Capitulum 4
Capitulum 4
Animam rationalem esse incorpoream
DE anima quae nobilior est pars hominis plenius, nunc agendum. De qua illud imprimis ac pro certo tenendum est, eam incorpoream esse & immaterialem, id est talem quae neque per se ut corpora, neque per accidens, ut corporum accidentia extensionem subeat, neque omnino secundum suam substantiam a materia dependeat. Qua ratione distinguitur anima rationalis etiam a caeteris omnibus formis substantialibus, adeóque ab anima sensitiva & vegetativa. Quae omnes quod per materiam extendantur, in eaque necessario haereant, corporeae sunt & materiales. Quamvis igitur cum caeteris formis corporum id habeat commune anima rationalis, quod non sit corpus. Nulla enim forma corpus est, alioqui essent duo corpora simul. Quo argumento Phil. lib. 2. de anima probat nullam animam esse corpus, quae probatio communis est omni formae existenti in corpore) hoc tamen inter omnes rerum corporearum formas animae rationali proprium est ac peculiare quod sit incorporea & immaterialis.
Hujus autem doctrinae prima probatio est ex sacris literis, in quibus saepenumero anima humana spiritus vocatur, ut psal. 30. & 145. Ecclesiastae ult. Daniclis 3. 2. Mach. 7. item Luc. 23. & 24. Act. 23. 1. Corint. 2. 1. Thess. 5. Heb. 4. & 12. & alibi. Nec ideo putandum est infirmam hanc esse probationem quod in scripturis etiam animae jumentorum interdum spiritus vocentur, ut Ecclesiasticae 3. in his verbis: Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendit sursum & spiritus jumentorum descendat deorsum. Quippe rarissimum est ut hoc nomen animabus jumentorum tribuatur. Unde & intelligitur non ita proprie sumi istis attributum sicut animabus humanis: Et ad hoc significandum scriptura interdum distinguit inter animam hominis & spiritum hominis, ut in Cantico trium puerorum, & 1. Thessal. 5. & Hebr. 4. quod nunquam facit in bestiis. Ex quo colligitur aliquid esse proprium animae hominis propter quod prae animabus brutorum possit & debeat spiritus appellari, & animam hominis ita esse animam, ut etiam sit spiritus, id est, forma spiritualis & incorporea, non autem animam bruti. Rursum Paulus 1. Corint. 2. satis ostendit peculiari ratione animam hominis esse spiritum, quando de spiritu hominis & spiritu Dei loquitur consimili modo: Quis enim, inquit, hominum scit quae sunt hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est? Ita & quae Dei sunt nemo cognovit, nisspiritus Dei.
Si dicas similiter conjungi spiritum hominis cum spiritu jumentorum in scriptura superius allegata: Respondeo conjungi quidem, sed non similiter? imo non tam conjungi quam disjungi. Nam apud Apostolum quaedam comparatio fit spiritus Dei & spiritus hominis in eo quod est nosse quae in ipso sunt; apud Ecclesiasten vero manifesta diversitas significatur inter spiritum hominis & spiritum jumentorum, dum illi tribuitur ascendere sursum; id est immortalem esse, huic descendere deorsum, id est, interire una cum corpore, licet hoc discrimen paucis mortalium cognitum esse illa sua interrogatione Ecclesiastes significare voluerit. Quod si, ut quidam volunt, propterea parum certa sit hujus doctrinae probatio ex iis scripturis, quae animam hominis spiritum vocant, quod illud nomen etiam rebus corporeis attributum legatur; jam nec de Deo certa erit probatio, quod sit incorporeus ex iis scripturis quae profitentur Deum spiritum esse. Quod quidem nemo dixerit, cum ea probatione tanquam firmissima passim Patres utantur. Denique hoc pacto semper incerta esset probatio ex vocabulo quod eandem perpetuo in scripturis habet significationem. Hoc autem dicero perabsurdum est. Quocirca dicimus bonam ac validam esse hujusmodi probationem, dummodo vel ex modo loquendi scripturae, vel ex locorum circunstantiis, vel alia ratione pateat in qua significatione vocabulum ex quo ducitur argumentum, accipiatur. Unde & de angelis quod sint incorporei, solidam haberi probationem ex eo quod in scripturis spiritus vocantur, ostendimus ad dist. 8. Fatendum tamen non perinde solidum esse de anima hominis argumentum ex eo quod Genes. 2. vocatur spiraculum vitae. Nam ibi tam in Haebreo quam Graeco diversum est vocabulum ab eo quod spiritum significat ea acceptione qua Deo & angelis in scriptura tribui solet. Unde nec interpres noster spiritum vertit, sed spiraculum, id est, flatum. Quod ipsum & Augustinus dumtaxat quoad Graecum vocabulum, observavit lib. 13. de Civitate cap. 84.
Secunda probatio eaque multo evident ior cex doctrina Patrum atque adeo ipsius Ecclesiae, cujus perpetua quaedam traditio est eam qua homines sumus, id est intellectivam seu rationalem animam incorpoream esse. De quo ne illi quidam dubitarunt qui de angelis, utrum corporei sint an incorporei, suspenderunt sententiam, ut Augustinus & Bernardus. Siquidem Augustinus in haeresi 86. Tertulliano ascribit hunc errorem, quod animam corpoream esse diceret. Et quamvis neget eum propter hoc factum haereticum, opinionem tamen damnat tum eo loco, tum apertius lib. 2. de anima & origine c. 5. ubi opinionem hanc ad deliramenta Tertulliani pertinere dicit. Et contra eam pluribus agit lib. 4. ejusdem operis cap. 12. & sequentibus. idem epist. 100. ad Evodium: Nallo modo arbitror. inquit, animam de corpore exire cum corpore. Eundem vide epistola 28. ad Hieronymum, & 157. ad Optatum in qua istud se credere affirmat. Item in expositione plalmi 118. & libro contra epistolam Fundamenti cap. 16. ubi id ratione probat. Bernardus autem sermone 40. super Cantica tribuit animae incorpoream substantiam & spiritualem essentiam: Item lib. de interiori dono cap. 67. animam Deo comparat, quod sicut Deus ubique totus, ita anima in suo corpore ubique tota. Et sermone 51. in variis dicit animam quia incorporea est, in loco corporeo esse non posse; tametsi ipsa anima sic erret, ut seipsam nesciat nisi corpoream cogitare.
Porro caeterorum patrum testimonia quae plurima sunt, nihil attinet commemorare, cum de iis minor sit dubitandi ratio; minima vero de scholasticis, ut quorum omnium concors est sententia, animam rationalem perinde ut naturam angelicam, incorpoream atque immaterialem esse. Nec id mirum, cum tempore nascentis scholasticae Theologiae sub Innocentio 3. in magno concilio Lateranensi can. 1. editum fuerit hujusmodi decretum, Deum utramque de nihilo condidisse creaturam, spiritualem & corporalem, angelicam scilicet & mundanam ac deinde humanam quasi communem, ex spiritu & corpore constitutam. Quibus verbis planissime significatur spiritum ex quo & corpore nomo componitur, ita proprie spiritum esse, ut ad genus creaturae spiritualis, non corporalis pertineat. De qua re plura ad dist. 8.
Primum: Rationalis anima res immateriales, ut Deum & spiritus angelicos, cognoscere & intelligere potest, tam separata quam conjuncta: quare & ipsius naturam immaterialem esse opportet. Haec ratio non tantum Philosophi est & scholasticorum Theologorum, verum etiam ipsius Aug. lib. de quantitate animae cap. 14.
Secundum: Anima tota est in toto corpore, nec minus tota in qualibet corporis parte, quemadmodum docent Patres nominatim August. lib. 6. de trinitate cap. 6. & Bernardus supra allegatus. Unde ne per accidens quidem ad divisionem corporis dividi potest; hoc autem nulli formae corporeae comperit, at neque competere potest. Est enim contra rationem formae extensae. Haec Augustini ratiocinatio est lib. contra epist. Fundamenti cap. 16.
Tertium: Intellectus qui est propria animae rationali potentia, prorsus incorporeus est & immaterialis; propter quod etiam nullum habet organum seu instrumentum corporeum; igitur ipsa anima incorporea est & immaterialis. Neque enim potentia immaterialis haerere potest in essentia formae materialis & corporeae. Nullum autem ipsius intellectus esse instrumentum Aristotelis est doctrina lib. 3. de anima cap. 4. ab omnibus tam theologis quam probatis philosophis recepta.
Quartum: Anima rationalis secundum fidem Catholicam separabilis est a corpore & quidem suapte natura, praesupposita mortalitate corporis: Unde & probatur ejus immortalitas. Qua de re agetur ex professo ad distinct. 43. lib. 4. At nulla corporea forma separabilis est. Quod enim extensionem habet, id extra materiam sine miraculo subsistere nullo modo potest; ergo anima rationalis non est corporea.
Quintum: Anima rationalis non est ex traduce, ut habet vetus Ecclesiae doctrina; est igitur incorporea. Nam si corporea esset, nihil prohiberet eam ex traduce esse, more animarum irrationalium. Unde quaecunque argumenta probant animam hominis non esse ex traduce (quae res infra suo loco tractabitur. eadem consequenter valent ad probandum eam esse incorpoream; imo patres ad refellendum traducem animarum hoc potissimum argumento usi sunt, quod anima sit incorporea. Hoc enim tanquam certum & indubitatum habebatur etiam ab iis qui de traduce dubitabant, uti supra de Augustino monstravimus.
On this page