Capitulum 7
Capitulum 7
Animam rationalem esse formam hominis substantialem
QUorundam philosophorum maxime Platonicorum opinio fuit, animam rationalem humano corpori additam esse velut nauclerum navi; videlicet tanquam externum quoddam principium movens atque gubernans, quomodo intelligentiae assistunt caelis quos movent, non autem ut formam substantialiter informantem. Hujus sententiae meminit Aristoteles lib. 2. de anima cap. 1. Quin hanc ipsius Aristotelis fuisse sententiam, ex aliis ejus scriptis quidam haud temere colligunt, uti indicavimus ad distin. 14. ubi ejusdem philosophi mentem de anima caeli exquirebamus. Eandem opinionem Christiani quidam sive Platonem sive Aristotelem secuti dogmatizarunt ante annos fere trecentos. Sed eos tanquam haereticos damnandos censuerunt, Clemens quintus in concilio Viennensi, cujus super hac re decretum exstat in Clementina cap. unico de summa Trinit. & fide Catholica: & Leo 10. in conc. Lateranensi sess. 8.
Probatur autem haec Catholica veritas imprimis ex fide resurrectionis. Ex ea enim constat esse naturale bonum animae ut sit in corpore, sicut ei malum est contra & naturalem ejus appetitum, quod sit a corpore separata. Unde manifestum est eam non tantum ut motricem & gubernatricem corpori adhibitam esse, sed ut formam suae materiae conjunctam inesse.
Deinde demonstratur id ex fide incarnationis Christi. Siquidem eo ipso quo credimus Christum humanam accepisse naturam, credimus eum assumpsisse animam. Quod profecto consequens non esset, si anima non esset hominis pars essentialis, sed tantummodo corporis humani, vel ipsius hominis gubernatrix. Ad eam enim gubernationem abunde sufficere poterat Christi divinitas. Quocirca Apollinaris, qui Christo animam rationalem detraxit, dicens ipsum verbum officia animae in eo abunde supplere, damnatus est haereseos, propterea quod subtractione animae veritatem humanae in Christo naturae tolleret.
His adde quod si anima non est pars essentialis hominis, sed tantum forma quaedam assistens; consequens erit hominem non esse essentialiter animal rationale, sed hoc quod rationale est, ei tantum competere a forma quadam assistente. Qua ratione caelos animatos sive intellectuales esse ex eo quod anima sive intelligentia iis assistat, dici posset. Quae autem inde absurda consequantur, ut hominem perinde ut brutum nec legum, nec praemiorum, nec suppliciorum, nec mercedis aut meriti, nec ipsius denique religionis capacem esse, sed haec omnia soli animae rationali forinsecus advenienti & assistenti competere, quomodo fabulatus est Orig. animas quae caelis assistunt, ad Dei tribunal & judicium trahi, non autem ipsos caelos, quid attinet commemorare?
Huc porro pertinent omnes illae patrum sententiae quibus toties affirmant hominem ex anima & corpore constare, partes nimirum substantiales hominis intelligentes. Quin hoc ipsum Ecclesia palam profitetur in symbolo Athanasii: in quo non minus proprie quam vere dicitur animam rationalem & carnem unum esse hominem, scilicet unitate naturae, sicut Deus & homo unus est Christus unitate personae.
Quod autem in singulis hominibus singulae insint animae quibus informentur, & a quibus esse suum accipiant, non autem vel plures animae rationales in uno homine, vel unica in omnibus hominibus, ut quidam. male philosophantes senserunt; definitum est in synodo 8. oecumenica Constantinopoli celebrata can. I1. nec non in Lateranensi habita sub Leone 10. sess. 8.
On this page