Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

An sit fidei animam esse incorpoream

§. 6. An sit fidei animam esse incorpoream.

QUaeret aliquis, an fide tenendum sit animam rationalem esse incorpoream. Sic enim videri, potest ex quibusdam supra dictis.

Primum, quia definitum videtur in concilio Lateranensi.

Secundo, quia dogma istud est perpetuae traditionis ecclesiasticae.

Tertio, quia Aug. ep. 157. ad Optatum de eo loqui videtur ut de dogmate fidei.

At in contrarium facit imprimis quod nondum sit in ecclesia definitum angelos esse incorporeos: quorum tamen multo quam animarum excellentior est natura; quare nec de animabus id constitutum videtur. Propositionem probabiliter asseruimus ad dist. 8.

Secundo, quia qui dixerunt animas corporeas esse, nunquam propter hoc a Patribus notatileguntur erroris fidei catholicae repugnantis; adeo ut etiam expresse scriptum sit ab Augustino & repetitum, Tertullianum non ideo factum haereticum, quod animam dixisset esse corpoream.

Tertio, quia si fuisset dogma fidei ante tempora septimae synodi, nunquam synodus illa auditis verbis ex libro Joannis episcopi Thessalonicensis, quibus non modo angelos, verum etiam animas negat esse prosus incorporeas; rem tam gravem suo silentio dissimulasset, neque probationem Catholici dogmatis admisisset ex verbis in quibus haeresis esset admixta. Quare dicendum videtur saltem eo tem¬ pore nec dum fuisse dogma fidei. Quod magis etiam apparebit si quis totum illum locum actionis quintae diligentius expendat. Sed nec post illud tempus quicquam de ea re definitum reperitur, excepto eo quod objicitur ex concilio Lateranensi. Verum id aeque objici potest de angelis. Atque huic objectioni quomodo possit responderi, diximus cum de angelis similem quaestionem tractaremus. Non enim omnia quae quomodocunque dicuntur in decretis conciliorum pro definitis habenda sunt, sed ea solum ad quae proprie fertur intentio statuentium ac definientium. Id autem cognoscitur ex circumstantiis rerum, & causis vel occasionibus condendi decreta.

Ad alteram objectionem respondetur non omnem traditionem ecclesiasticam constituere dogma fidei; sed eam demum quam constet esse apostolicam, aut cui definitio Ecclesiae accesserit. Sunt enim doctrinae quaedam ecclesiasticae traditionis, ex eo quod traditae fuerint jam olim in Ecclesia multorum consensu, non tamen omnium; aut non ita ut ad fidei dogmata pertinere putarentur, quale etiam fuit animas non nasci ex traduce. Jam autem ostendimus ex Augustino & ex septima synodo, doctrinam hanc nondum illo tempore sic fuisse receptam, ut contraria judicaretur haeretica. Neque id sensit Augustinus in epistola ad Optatum, unde erat tertia objectio. Tantum enim ibi quaedam enumerat, de quibus affirmat se ea credere, id est ita certa habere, ut de iis non putet dubitandum. An autem illa omnia eo loco habeat quo dogmata fidei, non explicat, neque id ex verbis ejus colligi potest.

Quamvis igitur magnae temeritatis atque inscitiae fuerit negare animas humanas esse incorporeas, hoc praesertim tempore quo receptissima est haec doctri na, non tamen qui hoc negaret, videretur quicquam dicere definitae fidei contrarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6