Capitulum 3
Capitulum 3
An corpus Adae fuerit factum ante animam
EX verbis scripturae quibus dicitur Deus formasse hominem de limo terrae, & inspirasse in faciem ejus spiraculum vitae; videri potest in hominis formatione hunc fuisse servatum ordinem, ut prius tempore formaretur corpus, deinde anima ei inspiraretur. Quod quidem lib. 4. Esdr. cap. 3. non obscure indicatum est his verbis: Tis Domine dedisti Adae corpus mortuum. Sed & ipsum figmentum manuum tuarum erat, & insufflasti in eum spiritum vitae. Mortuum enim vocat corpus pro eo tempore quo carebat anima.
In eandem sententiam apertissima sunt Chrysost. verba hom. 12. & 13. super Gen. Videtur & Aug ita sensisse quando lib. 13. de civit. c. 24. ostendit quemadmodum corpus illud ex limo factum, & nó ndum animatum recte vocetur homo, scilicet eo loquendimodo, quo pars interdum nomen totius sibi vendicat.
Accedit & ratio ex naturali generatione hominis, quae fit hoc ordine, ut prius tempore formetur corpus in utero materno, deinde ei formato infundatur. anima. Quem ordinem nihil prohibet etiam in prima hominis creatione servatum esse, cum scriptura non obstet sed magis faveat huic sententiae.
At vero diversum tradunt Greg. Nyss. in lib. de homine c. 29. & 30. Damas. lib. 2. de fide cap. 12. Quorum sententia est corpus primi hominis non ante animam factum fuisse, ut neque animam ante corpus, sed simul utrumque, id est hominem ex utroque constantem. Tale quid Aug. etiam lib. de Gencontra Manichaeos cap. 8. subindicat. De ea re ita scribit S. Thom. 1. p. q. 91. art. 4. ad 3. Quidam, inquit, intellexerunt corpus hominis prius tempore formatum, & postmodum Deum formato jam corpori animam infudisse. Sed contra rationem perfectionis primae institutionis rerum est, quod Deus vel corpus sine anima, vel animam sine corpore fecerit, cum utrumque sit pars humanae naturae; & hoc etiam est magis inconveniens de corpore, quod dependet ex anima & non e converso. Sic ille. Quibus verbis eam indicat rationem, quia partis perfectio dependet a toto, & proinde extra totum semper imperfecta est. Haec autem imperfectio primae rerum institutioni repugnabat.
Ea porro quae in contrarium adducta sunt, si bene intellecta fuerint, invenientur non esse huic sententiae contraria. Qui enim sentiunt corpus simul factum esse cum anima, non negant materiam primam, terram, limum tempore praecessisse animae infusionem. At neque negare possunt figurationem limi, quae motus est successivus, & quasdam alias materiae dispositiones tempore priores fuisse quam anima infunderetur; sed negant corpus humanum, id est habens ultimam hujusmodicorporis dispositionem, qua jam aptum esset informari ab anima fuisse vel puncto temporis sine anima. Unum est enim idemque instans ultimae dispositionis corporis ad recipiendam animam, & infusionis ipsius animae. Quod non modo verum est de corpore primi hominis, verum etiam caeterorum omnium. Semper enim ultima dispositio ad formam tempore simul est cum forma in iis quae ad naturam pertinent. Quod si corpus humanum intelligas, quod praeparatur alterationibus quibusdam praeviis ad animam hominis suscipiendam, etiamsi desit adhuc ultima dispositio; vere recteque dicitur hoc sensu, tam primi hominis corpus quam omnium aliorum, tempore prius esse quam ipsi anima infundatur.
Hac igitur re animadversa, facile est pugnantes B in speciem sententias componere. Alii enim loquuntur de corpore jam perfecte formato; alii de corpore pro eo tempore quo adhuc formatur, & in via est ad formam ultimam disponentem.
Quanquam in eo quod scriptura narrat Deum fecisse hominem de limo terrae, & inspirasse in faciem ejus spiraculum vitae, non est necesse ordinem temporis intelligi, quasi prius formaverit hominem de limo, postea vero animam ei inspiraverit. Potest enim, ut ait S. Thom. loco supra dicto, posterius accipi tanquam expositio prioris, quia anima est forma corporis, tametsi non dicit scriptura Deum formasse corpus hominis, sed formasse hominem; scilicet ad significandum quod terminus formationis non erat corpus anima vacuum, cui postea anima infunderetur, sed homo qui non est sine anima. Quod autem ex 4. Esdrae allatum est; vel intelligatur secundum dictam conciliationem de corpore nondum perfecte formato, quod quidem mortuum dici potest improprie, quatenus animam cujus susceptivum est, non habet; vel rejiciatur tanquam apocryphum.
On this page