Text List

Capitulum 16

Capitulum 16

Solvuntur argumenta diversae opinionis

§. 16. Solvuntur argumenta diversae opinionis.

ARgumenta quae probare videntur animas hominum nascentium non creari, sed a parenti¬i bus traduci; partìm e scriptura, partim a ratione ducuntur.

Ac primum quidem testatur scriptura Genes. 2. & Exod. 20. Deum sex primis diebus totum creationis opus absolvisse, postea vero requievisse ab universo opere suo; non igitur animae nunc novae creantur, sed per rationes seminales creaturis initio inditas producuntur.

Secundo: In formatione Evae ex Adam non est dictum: Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, sicut de Adam dictum fuerat; ergo anima ejus non fuit creata sicut anima Adae, sed accepta ab eo a quo & corpus.

Tertio: Genes. 5. dicitur Adam genuisse filium ad imaginem & similitudinem suam; est autem filius imago & similitudo patris secundum animam; ergo Adam genuit filium secundum animam.

Quarto: Genes. 12. dicuntur Abraham & Loth. tulisse secum omnes animas quas fecerant in Haram; fecisse autem aliter intelligi non possunt quam generando.

Quinto: Genes. 46. dicuntur 70. animae egressae de femore Jacob, quod non est aliud quam seminis propagatione traduci.

Sexto:. Levit. 17. dicit Dominus. Anima omnis carnis in sanguine est: At sanguis cum semine traducitur: ergo & anima¬

Septimo: Joannis 2. Quod natum est ex carne, caro est. At homo secundum naturam est caro, id est, carnalis quia peccatum primo est in anima; ergo, secundum animam natus est ex carne.

Octavo: Rom. 5. In Adam omnes peccaverunt: sola autem anima capax est peccati: ergo in Adam secundum animam omnes fuerunt, quia peccasse praesupponit fuisse

Nono: Pro eo quod in Psalm. 32. dicitur: Qu finxit sigillatim, &c. in Hebraeo est; Qui finxit pariter corda eorum, id est, animas; ergo in Adam omnes animae factae sunt secundum seminalem rationem.

Decimo: Peccatum originale traducitur; igitur & anima quae illius peccati subjectum est. Neque enim traduci potest accidens sine subjecto.

Undecimo: Si anima hominis non producitur virtute seminis; igitur homo non generat hominem E sed tantum corpus ejus, quae est pars hominis inferior atque ignobilior. Quare nec vere dici poterit parens hominis, sed corporis tantum.

Duodecimo: Si homo generando non producit animam rationalem; ergo pejoris est conditionis quam bruta & plantae, quae producunt animas sibi proprias, scilicet sensitivam & vegetativam.

Decimotertio: Si Deus animas singulas in hominibus creat; igitur in ipso creationis instanti bonae sunt, & originalis peccati expertes. Non enim creare potest Deus animam peccatricem.

Decimoquarto: In homine secundum rem eadem est anima vegetativa, sensitiva & intellectiva: Producitur autem ex semine anima hominis vegetativa & sensitiva: igitur & intellectiva.

Decimoquinto: Homo gignit sibi simile secundum speciem: At species humana constituitur per animam rationalem; ergo anima rationalis est a gignente.

Postremo: Si Deus sigillatim creat animas omnium qui quomodocumque gignuntur; ergo cooperatur stupris & adulteriis ex quibus homines gignuntur. Erat hoc argumentum Apollinaris, ut refert Gregorius Nyssenus in lib. de anima cap. sexto.

Sunt & alia quae objici possunt, quae qui volet, requirat apud S. Thomam lib. 2. contra Gent. cap. 88. & de potentia q 3. art. 9. Quo quidem posteriori loco objectiones affert 29. numero; quas & eodem ordine solvit.

Verum ad ista quae adduximus, nunc respondeamus.

Ad primum itaque respondetur Deum omnia, id est, omnes rerum species primis sex diebus creasse, ipsamque naturam totam instituisse, quam postea sua gubernatione conservaturus erat. Ad eam autem conservationem pertinet, ut animae humanae ad exemplum animae primi hominis divina velut inspiratione corporibus ad eam recipiendam praeparatis infundantur. Qua de re plura diximus ad dist. 15. Atque hanc solutionem suppeditat ipse Aug. lib. 10. de Genes. ad literam cap. 3.

Ad secundum. Quamvis in creatione mulieris non legatur dictum: Et inspiravit, &c. intelligendum tamen est Deum hoc fecisse, idque satis indicant ipsius Adae verba, quando dicens: Hoc nunc os ex ossibus meis & caro de carne mea, non addidit: & anima de ammameae; quod tamen maxime addendum fuisset, si sic anima mulieris fuisset de anima viri sicut os de osse, & caro de carne.

Ad tertium respondetur sensum esse quod Adam genuit filium gerentem imaginem & similitudinem patris, id est, hominem patri homini similem; licet non illud genuerit in quo potissimum illa similitudo consistit.

Ad quartum & quintum una responsio est animas synecdochice pro hominibus positas esse, sicut & alibi saepe in scriptura, ut cum Jerem. 49. anima percuti dicitur dum homo occiditur; licet etiam id quod animae tribuitur, competat homini non secundum animam, sed secundum corpus. Haec responsio est apud Aug. qu. 150. super Genesim. Quanquam potest etiam his locis animae nomine vita in genere intelligi, atque ita per animam, id est, vitam ulterius intelligetur ipsum animal vivens, sive pro homine verificatio fiat, sive pro quocunque alio animali. Sic enim generaliter animam accipi debere videtur Genes. 12. Nam eo loco non tantum homines, sed & pecora significantur una cum Abraham & Loth egressa in Haram in terram Chanaam.

Ad sextum, anima more scripturae in sanguine esse dicitur, quia ut explicat Augustinus quaestione super Levit. vita animalis quae consistit in conjunctione animae cum corpore, maxime & potissimum sanguine in corpore continetur. Cujus rationem adfert S. Thomas qu. 9. de potentia art. 3. quia qualitates vitae sunt calidum & humidum, quae in animali per sanguinem (in quo eaedem qualitates excellunt) conservantur. Hinc autem non est consequens animam cum sanguine traduci, sed ad ejus infusionem & receptionem certas in corpore qualitates requiri.

Ad septimum respondetur illa Domini verba accipi debere de toto homine. Sensus enim est, ex homine, qui vitio suae originis caro est, id est carnalis, sicut dicit Apostolus Rom. 7. Ego autem carnalis sum; non posse nasci hominem spiritualem sed carnalem, ideoque ut spiritualis fiat, renasci eum oportere ex spiritu, juxta id quod sequitur: Quod natum est ex spiritu,, spiritus est. Quamvis autem homo secundum animam sit caro, id est, carnalis, non tamen necesse est inde traduci animam, unde contrahitur vitium a quo homo carnalis dicitur, etiamsi vitium illud sit in anima, ut mox declarabitur.

Ad octavum. In Adam omnes peccasse dicuntur, quia ex Adam omnes peccatum contraxerunt. Hoc autem quomodo fiat, scilicet ut peccatum ex Adam traducatur, anima vero quae peccati subjectum est, non traducatur; non una doctorum responsio est.

Quidam dicunt peccatum in semine esse radicaliter; ita nimirum ut semen vim habeat vitiandi & peccato inficiendi humanam naturam, sicque fieri ut anima ex consortio corporis quod ex semine traducitur, & cum quo ipsa velut altera naturae pars hominem constituit; ipso creationis & infusionis suae momento peceatum contrahat. Quae sententia esse videtur Augustini libr. 2. de peccatorum meritis capit. vicesimosexto, & libr. 4. contra Julianum capit. tertio. Alii aliter respondent. Sed de ea re tractabitur ex professo ad distinction. 31. ubi modus transfusionis originalis peccati inquiretur.

Noni argumenti solutio jam superius indicata est eo capit. quo creationem animarum ex scripturis astruebamus.

Ad decimum respondetur frequens esse ut accidens traducatur, id est, quadam affectione vel infectione transeat in alterum non transeunte subjecto. Nam scientia a Magistro transit in discipulum, anima quae scientiae subjectum est, non transeunte: similiter haereses, errores, vitia; item calor ab igne transit ad hominem astantem & diffunditur in aerem vicinum non transfuso subjecto; sic lepra contrahitur & pestis, aliaque morum ac morborum contagia, Transeunt autem haec non eadem numero, sed specie. Quare nihil prohibet etiam originale peccatum sine subjecto quod est anima, simili quapiam ratione transire atque traduci.

Ad undecimum, Homo hominem generare dicitur, non quia virtute ejus generativa forma essentialis hominis introducitur in materiam, quasi educta e potentia materiae; sed quia causa est unionis partium essentialium, in quantum eam dispositionem quae fit in materia virtute generantis, necessario atque infallibiliter ex primaeva Dei institutione sequitur unio illarum partium, scilicet animae cum corpore.

Ad duodecimum respondetur hominem melioris esse conditionis etiam in officio generandi, quam sint bruta & plantae; eo quod vis ejus generativa non solum pertingat ad animam vegetativam & sensitivam, verum insuper ad eam materiae dispositionem, quam ut dictum est, necessario consequitur adventus animae rationalis. Adde quod hoc ipsum ad magnam dignitatem pertinet, talem habere animam ad quam producendam propter ipsius excellentiam, nulla vis naturae possit attingere. Qua ratione nec angelis, quorum excellentior est quam hominum natura, vis ulla generandi competit.

Ad decimumtertium responsio patet ex solutione octavi. Anima namque secundum substantiam suam a Deo est, & proinde bona, quia omnis creatura Dei bona est, sed peccatum est a generante quatenus quod ex carne nascitur, caro est; non ergo creat Deus animam peccatricem, sed creat animam, quae quod ipso creationis momento peccatrix sit, ab alia causa contrahit.

Ad decimumquartum respondet sanctus Thomas animam vegetativam & sensitivam, ad quam pertingit vis hominis generantis, non remanere in foetu, sed perfectiori anima, id est, intellectiva superveniente pelli atque interire. Secundum quem proinde dicendum est animam intellectivam quae sola remanet virtute vegetativam & sensitivam esse, ut quae omnem perfectionem inferiorum animarum contineat. Aliis quibusdam, ut Scoto ejusque sequacibus magis placet remanere in homine vegetativam & sensitivam animam simul cum intellectiva, ut reipsa distinctas. Secundum quos dicendum est illas quidem traduci virtute seminis, non autem istam. Quae sane responsio suam quoque probabilitatem habet.

Ad decimumquintum respondet idem sanctus Thomas in summa, hominem generare sibi simile inquantum per virtutem seminis ejus disponitur materia ad susceptionem talis formae.

Ad postremum dicendum est Deum creando animaseor um qui ex stupris & adulteriis nascuntur, non his peccatis cooperari, sed naturae: Quod quidem in aliis etiam peccatis locum habet, in quibus distinguere oportet deformitatem actus ab ipso actu & operatione naturali, ejusdemque operationis naturali effectu. Horum enim causa Deus est, deformitatis autem cohaerentis causa est voluntas. creata deficiens.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 16