicitur, cum dubium non sit in totum corpus hanc animae inspirationem factam esse; tum quia in facie prae caeteris humani corporis membris sensus vigent; tum quia facies humana naturaliter sursum spectans, signum est animae non cujuscumque, sed ejus quae homini proprio est, id est, animae rationalis; & ita quidem secundum nostram versionem convenienter dicitur. Non est autem praetereundum, quod quidam pro facie malunt vertere nares ex Hebraeo, putantque Moysen hoc vocabulo usum, quod nares instrumentum sint respirandi, respiratio autem certum & infallibile sit vitae signum. Unde juxta hanc versionem dicendum esset, quod inspirare in nares spiraculum vitae, est spiritum quo respiramus, & per consequens vitam sive animam, quae per hujusmodi spiritum aptissime significatur, alicui inspirare. Unde in Graeco non πιευμα sed ποὴ legitur, quae vox flatum & inspirationem significat; quod & ab Aug. annotatum est lib. 13. de civit. c. 24.
On this page