Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

Respondetur ad objectiones

§. 9. Respondetur ad objectiones.

SUperest ut respondeatur ad ea quae doctrinae superiori videntur adversa.

Quale imprimis est quod Sap. 8. Salomon introducitur dicens se, id est animam suam, de qua jam dixcrat: Sortitus sum animam bonam, venisse ad corincoinquinatum. Si enim venit ad corpus; ergo erat antequam esset in corpore. Quod autem velit corpus esse carcerem animae, apparet ex illis verbis cap. 9. "Corpus quod corrumpitur aggravat animam, & terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem" Aggravare enim & deprimere proprietates sunt carceris, compedum ac vinculorum

Secundo, apertius id significat David psalm. 141 educ de custodia sive de carcere animam meam.

Tertio, Ecclesiastae ult. dicitur spiritus rediturus ad Deum qui dedit illum; ergo aliquando apud Deum erat extra corpus.

Quarto, Joannis nono rogant discipuli: Quipeccavit hic an parentes ejus, ut coecus nasceretur. Hinc enim videri potest discipulos fuisse opinatos quod homines, id est hominum animae in priori vita peccando contrahant merita poenarum in quibus & cum quibus nascuntur. Hanc autem opinionem Christus non correxit; unde apparet eam aut veram esse aut tolerabilem.

Quinto, Hieronymus scribens in epistolam ad Ephes. super illud capitis primi, Elegit nos ante mundi constitutionem, & super illud: In laudem gloria suae, & rursum super illud: Qui ante speravimus in Christo; sentire videtur animas hominum olim in alia vita fecisse quaedam unde Deo placerent aut displicerent, & ad hoc insinuandum pertinere jam dicta apost. verba.

Sexto, Lactantius libro secundo divinarum institutionum capite octavo dicit hominem corpore quasi custodia septum teneri, ne libero ac soluto sensu omnia cernat; & libro septimo capite quinto, licet anima & corpus consociata sint, tamen ea contraria esse & invicem repugnare.

Septimo, Prudentius in hymno ante somnum, dicit mentis nostrae e caelo esse originem. Quod D etiam habet in hymno ad exequias defunctorum, & lib. Hamartig. non procul a fine. Idem in fine psychomachiae dicit animam inspiratione Dei factam repugnare corpori facto ex limo terrae.

Octavo, Augustinus libro primo de libero arbitrio cap. 12. Utrum, inquit, ante consortium hujus corporis alia quadam vita vixerit animus, & an aliquando sapienter vixerit; magna quaestio est, magnam secretum, &c. & in psalm. 118. concione 8. ubi in hujus quaestionis i ncidit mentionem: De hac, inquit, profundissima quaestione nihil audeo definire, &c. Apparet igitur Augustino perinde ut Ruffino, quaestionem hanc dubiam & problematicam fuisse. Quin alibi magis in partem affirmativam loqui videtur, velut eum libro secundo contra Academicos capite nono, & in expositione psalmi septimi dicit homines, videlicet secundum animas, redire ac remeare in caelum; & cum docet scientiam nostram esse reminiscentiam lib. 2. soliloquiorum cap. 20. & animam omnes artes secum attulsse libro de quantitate animae cap. 20.

Postremo, potest huc adduci testimonium philosophi scribentis lib. 2. de generatione animalium cap. 3. mentem, id est animam rationalem extrinsecus advenire corpori; quasi nimirum prius alicubi existentem. Quod & magis indicat praemissa ibidem divisione animarum quibus foetus humanus successive informatur.

Ad haec ita respondemus. Ad primum: Animam Salomonis venisse ad corpus non quasi prius fuerit quam esset in corpore; sed quia simul ut esse cepit, ad corpus sive in corpus venit, non motus successione sed per creationem instantaneam; quomodo dicuntur homine qui nascuntur, venire in mundum, quia scilicet nascendo incipiunt esse in mundo, cum tamen extra mundum vel ante mundum nunquam fuerint, Sic peccatum intravit in mundum cum ante non esset, sic ait psalmista, Timor & tremor venerum super me: Sic ejusdem libri Sapient. 7. Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, scilicet sapientia. Dicitur autem animam aggravare corpus non simpliciter, sed cum adjectione, quod corrumpitur, id est quatenus est subjectum corruptioni & miseriis. Hac enim ratione corpus animae quodammodo vertitur in carcerem. Et hoc voluit psalmista petens animam suam e carcere educi. Non aliud enim petit quam quod apostolus Roman. 7. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus, id est de mortali corpore. Unde patet solutio secundi.

Ad tertium dicendum scripturam & Patres quando dicunt animas redire ad Deum, vel in caelum unde originem habent, non aliud significare, quam quod animae non sint ex terra vel quacumque materia, sicuti corpus; sed quod sint formae quaedam immateriales immediate & ex nihilo a Deo productae. Qua ratione etiam Deus vocatur pater spirituum Hebr. 12. In hunc sensum Augustinus seipsum exponit libro primo retractationum capite primo, recteque se locutum ostendit tum ex scriptura Ecclesiasticae jam explicata, tum ex verbis Cypriani dicentis: Cum corpus e terra, spiritum possi deamus e caelo; ipsi terra & celum sumus.

Ad quartum respondetur Christi discipulos ut pote adhuc rudes, confusam Magistro suo propofuisse quaestionem, quam peterent ab illo explicari; Christum quoque quaestioni respondentem, non omnia quae ad ejus explicationem facerent, adduxisse, sed ea tantum quae praesenti instituto servirent. Multa enim reliquit magisterio Spiritus sancti, quem illis erat missurus, multa etiam ipse docuit discipulos suos quae non sunt scripta.

Ad quintum respondetur Hieronymus saepe alienas opiniones commentariis suis inserere. Nam quid ipse sentiat, manifeste liquet ex locis supra citatis.

Ad ea quae sexto & septimo loco afferuntur ex Lactantio & Prudentio, dicendum quod etsi forte authores illi sapuerint aliquid Platonicum, quoad naturalem repugnantiam animae & corporis; nusquam tamen dicunt animam extitisse ante corpus. Imo Prudentius alibi ut in apotheosi capite de natura animae, & in hymno Epiphaniae, dicit animas singulis infundi novas ac recentes, nec prius creari quam veniant in corpora. Quomodo autem intelligendum sit quod mentibus nostris originem ascribit e caelo, jam dictum est in solutione tertii¬

Ad octavum respondetur Aug. quidem aliquando de hac re dubitasse; sed eam dubitationem postea deposuisse, ut perspicue patet ex aliis locis superius in contrarium adductis, ac potissimum ex retractationibus. Nam quod dixerat lib. 2. contra Academicos, retractat & exponit lib. 1. retractationum cap. 1. Et quod dixerat in soliloquiis, retractat ibidem cap4. Quod autem dixerat in lib. de quantitate animae, retractat cap. 8.

Ad postremum respondeo valde incertum esse quid de hac re Philosophus senserit. Ac vero sicut videtur sensisse cum Platone mentem non esse formam informantem, sed tantum assistentem homini, quemadmodum supra diximus; ita non leves sunt conjecturae ex quibus appareat eum sensisse mentem seu animam rationalem corpori praeexistere; tum propter id quod allatum est ex lib. 2. de generatione animalium; tum quia alibi intellectum vocat aeternum. Nihil autem Aristoteli aeternum est quod aliquando incepit. Tum denique quia intellectus sive anima intellectiva non potest incipere esse nisi per ereationem. Hoc autem genus productionis est Aristoteli incognitum. Verum hanc ejus doctrinam si ita sensit, non sequitur schola Christiana.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9