Text List

Capitulum 10

Capitulum 10

Proponitur et explicatur quaestio de traduce animarum

§. 10. Proponitur & explicatur quaestio de traduce animarum.

HIs quae jam dicta sunt constitutis, scilicet animas neque ex substantia Dei factas esse, neque alicubi extitisse priusquam in corpora mitterentur, celebris inter patres agitata est quaestio; utrum animae sint ex traduce, an vero per creationem singulis infundantur. Traducem vocant propagationem & quasi traductionem animarum; estque sensus quaestionis, utrum sicut corpus filii ex corpore parentis seminatur, ita anima filii propagetur ex anima parentis: An vero singulas animas etiam nunc Deus ex nihilo creet in singulorum corporibus, sicut in principio caelum & terram ex nihilo fecit, & sicut primi hominis animam in ejus corpore creando infudit, & infundendo creavit.

Observandum sane priori quaestionis parte non hoc quaeri, num sicut decisione seminis a generante generatur corpus filii, ita decisione partis alicujus ab anima parentis fiat & quasi generetur anima filii. Hoc enim manifeste absurdum & contrarium ei quod supra monstratum est, incorpoream ideóque impatibilem esse animam rationalem. Nam de anima rationali tota haec disputatio instituitur, non de sensitiva & vegetativa, quas ex traduce esse, atque e potentia materiae educi inter doctos omnes convenit. Quae tamen ipsae licet materiales & corporcae, non producuntur decisione partis ab anima gignentis, sed tantum decisione seminis in quo non est actu anima. Sed quaestio est, utrum anima filii in materiam dispositam, id est in corpus recipiatur per virtutem aliquam ab anima parentis integra atque indivisa manente profectam atque in semine relictam, eo nimirum modo quo per naturales actiones aliae formae tam substantiales, quam accidentariae, & in illis etiam animae sensitivae & vegetativae a formis agentium in materia praeparata producuntur; quod est e potentia materiae educi; vel ut Augustini similitudine utamur, quam habet epist. 157. ad Optatum, eo modo quo lucernam de lucerna citra luminis diminutionem videmus accendi.

Ut autem hanc quaestionem ordine tractemus. Primum proponenda est ea sententia quae tradit animas singulorum corporibus per creationem infundi, & proferenda scripturae patrumque testimonia quibus ea nititur. Deinde videndum qui authores vel oppositum senserint, vel certe dubitaverint. Tertio quaerendum, utrum pars altera fide tenenda sit. Quarto utrum certa ratione pars eadem doceri possit. Postremo refutanda contrariae opinionis argumenta.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 10