Text List

Capitulum 16B

Capitulum 16B

Paradisum fuisse locum corporeum

§. 16. Paradisum fuisse locum corporeum.

DE paradiso in quem a Deo translatus & posiDtus legitur homo postquam creatus fuit; quis & qualis locus fuerit, & ubi situs, variae sunt fueruntque doctorum opiniones. In qua tamen varietate illud imprimis ac fide tenendum est, paradisum fuisse locum corporeum. Cum enim nomen paradisi dupliciter acceptum reperiatur in scripturis. Uno modo pro loco corporeo, id est, norto insigniter amoeno etiam ad oblectandum hominem composito, quomodo accipitur Genes. decimo tertio, Cantic. 4 Ezcchiel 13. & 28. Ecclesiastici 24. necnon Ecclesiastae 2. juxta Hebraicam lectionem & versionem 70. Aliter vero pro deliciis ac voluptate spirituali, praesertim ea quae sanctis pro mercede promissa est, ut Luc. vicesimotertio Domino ad latronem dicente: Hodie mecum eris in paradiso, & Apocalyp. 2. Vincenti dabo edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei. De quo & Paulus 2. Corinth. 12. loquitur dicens se raptum fuisse in paradisum, quem statim interpretatur tertium caelum, id est, locum felicitatis Sanctorum, quem sanctus Augustinus libro duodecimo de Genes. ad literam capite tricesimoquarto, vocat paradisum paradisorum. Sciendum est paradisum de quo nunc agimus, non posteriori sed priori modo intelligi debere, id est, locum quemdam amoenissimum fuisse arboribus, aliisque plantis pulcherrime consitum, in quem Deus hominem a se creatum introduxerit, tanquam in habitaculum dignitati naturae ejus aptissimum.

Quae sententia primum ex eo probatur; quia paradisus a Moyse describitur tanquam locus habitationis non angeli qui incorporeus est, sed hominis qui corpore constat, & ob id corporeo ac materiali indigebat habitaculo. Quare locum ipsum corporeum intelligi oportet.

Idem probat tota paradisi descriptio quae habetur Genes. secundo. Ea enim cum sit historica narratio; nihilominus quam aliarum rerum, quas scriptura superius commemoraverat, certe. verus ad germanus & literalis ejus historiae sensus non alius censeri debet quam illae quem verba scripturae secundum usitatam eorum significationem nobis referunt. Et quidem liquido monstrant atque exigunt hunc sensum partes narrationis, velut quod paradisus dicitur plantatus & locatus in regione Edom ad orientalem ejus plagam, ut ex Hebraeo habent 70. Quod homo in eo positus fuerit ut eum custodiret & coleret: Quod in eo fuerit ex humo productum omne lignum pulchrum visu & ad vescendum suave: Quod irrigatus fuerit ille locus flumine quodam postea diviso in quatuor capita, quorum & nomina propria non ignota recensentur: Quod de omni ligno quod in eo erat, permissus fuerit homo comedere, uno tantum excepto: Quod Eva fructum arboris viderit, & tanquam pulchrum ac delectabilem concupierit, decer pserit, comederit, viro quoque edendum dede rit: Quod ex eo loco ambo pulsi propter praecepti trangressionem: Quod ante eum positi Cherubim, cum gladio versatili ad prohibendum hominem ab ingressu. Denique quod capite quarto, Cain habitasse dicitur ad plagam orientalem Edom, id est, non procul a paradiso. Quae omnia nisi violente ad allegoriam literalem trahantur, plane convincunt paradisum fuisse locum corporeum ac terrestrem. Rursum probatur ex capite decimotertio Genes. ubi ab hoc paradiso sumitur comparatio ad alia loca corporea amoena. Dicitur enim de Sodoma & Gomorra, quod antequam subverterentur, erat sicut paradisus Domini & sicut Aegyptas venientibus in Segor.

Atque haec proculdubio fuit omnium patrum constans doctrina, adeo ut Origenem qui allegorice paradisi historiam interpretatus, obvium quem diximus scripturae sensum excludebat, tanquam simplicitatis scripturae sacrae corruptorem, haereseos notarint, ut Epiphanius in epistola ad Joann. Hicrosolymitanum, & in Ancorato: & Methodius apud eundem Epiphanium in haeresi Origenis. Item sanctus Hieronymus in epistola contra errores memorati Joannis capite tertio, & in commentariis super Daniel. decimo. Sanctus Augustinus libro decimotertio de Civitate Dei, capite vicesimoprimo, & libro decimoquarto capite 11. & libro 15. capite 27. necnon libro 8. de Genesi ad literam capite primo, & libro 12. capit. 34. Est & inter errores Seleucianorum & Hermianorum ab eodem sancto Augustino annotatum libro de haeres. 59. quod negaverint visibilem paradisum. Quo libro etiam vide haeresim Origenis, Idem docent Basilius homilia undecima Hexa. Joannes Chrysostomus homilia decimatertia in Genes. Sophronius Patriarcha Jerosol. in epistola quae recitata est in sexta synodo generali actione 11. & approbata ab eadem synodo actor. 13. Et post hos Joannes Damascenus libro undecimo de fide Orthodoxa capit. 11. Quorum omnium calculo doctrina Origenis paradisum corporeum destruentis, velut ecclesiasticae doctrinae contraria reprobatur. His accedit quod Hebraei scriptores atque expositores paradisum a Moysi in Genesi descriptum, secundum literam non alium quam corporeum intellexerunt, ut Josephus libro primo antiquitatum & Rabbini. Unum excipio Philonem, qui allegoricis scripturae expositionibus nimium deditus, sub finem libri de opificio mundi, & in libro de allegoriis legis Mosaicae, non aliter vult intelligi paradisum a Moyse descriptum, quam juxta sensum spiritua0

Caeterum inter patres & scriptores ecclesiasticos unus est sanctus Ambrosius, qui in libro quem scripsit de paradiso, videtur cum Origene hac in parte sentire. Qui etiam in epistola 42. quam scripsit ad Sabinum, adductis aliorum variis de paradiso opinionibus, tandem ut sibi probabilius concludit paradisum non fuisse locum terrestrem, sed aliquid spirituale & intelligibile, quod ad mentem & spiritum hominis oblectandum & quodammodo in hac vita beandum pertineret.

Verum haec sancti Ambrosii sententia velut a concordi reliquorum patrum sententia discrepans, non est recipienda; tametsi prorsus vindicanda ab haeresi, propterea quod hujusmodi opinio illius aetate neque satis adhuc esse excussa, neque Ecclesiae judicio condemnata.

Posset autem suspicari quispiam etiam sanctum Hieronymum in simili errore versatum fuisse, propter id quod in libr. traditionum Hebraicarum dicit paradisum conditum a Deo fuisse ante caelum & terram. Quod & Beda retulit in quaestiones suas super Genes. titul. de plantatione paradisi. Hoc autem in paradisum terrestrem competere non potest, utpote pertinentem ad mundum corporeum, cujus primordiales partes fuere caelum & terra. Sed enim quae sit indubitata sancti Hieronymi de paradiso sententia, clarum est ex uno & altero loco supra citato.

Quare si quid erroris est in his sancti Hieronymi verbis, id non ad substantiam paradisi pertinet, sed ad tempus creationis ejus. Nam & in dogmatibus Cabalistarum repetitur paradisum ante caelum & terram creatum fuisse. Quod sine dubio falsum est & contrarium scripturae dicenti: In principio creavit Deus calum & terram. Et fortasse ex horum sententia sanctus Hieronymus ibi loquitur. Aut si ita vere existimavit, novit eum illud quod scriptum est, Deum plantasse paradisum a principioHinc enim consequens apparet vel ante caesum & terram, vel saltem pariter cum iis quae in principio creata sunt, id est, cum caelo & terra, paradisum factum fuisse. Quod tamen argumentum ita solvitur, si dicamus, illud, a principio, non ad tempus, sed locum referri debere, ut sensus sit, paradisum fuisse plantatum in plaga mundi orientali, sive ut 70. interpretati sunt, ad orientem.

Si quis autem quaerat quando factus fuerit paradisus, nihil probabilius est quod respondeatur, quam factum esse tertio die, quo terra producere jussa est herbas & arbores ac caetera plantarum genera. Nam quod legitur 4. Esdrae tertio paradisum plantatum fuisse dextera Dei, antequam terra adventaret, id velut apocryphum, & quidem manifeste repugnans scripturae dicenti: In principio creavit Deus calum & terram, indubitanter rejicimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 16B