Capitulum 13
Capitulum 13
Qui scriptores vel diversam vel dubiam habuerint sententiam
QUi docuerunt animas ex traduce nasci, nec numero nec authoritate pares sunt iis quorum de creatione animarum testimonia modo citavimus. De illis scribens Hieronymus in epistola ad Marellinum & Anapsygiam, quae est 82. tomi 2. & inter Augustini epistolas habetur numero 27. sic ait: An certe ex traduce ut Tertullianus, Apollinaris & maxima pars Occidentalium autumavit.
Tertulliani sane authoritas hac in parte nulla haberi debet, cum ille praeterquam quod ab ecclesia Catholica descivit, etiam senserit animas corporeas esse, ut ex Augustino supra ostendimus. Neque hoc Tertullianum somniasse mirandum est, inquit idem Augustinus ad Optatum epist. 157. qui etiam ipsum creatorem Deum non esse nisi corpus opinatur. Ex his autem fundamentis proclive ei fuit traducem animarum construere.
Porro Apollinarem quoque haereticum fuisse constat. Cum autem addit Hieronymus maximam occidentalium partem ita sentire, non ecclesiam occidentalem intelligit, ut qui alibi suam sententiam vocat Ecclesiasticam (tametsi Augustinus de occidentali Ecclesia sanctum Hicronymum locutum interpretatus sit in epistola jam dicta) sed scriptores occidentales eosque obscuriores qui ante ipsius tempora vixerunt. Quos etiam Gennadius loco supra memorato significans addit, & aliqui Latinorum praesumptores. Eos certe qui Catholico nomine celebres in occidente fuerunt, Hilarium & Ambrosium non ita sensisse, ex iis quae supra diximus, est manifestum.
Eandem opinionem Gennadius tribuit Luciferianis. Quibus etiam Augustinus eam in quodam libro asscriptam invenisse se testatur libro de haeresibus.
Plures istis vetusti scriptores in ea sententia fuisse non reperiuntur. Cumque hi & paucissimi & haeretici omnes fuerint, facile est videre, quam parum probabilitatis huic sententiae ex suis authoribus accedat. Feruntur autem etiam Aethiopes Christiani qui sub regno Pretojani degunt, ad eundem modum sentire; scilicet omnes animas propagari ex anima primi hominis, sicut corpora ex corpore. Hoc enim de iis refert Damianus Goezius in libro quem de moribus ac religione Aethiopum edidit. Sed in eo multa etiam alia minime probanda iis asscribit, ut circumcisionem, & similia.
Caeterum inter eos qui neutram quaestionis partem asserendam sibi putarunt, princeps est Augustinus, cujus usque ad mortem super hac re dubitatio voluntaria duravit, adeo ut temerarios eos judicaret, qui alterutram partem absque pleniori instructione amplecterentur. Declarant hoc varia ejus scripta, & imprimis liber primus & secundus de anima & ejus origine, quibus suam dubitationem contra reprehensores defendit. Patet hoc ipsum ex epistola ejus 28. ad Hieronymum & 157. ad Optatum. Item ex lib. 2. de peccatorum meritis cap. 26. & lib. 3. cap. 10. & lib. 5. contra Julianum cap. 9. & ex fine libriad Orosium contra Priscillianistas, ac denique ex lib. 1. retractationum cap. 1. & lib. 2. cap. 45. & 56. Quibus adde totum librum 10. de Gen. ad literam, quo ita quaestionem hanc excutit, ut nihil definiat. Solet autem pro defensione suae dubitationis inter alia proferre illud matris Machabaeorum 2. Machab. 7. dicentis ad filios: Nescio qualiter in utero meo apparuistis, &c. ut in loco iam allegato cont. Julian.
Augustini dubitationem secutus est Gregorius lib. 7. epistola 53. ubi dicit hanc quaestionem esse insolubilem, nec posse ab homine comprehendi. Eandem secuti sunt Eucherius Lugdunensis scribens suber illud Genes. 2. Inspiravit in faciem ejus, &c. Cassiodorus libro de anima capit. 14. & Rabanus Maurus lib. 2. de institutione clericorum cap. 57. Quibus annumerandus videtur Salvianus, qui in praefatione sermonum de operibus Christi cardinalibus (quos Cypriani esse falso existimatum est) scire se negat animae suae originem.
Poterat his quoque Ruffinus adjungi. Dubitare enim se de hac quaestione declarat in epistola ad Anastasium Papam. Sed ejus dubitatio non magni facienda est, quod in eadem epistola dubitet etiam an omnes animae simul initio mundi creatae sint. Quod constat ab Ecclesia damnatum esse.
Sed ut ad Augustinum redeamus, fuit illi causa dubitandi, quod Pelagiani ex eo capite quod anima non sit ex traduce, conabantur evertere fundatissimam Ecclesiae fidem de peccato originali, quod secundum animam trahunt filii a parentibus. Hanc enim causam compluribus locis ac nominatim in epistola 157. & lib. 3. de peccatorum meritis capit. 10. expresse significavit. Quin hoc argumento motus interdum in opinionem quae traducem ponit, nonnihil inclinasse visus est, ut lib. 10. de Genes. ad literam cap. 13. Quanquam postea satis intellexit invalidum esse hoc argumentum, ut in epistola 157. & libro 2. de peccatorum meritis cap. 26. adeo ut in scriptis posterioribus aliquando in eam videatur sententiam magis propendere, quae tradit animarum novam in singulis creationem, ut libr. 5. contra Julianum capit. tertio; atque hanc sententiam etiam suam esse exoptet scribens ad Sanctum Hieronymum epistola 28. si fidei Catholicae qua peccatum originale asseritur, non repugnet: quod autem non repugnet, definivit postea Zoymus Papa in epistola ad orbis Episcopos. In ea quippe hanc consequentiam damnavit, qua ita colligebat Pelagius. Anima non est ex traduce; ergo non contrahio a parentibus peccatum. Unde apparet Augustinum hac istius consequentiae damnatione intellecta libenter assensurum fuisse Hieronymo atque aliis, qui creationem animarum statuerunt. Quare si Augustinus in alterutra parte quaestionis ponendus esset, potius adjungendus erit iis qui dicunt animas in singulis recenter creari, quam qui propagari eas volunt.
On this page