Capitulum 15
Capitulum 15
Quibus rationibus probetur animas non traduci sed creai
COntra animarum rationalium traductionem, nec non pro earum creatione, quae quidem refutata traductione necessario sequitur; extant apud authores adeo firmae certaeque rationes, ut prorsus temerarium sit iis resistere aut assensum denegare.
Prae caeteris autem docte perspicueque eas tradunt Hugo Victorinus lib. 1. de Sacramentis part. 7. cap 30. & sanctus Thomas multis locis, sed his potissimum in dist. 18. hujus libri quaest. 2. art. 1. & 2. de potentia quaest. 3. art. 9. In opusc. 3. cap. 94. In quodlib. 12. art. 11. contra Gent. lib. 2. cap. 86. 87. 88. & 89. & in summa 1. quaest. 90. art. 2. & quaest. 118. art. 2. Nos ex multis paucas easque praecipuas breviter proponemus.
Prima: Impossibile est virtutem activam quae est in materia, extendere suam actionem ad producendum effectum immaterialem: Atqui talis effectus est anima rationalis. Habet enim operationem in qua non communicat corpus; igitur impossibile est eam produci per virtutem quae est in semine.
Secunda: Anima rationalis cum habeat operatioproinde per se convenit esse & fieri perinde ut aliis substantiis, non autem per aliud, ut animae vegetativae & sensitivae, caeterisque formis materialibus, nem aliquam sine corpore, est quid subsistens; cui quas proinde proprie fieri non dicimus: Atqui solae corporales substantiae fiunt per generationem. Nam immateriales substantiae non aliter intelligi possunt prodire in esse, quam per creationem; igitur anima rationalis quae est substantia quaedam incorporea & immaterialis, non fit per generationem, sed per creationem. Hanc rationem plenius explicatam vide apud S. Thomam 1. quaest. 90. art. 2.
Tertia: Si anima rationalis esse incipit per traductionem seminis, id fit vel quia actu est in semine quasi per accidens decisa & divisa simul cum semine ab anima generantis, quomodo anima sensitiva dividitur in iis animalibus quae divisa vivunt; vel quia in eo est virtute, quatenus scilicet in semine relinquitur virtus productiva animae rationalis: At neutrum horum dici potest. Non prius, quia anima intellectiva, cum sit immaterialis, nec per se nec per accidens dividi potest. Non posterius, quia sic sequeretur animam secundum esse suum dependere a materia more aliarum formarum, ac proinde corruptibilem esse, quod est contra fidem.
Quarta: Nulla virtus activa agit ultra suum genus; atqui anima intellectiva excedit totum genus corporeum, igitur eam nulla virtus corporea producere potest. Quare impossibile est eam produci virtute seminis.
Quinta: Corruptio corporis non est causa ut anima rationalis desinat esse: Ergo nec generatio corporis potest esse causa ut ea incipiat esse; non est igitur anima ex traductione seminis qua generatur corpus.
Sexta ratio quae est Hugonis: Qui animam dicit ex traduce nasci, facit animam parentis causam animae filii, eamque vel efficientem, vel materialem, vel utrumque, quo modo fatemur corpus parentis esse causam corporis filii. Quod enim anima parentis non sit formalis neque finalis causa animae filii, in confesso est; & si esset, de eo tamen causandi modo nunc non agimus. At dici non potest materialem esse causam. Non enim anima patris vel tota, vel secundum partem transit in constitutionem animae filii. Tota enim manet in patre, & nec partem a se decidere, atque in gignentem transmittere potest, cum sit immaterialis, eoque impartibilis. Sed neque efficientis causae rationem habere poterit. Non enim potest anima sicut nec ulla alia virtus creata facere aliquid sine praejacente materia. Hoc enim cum non aliud sit quam creare divinitatis est proprium. Haec ratio praesupponit animam rationalem esse quid per se subsistens; unde non licebit similiter ratiocinari de anima vegetativa aut sensitiva, quae tantum subsistunt in composito. Quamvis enim has dividi contingat per accidens, verum tamen est non decidiab eis partem quae maneat in semine.
Postrema ratio sit talis: Homo creatura est media inter creaturas pure immateriales & pure materiales; atqui creaturae pure immateriales omnino non generantur, nec generari possunt: Materiales autem, ut sunt animalia rationis expertia, generantur perfecta ratione, quatenus etiam ad formas earum pertingit vis gignentis. Igitur homo qui de utraque participat natura, illud habet cum creaturis pure immaterialibus, id est, cum angelis commune, quod ad formam ejus, utpote immaterialem & angelicae naturae similem, vis gignentis non pertingat. Hoc autem commune cum aliis animalibus quod ejus totum illud quod generabile est, id est, corpus attingat virtus gignentis; dum scilicet gignens & de se materiam praebet corpori, & in eo producit omnes dispositiones praevias usque ad formam substantialem exclusive, ad quam utpote immaterialem, attingere nequit.
Porro notandum est omnes rationes jam dictas potissimum niti hac propositione, animam rationalem esse incorpoream. Unde & quicunque traducem animarum posuerunt, videntur aliquo modo eas existimasse corporeas; quemadmodum de Tertulliano & Luciferianis refert Augustinus; & qui traducem oppugnarunt, ad eam destruendam hoc praecipue valere arbitrati sunt, si docerent animam non esse corpoream, ut ante Hugonem & S. Thomam Ambros. lib. de paradiso cap. I1. Lactantius lib. de opificio Dei cap. 19. & author quaestionum veteris & novi testamenti quaest. 36. Unde & simili argumento S. Thomas alibi ostendit angelicam substantiam non posse de se aliam generare, tametsi eam secundum qualitates afficere possit. Quin etiam Aristoteles solo naturali lumine rationis instructus, ex eo quod agnoscebat in anima intellectiva operationem quandam quae non esset alicujus corporis actus, docuit mentem extrinsecus advenire, non autem rialis esset & a corpore non dependeret, a generanvirtute generantis produci, sicut animam sensitivam & vegetativam lib. 2. de generatione animalium cap. 3. Certum enim habebat eam formam quae immatete traduci, & e potentia materiae educi non posse, tametsi non inde ulterius, uti oportebat, collegerit eam a Deo creari, sed potius aeternitatem ei tribuisse videatur, ut alibi dictum est.
Porro Augustinus, Gregorius & alii Patres orthodoxi, quos de quaestione traducis animarum dubitasse diximus; cum iidem, ut suo loco probatum est, sine dubitatione crediderint animas esse incorporeas, cur non in alteram quaestionis partem, scilicet eam quae ex illa propositione consequitur, assensum suum determinarent; non aliam possumus rationem afferre, quam quod consequentiam illam per se firmam & certam aut non considerarunt, aut vim ejus non satis expenderunt, quando ea quaestio nondum erat inter Christianos scriptores rationibus agitata. Nunc autem post tot gravissimas de ea re Theologorum scholasticorum disputationes, re diligenter excussa omnibusque in unam sententiam indubitanter euntibus, non poterit profecto maximae temeritatis notam effugere, si quis deinceps vel diversam opinionem elegerit, vel adhuc dubitandum putaverit.
On this page