Capitulum 12
Capitulum 12
Eadem doctrina confirmatur ex patribus
SEd jam ad Patres veniamus, inter quox praecipuus assertor hujus sententiae fuit Hieronymus, ut maxime videre est in epist. ejus ad Pammachium contra errores Joannis Hierosolymitani, ubi doctrinam hanc vocat ecclesiasticam, id est traditam & receptam ab iis qui in Ecclesia celebres fuerunt, sicut diversa sententia ab iis recepta legitur, qui a doctrina male audierunt, ut postea ostendemus. Idem Hieronymus eandem sententiam astruit in epistola ad Marcellinum, numero 82. tomo secundo & in commentario super ultimum caput Ecclesiastae, nec non lib. 3. apologiae contra Ruffinum, & in epist. ad August. & alibi.
Ante Hieronymum idem sentit Hilarius lib. 10. de trinitate non longe a principio, in eo quod dixit animam hominis esse opus Dei, carnem vero esse ex carne. Haec enim antithesis non consistit, si etiam anima sit ex anima & non immediate a Deo in unoquoque. Nam alioqui & carnem Dei opus esse constat. Eundem vide super psal. 63.
Sic quoque sensit Ambrosius non uno loco. Nam libro de paradiso cap. 11. dicit non animam ab anima sumptam esse, quando formata est Eva, sed os ex osse & carnem ex carne, juxta id quod Adam impulsione spiritus divini dixisse legitur Genes. 2. Hoc nunc os, &c. Quae proinde scriptura etiam huc non incommode adduci potest. Item lib. de Noe & arca cap. 4. & 25. testatur modum quo anima in primo homine fuit, communem esse omnium hominum animabus, neque fieri omnino posse ut homo animam generet. Videatur ejusdem liber de bono mortis cap. 9. & epist. 21.
Consentit & Cyrillus Alexandrinus libro primo in Joannem cap. 9. ubi exponens illud Joannis 1. Illuminat omnem hominem, &c. affirmat omnem hominem secundum animam fieri ex nihilo. Qui etiam epistola 1. docet non propterea B. Virginem negandam esse Dei matrem, quod non pepererit Deitatem, cum aliae mulieres suorum filiorum matres vere dicantur, licet eorum animas non genuerint. Quae duo loca ostendunt Cyrillum a Gennadio libro de ecclesiasticis dogmatibus capite decimoquarto, falso reponi inter eos qui animarum transfusionem docent, si tamen hunc Alexandrinum Cyrillum intellexit.
Superioribus adjungendi sunt Athanasius libro 1. contra gentiles, Gregorius Nyssenus lib. de anima cap. 6. Chrysostomus homilia 23. inter homilias collectaneas in Matth. Gennadius loco proxime citato, & author quaestionum veteris & novi testamenti quaest. 23.
Nec diversum ab his sensisse Lactantium perspicuum est ex lib. ejus de opificio Dei cap. 9. ut merito Hieronymus in apolog. 3. Ruffinum mendacii notaverit, quod in professione quadam suae fidei ad Anastasium papam missa, Lactantium iis annumeraverit qui traducem animarum ponunt.
Eandem sententiam in carmine de natura animae expressit Prudentius sic inquiens: Non animas animae pariunt, & quae sequuntur. Item eam indicat in hymno Epiphaniae, & in hymno ante somnum.
Et ut ad posteriores descendamus, tradunt hanc sententiam Damascenus lib. 2. de fide cap 12. Haimo scribens super illud Heb. 12. Patres quidem carnis nostrae, &c. Bern. serm. 2. de nativitate Domini, Petrus Lombardus hac dist. Hugo Victorinus qu. 105. in epist. ad Heb. ubi ex memoratis apostoli verbis asserit manifeste probari animas non esse ex traduce, & libro 1. de sacramentis parte 7. cap. 30. magistros tota posteriorum schola magno consensu secuta est.
On this page