Text List

Capitulum 11

Capitulum 11

Animas in singulis creari ex scripturis ostenditur

§. 11. Animas in singulis creari ex scripturis ostenditur.

EA quaestionis pars quae statuit recentem singuLlarum animarum in suis corporibus ex nihilo creationem, magna probabilitate nititur: sive scripturas sive Patrum testimonia consulamus. Scripturae quidem quibus ad hanc sententiam roborandam patres utuntur, fere sunt istae.

Primus locus psal. 32. Qui finxit sigillatim in corda eorum. Manifestum est enim cordis nomine frequenter animam in scripturis significari, ut cum dicitur: Cormundum crea in me Deus: Beatimundo corde: Diliges Deum ex toto corde tuo: Cormeum & caro mea exultaverunt in Deum vivum, & multa hujusmodi.

Secundus est apud Isa. 42. Qui fingit spiritum ho¬ minis in ipso: Quod in nostra quidem versione non habetur sed legitur apud 70. Simile quid autem habet noster textus apud Zachar. 12. Sic enim ibi legitur. Dicit Dominus extendens calum & fundane terram & fingens spiritum hominis in eo.

Tertius est Ecclesiastae 11. Antequam revertatur pulvis in terram suam unde erat, & spiritus redeat ad Deum qui dedit illum.

Quartus ad Hebr. 12. Patres quidem carnis nostra oruditores habuimus, & reverebamur eos; non multo magis obtemperabimus patri spirituum, & vivemus?

Postremo adferunt interdum etiam illud Joan. 5. Pater meus usque modo operatur & ego operor. Sed haec scriptura cum generalis sit, comprehendens non sola creationis opera, sed universum opus conservationis & gubernationis naturae semel institutae, rem propositam non ostendit; nec minus vera esset, si nullae essent animae in universo, aut si omnes essent ex traduce.

Porro Augustinus epistola vicesimaoctava ad Hieronymum, & libro primo de origine animae capite decimoquarto, & libro decimo de Genes. ad literam capite sexto, putat etiam duo prima testimonia dissolvi posse, propterea quod non animas modo, sed & oculos & manus & caetera hominis membra sigillatim fingit Deus, quae tamen neque ex nihilo neque immediate producit. Potest etiam contra primum argumentum objici, pro vocabulo sigillatim in Hebraeo esse dictionem significantem idem quod pariter. Unde & ipse Hieronymus ex Hebraeo vertit: Fingens pariter cor eorum. Haec autem lectio videtur aperte favere illis qui sentiunt omnes animas initio simul factas esse. Veruntamen ad objectionem Augustini responderi posset, scripturam dum peculiariter animas seu spiritus hominum dicit fingi a Deo, non autem corpora, ut neque animas bestiarum, velle aliquid peculiare nobis innuere de animabus humanis quoad earum productionem a Deo; ac proinde ex hujusmodi scripturis satis probabiliter colligi animas humanas non aliqua propagatione gigni, sicut corpora & formae corporeae, sed singulas nova creatione fieri a Deo. Quam collationis probabilitatem augent alia duo testimonia, ut quae expresse antithesim faciunt inter corpus & spiritum, sicut corpus quidem seu carnem in parentes authores referant, vel in terram ut principium suum remittant; Spiritum vero Deo tribuant authori atque datori.

Ad alteram objectionem respondetur Deum juxta lectionem Hebraicam pariter finxisse corda hominum, quia omnia finxit sine exceptione. Quem sensum indicat quod sequitur: Qui intelligit ommnia opera eorum; sic ergo & quod praecedit accipiendum quasi diceretur: Qui finxit omnia corda eorum. Quo etiam sensu dictum esse ab Ecclesiastico cap. 18. Qui vivit in aeternum creavit omnia simul, alibi demonstravimus.

At dices saltem juxta veritatem Hebraicam praedictum psalmi versiculum nihil facene pro quotidiana animarum in singulis nascentibus creatione. Respondeo non quidem facere ex vocabulo sigillatim, valere tamen ratione paulo ante eiplicata.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 11