Capitulum 14
Capitulum 14
An sit fidei animas per creationem infundi
SUnt qui sententiam de animarum creatione ita astruant, ut eam existiment ad dogmata fidei pertinere. Quod imprimis sensisse videtur Gennadius libro de Ecclesiasticis dogmatibus cap. 14. ubi hoc inter regulas fidei annumerat; scilicet animam formato jam corpore creari & infundi. Hujus authoritate nitens Magister dicit §. C. hujus distinctionis de animabus certissime sentiendum esse quod in corpore creentur, & distinctione proxima §. H. Catholicam Ecclesiam docere animas in corporibus formatis infundi & infundendo creari. Ubi & authoritatem Hieronymi allegat, tanquam anathemate cos condemnantis, qui animas esse dicunt ex traduce.
Glossa quoque interlinearis super illud Psal. 32. Qui finxit sigillatim, &c. Hic, inquit, destruitur quorumdam haeresis qui dicebant in Adam simul omnes animas esse creatas. Nam illud in Adam, videtur intelligere tanquam in radice seminali. Neque enim legitur talis haeresis exstitisse quae omnes animas actu in Adam creatas fuisse diceret; omnino autem apparet sumptam illam glossam ex commentario Hieronymi in Psal. 32. ubi ad unum eundemque errorem refertur, existimare animam ex anima esse genitam, & in Adam omnium animas contineri.
Huc adduci praetere a solet Leo Papa qui epistola 93. cap. 10. dicit Catholicam fidem praedicare, quod animae hominum priusquam suis inspirentur corporibus, non fuerint. Unde colligi putent ad fidem pertinere, quod animae corporibus inspirentur; praeser¬ tim cum addat Pontifex, nec ab alio incorporentur, nisi ab opifice Deo.
Certe Prudentius opinionem traductionis velut erroneam insectatur in apotheosi cap. de natura animae, dum ita canit. "Vitandus tamen error erit, ne traduce carnis Transfundi in sobolem credatur fons animarum, &c."
Denique partim authoritate Gennadii & Magistri, partim philosophicis rationibus motus fuisse videtur Sanctus Thomas, ut parte prima quaest. 118. art. 2. concluderet quod sit haereticum dicere animam intellectivam traduci cum semine. Sed & Joannes Gerson in trilogio astrologiae propositione 15. vocat haeretieos qui ponunt animas rationales ex traduce fieri.
At vero in contrarium est quod Augustinus, Gregorius & alii patres supra memorati nunquam elegissent dubitare de hac quaestione, si putassent eam esse de dogmate pertinente ad fidem; praesertim cum non ignorarent non eos tantum haereticos esse, qui dogma aliquod fidei contrarium tenerent, sed etiam qui de hujusmodi dogmate dubitarent. Unde Augustinus illam Caelestii dubitationem damnare non dubitavit dicentis de parvulis sine baptismo decedentibus. Quo non eant scio, quo eant nescio. Quin idem Augustinus in haeresi Luciferianorum diserte negat Luciferianos propterea dicendos haereticos, quod assererent animarum traductionem. Quanquam hoc ipsum fere ubique indicat, quoties in hanc quaestionem incidit; scilicet nullum esse periculum haeresis in ea quaestione, ut est videre locis dudum allegatis. Hugo quoque Victorinus libro primo de sacramentis parte 7. capite 30. ita suam de ereatione animarum sententiam statuit, ut tamen damnare noluit diversum sentientes. Cui consentit etiam Alphonsus a Castro libro de haeresibus tit. de anima, ubi & Sanctum Thomam pro se citat ex opere contra gentiles libro secundo cap. 86. laudatque eum quod istam de traduce opinionem errorem vocaverit non haeresim, magis etiam laudaturus si scriptum ejus vidisset super distinctionem 18. hujus libri qu. 2. art. 1. ubi de hac quaestione non aliud pronuntiat, quam quod animarum creatio communiter conceditur a theologis & philosophis.
Insuper & ratio docet quaestionem hanc fidei non esse. Quamvis enim alteram partem velut probabiliorem multi patres elegerint, quoniam tamen ea nec evidentibus scripturae testimoniis ostendi, nec certa traditione probari potuit (neque enim Augustinum & Gregorium ut caeteros taceam, hujusmodi traditio latuisset) nullo Ecclesiae decreto inter dogmata fidei relata usquam invenitur, uti nec anathemate damnata diversa opinio.
Nam ad ea quae damnationem ejus concludere videbantur, facile est respondere. Gennadius enim Augustino ejusque contra Pelagianos doctrinae parum aequus, ut patet ex ejus catalogo scriptorum ecclesiasticorum, vehementior fuit in eam partem asseverandam, de qua non ignorabat Augustinum perpetuo dubitasse. Nec sane potuit facere regulam fidei, quam ut talem a majoribus non accepisset.
Quod ex Hieronymo citat Magister, nusquam apud eum legitur. Etenim in commentario illi asscripto super psal. 32. mendacii quidem arguuntur nonnulli, locum illius psalmi: Qui finxit sigillatim corda eorum, ad hoc referentes quod ut ibi dicitur, animam ex anima existiment esse generatam. Sed nulla ibi anathematis mentio. Quin ex ipsius Hieronymi scriptis satis apparet, quod non senserit fidei esse hanc quaestionem. Nam in epistola ad Augustinum, quae inter Augustini epistolas est 30. testatur in duabus illius epistolis ad se missis (quarum altera erat de origine animarum continens authoris dubitationem) nihil esse reprehendendum, adjungens illud apostolicum: Unusquisque in suo sensu abundet.
Quod ex glossa adductum est, id non ad traducem animarum, sed ad aliam quandam opinionem haeresi Originis non dissimilem pertinere putant. Sed quoniam satis apparet glossam alludere ad verba commentarii memorati, qui diserte de traduce loquitur. Hinc alii quidam respondent glossam in eo quod haeresim nominat, quae vox in illo commentario non habetur, esse depravatam. Quod ut non sit, attamen parata responsio est glossam sine authore aliquid dicentem, non esse magnae authoritatis.
At neque illud convincit quod ex Leone profertur. Damnat enim ibi Pontifex eos qui animas fuisse, priusquam corporibus ad venirent, affirmabant. Hoc autem advenire, vocat inspirari, quod est, spiritum in aliquo produci, non tamen definiens utrum propagatione id fiat, an nova creatione. Nec urget quod apud Leonem sequitur, animas non ab alio incorporari quam a Deo. Subjungit enim: qui & ipsarum creator est corporum; plane fignificans se creationem intelligere talem, quae etiam corporibus communis sit. Leoni namque eo loco contraPriscillianistas sermo atque censura instituitur, ut qui post Origenem & Manichaeum fabulosa quaedam de animarum creatione tradidissent. Sed etsi detur Leonem fuisse locutum de inspiratione qua animae sic producuntur in singulorum corporibus a Deo, quomodo primi hominis anima in ejus corpore fuit producta, dicente scriptura: Et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, non tamen ex ejus verbis consequens erit hunc modum productionis animarum sub fide contineri. Cum enim dicit Catholicam fidem praedicare quod animae hominum priusquam suis inspirentur corporibus, non fuerint; tantum illud Catholicae fidei adversum ponit, animas fuisse priusquam venirent ad corpora. Quomodo autem venerint, non determinat ex fide; licet suam forte opinionem eamque pluribus communem interponat dicendo, priusquam inspirentur, &c. Qua res si Leoni certa fuisset secundum fidem catholicam, non utique Gregorius post 150. annos de ea dubitasset.
Ad illud denique quod ex S. Thoma objicitur, respondeo S. Thomam de hac re alibi moderatius fuisse locutum, ut paulo ante ostendimus. Estque notandum collectionem sancti Thomae qua ita concludit: Et ideo haereticum est dicere, &c. salva tanti doctoris reverentia, non esse validam. Nam in superioribus non scripturam neque Ecclesiae doctrinam adduxerat, sed solas rationes: Atqui constat ex solis rationibus quantumcumque certis & manifestis, non posse probari quippiam esse fidei. Non enim humanae rationi, sed revelationi divinae nititur fides Christiana.
Quod si dicas illud etiam recte tanquam haereticum damnari, ex quo sequitur aliquid fidei contrarium, atque in eo principio fundatum esse probationem S. Thomae; Respondetur assumptum illud veritatem non habere, nisi consequentia talis tam sit evidens, ut facile cuique pateat; cujusmodi profecto consecutio non conspicitur in rationibus a S. Thoma allatis. Adde quod si argumenta S. Thomae probarent dictum dogma haereticum esse; sequeretur illud ipsum jam olim tempore Augustini & Gregorii haereticum fuisse, quia rationes sunt omni tempore eaedem: At ex praedictis manifestum est illorum tempore non fuisse de eo dogmate quicquam in ecclesia constitutum.
On this page