Capitulum 5
Capitulum 5
Solvuntur quadam in contrarium objectiones
Primo: scriptura Luc. 16. membra attribuit animabus separatis, scilicet oculos & linguam animae divitis, & digitum animae Lazari. Atque ex eo loco evangelico dicit Haimo in homilia dominicae 2. post octavam Pentecostes, solvi quaestionem, an anima ad similitudinem corporis membra habeat; utique fignificans affirmative respondendum esse propter verba evangelii quae id sonant. Membra autem habere non potest nisi ipsa sit totum quoddam integrale mempris constans, & proinde res quaedam corporea.
Secundo: Anima est in toto corpore ut forma informans, & non tantum ut movens quomodo ange lus est ubi operatur; neque tantum ut efficiens aut conservans, quomodo Deus est in omnibus rebus. Quod autem est in materia ut informans, videtur necessario simul extendicum materia, si plures occupet materiae partes, ut patet de aliis formis quae sunt in materia; igitur & anima per corpus extensa est.
Tertio: Anima patitur ab igne corporeo; ergo corporea est. Sequela probatur, quia purus spiritus non potest pati a corpore¬
Quarto: Ex eo quod partes animalis divisae motum & operationem habent vitalem, ut contingere videmus in lumbricis & aliis hujusmodi; colligitur animam quoque dividi, & divisam manere in partibus. Atqui tale quid etiam contingit in capite vel brachio vel manu hominis a corpore resecta. Quin etiam legitur de S. Dionysio, & aliis nonnullis sanctis, quod abscisso capite adhuc locuti fuerint & pedibus aliquousque progressi. Quod certum videtur indicium animae in partes divisae.
Quinto: Lactantius libro de opificio Dei capite II. scribit animam ali per fistulam quae ducit ad pulmonem, sicut per eam quae ducit ad ventriculum alitur corpus; & vocat quidem animam eodem loco incorporalem spiritum, sed eo modo quo aer incorporeus dicitur, id est tenuis ac subtilis; & rursum cap. 17. dicit animam ali humore sanguinis, ut lumen oleo; quod autem indiget corporeo nutrimento, corporeum esse necesse est.
Sexto: Jo. Cassianus collatione 7. cap. 13. & Gennadius de ecclesiasticis dogmatibus cap. 11. expresse negant animam incorpoream esse, propterea quod solus Deus sit incorporeus.
Septimo: Septima synodus universalis actione 5. approbat verba cujusdam Joan. epis. Thessalonicensis quibus inter alia continebatur animas humanas non esse omnino incorporeas, sed tenui quodam corpore ut aereo vel igneo praeditas; ubi similiter illud pro ratione adfertur, quia solus Deus incorporeus est.
Sed ad haec respondemns. Et ad primum quidem, scripturam sic tribuere animabus separatis membra, sicut ea passim tribuit Deo, scilicet metaphorice, ad significandas certas actiones aut passiones spirituales nobis alioqui per sensum incognitas. Quomodo autem narratio evangelica de divite & Lazaro sit intelligenda, dicetur ad dist. ult. lib. 4. Quo etiam loco explicandum quid sibi velit Haimo, dum ex illa narratione dicit solvi quaestionem an anima membra habeat.
Ad secundum respondetur animam rationalem esse quidem in corpore ut formam informantem, non tamen ut alias formas, sed ut formam plane spiritualem, & mater ae non indigentem ad hoc ut subsistat, ideoque non esse consequens ut ad instar aliarum formarum per materiam extendatur. Hoc ita explicari potest. Si Deus faceret angelum informare illud corpus quod movet, non ideo deberet esse extensus, sed totus in qualibet parte.
Ad tertium petenda responsio ex iis quae dicta sunt ad dist. 44. lib. 4. ubi disputatur utrum ignis inferni corporeus sit.
Ad quartum dicendum est in partibus hominis divisi non esse motum localem progressionis sicut videmus in partibus humbrici, sed tantum motum aliquem contractionis & extensionis venarum, qui fit a spiritibus vitalibus ibi adhuc reliquis post abscessum animae, propter remanentem aliquantisper vitalem calorem. Aut sane dicendum esset cum Scoto & aliis nonnullis, animam quidem rationalem non dividi. Posse autem dividi animam sensitivam in homine sicut in aliis animalibus, utpote ab anima rationali diversam, & more aliarum formarum corpoream. Quod autem in sanctis factum legitur, miraculum fuit. Potest enim Deus miraculose efficere, ut sicut anima prius erat in partibus conjunctis, ita postea eadem atque indivisa permaneat in partibus separatis; sicut facere potest ut idem angelus simul operetur in oriente & occidente, quodque magis est, ut una eademque anima simul informet diversa & locis sejuncta integra corpora. Quanquam forte non est necesse huc recurrere, potuit enim angelico ministerio tale quid in corpore aut ejus parte exhiberi sine praesentia animae, sicut fit in corporibus assumptis. Potuit etiam absente anima rationali motus progressivus fieri a sola anima sensitiva, juxta eos qui sensitivam a rationali faciunt reipsa diversam.
Ad quintum respondetur Lactantium sibi non admodum constare. Nam cap. 19. ejusdem libri ideo negat animam ex traduce nasci, quia non est corpus. Quare si alibi aliter sensit, aut aliter locutus sit; authoritas ejus hac in parte nobis negligenda est, sicut & eorum qui in sexto argumento allegantur. Nam & universe de eorum sententia qui praeter Deum nihil incorporeum agnoscunt, jam supra diximus accurate ad dist. 8.
On this page