Text List

Capitulum 8

Capitulum 8

Animas non extitisse ante corpora, nec in ea mitti ut in carceres

§. 8. Animas non extitisse ante corpora, nec in ea mitti ut in carceres.

DE statu atque origine animarum tam inter philosophos ethnicos, quam inter eos qui Christi nomen professi sunt, variae fuerunt opiniones. Inter quas ex dogmatibus Platonis ea manavit qua docuerunt quidam animas omnes simul ab initio fuisse creatas priusquam in corpora mitterentur, & propter peccata illo tempore quo a corporibus liberae erant, commissa, relegatas in corpora velut in carceres, in quibus poenas peccatis debitas luerent. Hujus opinionis apud Christianos assertor fuit Orig. & post eum Priscil. Sed & Ruff. Origenica doctrina imbutus eandem opinionem ut problematicam commemorat in epist. ad Anast. Papam quae est inter opera Hieron.

Verum istam opinionem cum suis authoribus jam olim damnavit Ecclesia Catholica, docens nullas animas extitisse omnino priusquam corporibus infunderentur, ideo nec peccasse, nec peccare potuisse ante ingressum in corpora.

Probatur id imprimis authoritate scripturae sacrae. Dicit enim apost. Rom. 9. de duobus geminis: Cum nondum nati essent, aut aliquid bom egissent aut mali, &c. nihil ergo peccarunt animae ante hominum nativitatem, imo nec ante fuerunt. Nam si animae ante corpora extitissent, non utique otiosae fuissent, sed aliquid boni egissent aut mali. Item David Psal. 32. Qui finxit sigillatim corda, id est, animas eorum: Non ergo simul ab initio omnes animae factae sunt, sed singulae cum singulis & in singulis corporibus finguntur, id est creantur.

Adde quod scriptura passim improperat hominibus peccata vitae praesentis, nusquam autem peccata P vitae alicujus anteactae. Quin primorum hominum peccatum ab eis in corpore perpetratum omnium primum agnoscit per quod mors intraverit in genus humanum Rom. 5. Ac sane si animae primorum hominum peccaverunt antequam mitterentur in corpora; non igitur illi homines fuerunt aliquando in statu innocentiae, quod secundum scripturam tota Ecclesia constantissime tenet; sed ab initio quo facti sunt, juxta istorum opinionem fuerunt in statu poenarum propter antegressa animarum suarum peccata.

Denique si omnes animae peccaverunt antequam venirent in corpora; fatendum erit & Christi animam quae in utero virginis corpori conjuncta est, aliquando peccasse; quod sentire impium est.

Jam quod dicunt in corpora velut in carceres animas detrudi, aeque scripturis adversatur. Certe apost. 2. Cor. 5. corpus humanum non carcerem vocat, sed indumentum, cui tam arcto societatis vinculo colligata sit anima, ut Aolit ab eo separari, sed caelestem habitationem, id est beatam immortalitatem cupiat ei superindui. Unde & Apoc. 6. sanctorum animae corporibus exutae magno desiderio repetunt eorundem corporum suorum conjunctionem. Quod nequaquam facerent, sed potius omni studio conjunctionem illam deprecarentur ac refugerent, si corporibus ut carceribus includendae essent. Quare & sanctorum resurrectionem quam in symbolo profitemur, prorsus destruit haec opinioNam juxta eam resuscitatio hominis mortui non aliud est quam reditus animae ad carcerem semel relictum. Quod si ita est, jam aut nulla erit aut poenosa justorum resurrectio.

Praeterea, si corpus est carcer animae, non fuit benedictio qua dictum est primis hominibus: Crescite & multiplicamini, sed maledictio, qua nimirum animae e caelo in terrenos istos carceres detrahuntur.

Patet igitur ex his non modo corpora non esse animarum carceres, verum contra potius inesse unicuique animae naturalem inclinationem ad corpus, ut sine quo ei non omnino bene sit, sed aliqua ex parte male & misere. Quocirca si ante corpus & extra corpus facta est anima; consequens erit rationalis naturae institutionem a miseria fuisse inchoatam, utpote ab eo quod est illi contra naturam. Atque hoc clarius & certius intelligetur, si meminerimus animam rationalem esse hominis formam substantialem, ut supra monstratum est. Est enim naturalis conjunctio formae substantialis cum materia; disjunctio autem violenta & contra naturam.

Nec vero dubia de hac re SS. Patrum est sent. ut qui contra Orig. concorditer tradunt animas antecorpora omnino non extitisse sive peccatis obnoxias, sive etiam innoxias, sed illa ipsa inspiratione qua corpori infusa est, creatam esse primi hominis animam. Ita docent Hier. ep. 27. ad Aug. & in epad Demet. cap. 9. & plenius in ep. ad Pammachium. scripta contra errores Jo. Hierosol. Chrysost. hom. 3. super Gen. Cyrillus super illud Joan. 1. Erat lux vera quae illuminat omnem honunem, &c. Leo ep. 11. & rursus ep. 93. cap. 10. ubi hanc sententiam pertinere dicit ad Catholicam fidem. Damascenus lib. 2. de fide cap. 12. Bernardus serm. 2. de nativitate Domi, atque alii tam Graeci quam Latini, consentientibus in eandem doctrinam Theologis omnibus posterioribus. Et ne quis ex verbis Magistri suspicetur diversam ab his fuisse Augustini sententiam, aut moveatur ex eo quod Durandus in quartum dist. 43. qu. 1. impingit Augustino, quod senserit animam primi hominis productam simul cum angelis, sexta demum die cum homo formaretur, corpori fuisse unitam; legat Augustinum lib. 12. de civitate cap. 23. & lib. 12. de Trinitate cap. 15. Item lib. contra sermonem Arianorum cap. 8. ac denique lib. 1. retractationum cap. 1. 4. & 8. probat autem plerumque ex apostolo Rom. 9. Quod autem in contrarium adfert Magister ex lib. 7. de Gen. ad literam cap. 24. 25. & 27. disputando tantum & inquirendo ab eo dictum est, sicut & alia multa in eisdem libris, quemadmodum ipse in retractationibus fatetur. Nam alioqui veriorem sententiam in illo eodem opere satis indicavit, scilicet lib. 12. cap. 35. ubi docet naturale esse animae quod sit in corpore; adeo ut ne quidem animae cum Christo regnantes perfecta fruantur beatitudine, propter desiderium quo ad corpora feruntur, nondum impletum. Quod autem animae non sint dejectae in corpora propter peccata vitae prioris, passim a veteribus Epiphanio, Hieronymo, Augustino, Theophilo Alexandrino & aliis contra Origenistas & Priscillianistas haereticos tanquam dogma Catholicum inculcatur. Contra quos etiam editus est cum anathemate canon sextus primi concilii Bracarensis.

Liquet ex his illos etiam in hunc damnatum errorem incidere qui docent animam Christi ante corpus fuisse initio creatam. Quod quidem similiter ut de caeteris sensit Origenes, teste Hieronymo libro 2. apologiae contra Ruffinum cap. 3. Sed eundem errorem dumtaxat quoad Christi animam, hoc nostro saeculo cum multis aliis renovavit Guilielmus Postellus. Est autem revera periculosior atque deterior hic error de Christi anima quam de caeteris. Nam si anima Christi creata fuit ante Verbi incarnationem, jam non solum ponitur facta extra corpus, quod est contra naturale ejus desiderium, sed etiam sine verbo, & proinde propriam quandam habens personalitatem a personalitate verbi diversam, quod ad haeresim Nestorii pertinet.

Sed ad extremum quaeret aliquis, utrum potuerit Deus animas ante corpora vel sine corporibus creare. Hoc enim negare videtur Sanctus Thomas scribens in hanc distinctionem quaest. 2. articulo secundo in corpore & ad 4. necnon super distinctionem tertiam hujus libri quaest. 1. art. 4. ad 1. ubi Augustinum adducit dicentem impossibilem esse illorum positionem, qui dixerunt plures animas ante corpora creatas fuisse. Ratio autem ejus est eadem quae de angelis pluribus ejusdem speciei, quia scilicet impossibile est ut formae immateriales multiplicentur in eadem specie, quamdiu sunt extra materiam.

Verum sine dubitatione sentiendum est Deum id posse, quia nullam contradictionem includit. Hac enim ratione ipse sanctus Thomas opusculo decimo sexto quod est de unitate intellectus contra Averroistas cap. quinto, probat, quod etsi natura intellectus non sit ut multiplicari posset, non tamen est Deo impossibile eam multiplicare.

Probatur item, quia licet Patres opinionem dicentium animas fuisse creatas ante corpora, semper improbarint ut falsam & erroneam; nunquam tamen ut impossibilem rejecerunt. Quod enim allegat Sanctus Thomas ex Augustino, id apud eum nusquam legitur. Quin potius diversum ex ejus scriptis colligitur, dum aliquoties dubitare videtur, utrum de facto animae ante corpora creatae fuerint. Haec enim quaestio praesupponit illam de possibili. Quid autem sit respondendum ad rationem D. Thomae, diximus ad dist. 3. Est enim ratio communis angelis & animabus separatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 8