Text List

Capitulum 17

Capitulum 17

Ubi sit aut fuerit paradisus

§. 4. Ubi sit aut fuerit paradisus.

EO constituto quod paradisum quendam corporeum Moyses nobis descripserit, magna apud scripturae interpretes quaestio versatur; ubi terrarum sit aut olim fuerit ille paradisus.

Est autem hujus quaestionis praecipua difficultas in eo posita quod videatur inveniri ac designari non posse, qui sint fluvii quos ab uno fluvio in quatuor capita diviso e paradiso egredi Moyses commemorat. Horum enim quatuor fluviorum duo quidem

satis noti celebresque sunt. Tigris & Euphrates At reliqui duo Phison & Gehon, ignoti videntur tam sacris quam prophanis authoribus. Josephus quidem lib. 1. antiquitatum cap. 2. ubi paradisum ex Moyse suis verbis describit, Phison interpretatur Gangem Indorum fluvium a prophanis scriptoribus celebratum: Gehon vero Nilum Aegyptium omnium fluviorum notissimum. Neque ab hac sententia dissidet sanctus Hieronymus in libro traditionum Hebraicarum.

Sed huic interpretationi vehementer repugnat quod horum fluviorum fontes & origines sunt diversissimae, ac regionibus, locisque distantissimae, fieri ut nequeat, quod ex eodem aliquo fluvio procedant.

Quod si respondeant quibus haec forte sententia placet, temporum diuturnitate, maximeque ea mundi mutatione quae per cataclysmum facta est, fluviorum origines esse mutatas. Rursum eis objicitur, haec a Moyse multo post diluvium ita describi, quasi ipsius adhuc tempore quatuor hi fluvii eandem quam olim habuissent, originem retinerent. Ac profecto si origo fluvii alicujus usque adeo mutata diceretur, ut diversissima nunc nasceretur regione ab ea qua olim nascebatur; non eundem sed simpliciter diversum esse hunc fluvium ab illo ratio manifesta probaret, nihilo certe minus quam di versi sunt duo fluvii, quorum eodem tempore diversae monstrantur origines.

Ut igitur ad praesentis quaestionis tractationem veniamus, illud primo notandum est eam non esse de earum numero quae ad fidem pertinent, quemadmodum S. Augustinus aperte testatur lib. de peccato originali cap. 23. Quo fit ut de loco paradisi varie fenserint etiam Catholici tractatores.

Quorundam Neotericorum sententia fuit, paradisum fuisse non unam aliquam mundi regionem, sed universam terram, ut quae initio ex quo germinare coepit ac producere ea quae terrae nascentia vocantur, tota fuerit velut unus hortus pulcherrimus & amoenissimus. Hujus sententiae meminit etiam Hugo

Victorinus in annotationibus super Genesim. Qui ita sentiunt, nituntur hoc argumento, quia ante peccatum primis hominibus dictum est: Replete terram. At vero si quod jam ante contra Origenem praefati sumus, persistendum nobis est in simplici narratione scripturae, facile ac multipliciter refellitur haec opinio. Primum, quia tota terra non quatuor tantum sed multos alios fluvios habet maximos & celeberrimos. Deinde quia. quatuor fluvii describuntur egredientes paradisum: Atqui nullus fluvius egreditur orbem terrae. Tertio, quia homo extra paradisum creatus est, deinde in paradiso positus, post peccatum vero rursum inde ejectus; haec autem de tota terra dici nulla ratione possunt. Ad haec diserte Moyses particularem locum designat, quando dicit paradisum fuisse in regione Eden ad plagam orientalem.

Ad argumentum autem respondetur ideo primis hominibus dictum esse: Replete terram, quia posteritas illorum, id est, genus humanum etiamsi non peccasset, non intra paradisi angustias conclusum fuisset, sed per universam terram diffundendum erat & multiplicandum. Quae quidem terra quamvis non omnno parem cum paradiso foecunditatem & amoenitatem habuisset, nulli tamen maledicto fuisset obnoxia, sed ad commodam humani generis habitationem tota fuisset a Deo benedicta, licet non in omnibus partibus aequaliter. Sicut enim diversi sunt gradus supernae beatitudinis; ita fuissent & terrenae felicitatis.

Porro multorum ac fere omnium opinio est paradisum esse locum quemdam longissime dissitum atque semotum a regionibus quas incolunt homines, & ad quem hominibus non sit accessus: locum, inquam, ob perpetuam & summam aurae temperiem mire foecundum atque amoenum. Sed haec opinio cum generalis sit, in multas secatur. Quidam enim terras quasdam inaccessas inter paradisum & regiones a nobis habitatas interjacere existimant, ut Tertullianus in apologetico adversus gentes, ubi dicit paradisum maceria quadam igneae zonae a notitia orbis communis segregatum esse. Alii vastissimum oceanum mare inter paradisum & terram nostram interfusum esse dicunt, & hac ratione accessum nobis ad paradisum prohiberi. Sic docet Moses Barcepha in libro suo de paradiso, idque ex authoritate Ephreem diaconi, cujus ad eam rem allegat commentarios super Genes. qui hodie non extant. In hanc sententiam citantur a nonnullis quaedam verba titulo sancti Augustini ad Orosium, ab aliis titulo Bedae, cum apud neutrum reperiantur. Verum Glossa ordinaria super Genes. 2. quaedam hujusmodi verba Bedae ascribit, ac rursus alia quaedam ejusdem sententiae ascribit Strabo, qui & collector ordinariae glessae putatur. Ad quae loca Magistrum respexisse verisimile est, quoniam in fine §. E. dicit: Unde volunt in orientali parti esse paradisum, longo interjacente spatio vel maris vel terrae, &c. Alii paradisum sub Aequinoctiali colloeant aut non procul inde, ob eam causam quod existiment in illo climate propter dierum ac noctium perpetuam aequalitatem summam esse caeli temperiem. Ita sentiunt super hanc distinctionem scribentes S. Bonaventura & Durandus. Dissentiunt autem S. Thomas & Scotus, licet argumentis non adeo solidis innixi, cum sit hodie compertum terram sub aequinoctiali sitam non obstante maxima vicinitate solis, multis locis temperatam esse. Scribit enim S. Thomas prima parte quaest. 102. art. 1. ad 3. locum paradisi a nostra habitatione secluium esse quibusdam impedimentis aut montium aut marium aut alicujus aestuosae regionis quae pertransiri nequeat. Et hanc postremam rationem prae caeteris probat secunda secundae quaestione 164. art. 2. ad 5. dicens locum illum videri inaccessibilem propter vehementiam aestus qui est in locis intermediis ex propinquitate solis, & hoc significatum esse per flammeum ac versatilem gladium, qui positus dicitur ante paradisum. Qua parte convenit S. Thomas cum sentententia Tertulliani paulo ante recitata.

Jam quod ad altitudinem paradisi attinet, quidam ei tantam tribuunt, ut nulla sui parte tenebras admittat, sed ex orientium syderum splendore semper illustretur. Sunt enim haec ipsa sancti Basilii verba in homil. de paradiso. Quem secutus Joan. Damascenus lib. 2. de fide cap. 11. dicit paradisum omni terra excelsio em esse. Rupertus libro 1. in Genes. cap. 37. facit paradisum caelo proximum. Legitur quoque apud Abdiam in vita Matthaei Apostoli paradisum eminere omnibus montibus, & esse caelo vicinum.

Porro Magister quorundam opinionem referens ubi supra: Volunt, inquit, paradisum in alto situm esse usque ad lunarem circulum pertingentem. Unde nec aquae diluvii illuc pervenerunt. Quae verba sub nomine Strabi leguntur affirmate in Glossa ordinaria. Dicit enim, Scimus, &c.

Verum ista opinio fidem rerum excedit. Neque enim possibile est terrae partem aliquam ad tantam altitudinem consurgere. Deinde adversatur scripturae sacrae quae testatur universam terram & omnes montes aquis diluvii fuisse coopertos. Quod verum non esset si terrae pars aliqua usque ad globum lunae pertingeret. Certe si tanta paradisi esset altitudo, non inde expulsi sed ex alto praecipitati Adam & Eva dicerentur; neque opus esset custodia Cherubim & gladio flammeo ad prohibendum accessum, quoniam illa immensa & praeceps altitudo satis per se locum faceret hominibus inaccessum. Denique mons adeo sublimis aliqua mundi parte vel a longe ab hominibus conspiceretur, & umbram faceret ingentem opposito sole. Et quid multa? cum locus hujusmodi non jam in aere sed in ignis elemento esset, quod haudquaquam habitationi humanae est accommodatum, ut ne illud addam quod elementum ignis maxime ea parte qua caelo vicinum est, una cum proximo caelo tanta celeritate perpetuo moveatur, ut spatio 24. aut 25. horarum totum terrae orbem circumeat. Quomodo ergo ibi consistere posset in tanta agitatione paradisus, locus, inquam, totius terrae amoenissimus? aut quomodo Adam & Eva vel momento temporis illic in tam celeri raptu elementi potuissent permanere? Merito igitur haec tam absurda, ne dicam ridicula opinio a doctis omnibus exploditur. Unde nec Sanctus Thomas eam probat, sed commode interpretatur prima parte quaest. 102. art. 1. ad primum.

Nonnulli vero ab illius sententiae absurditate recedentes paradisum constituerunt proxime supra mediam aeris regionem, id est, eo loco ubi terminus est exhalationum & vaporum quibus aer hic noster perpetuo commiscetur & conturbatur. Ita enim sentiunt Alex. Alensis & Tostatus. Sed & hanc opi¬ nionem duo praecipue destruunt. Alterum, quod nec locus ille propter nimiam aeris subtilitatem aptus sit vitae & habitationi hominum. Alterum, quod scriptura testatur aquas diluvii contexisse totam terram, quod non ita esset, si supra mediam aeris regionem, ad quam nullae aquae possunt attingere, locus esset paradisi.

Praeter opiniones hactenus commemoratas, est quorundam doctorum sententia, non ea sane improbanda, qui paradisum nobis a Moyse descriptum ponunt in orientali regione circa partes Mesopotamiae & Babylonis, eumque non in monte sed in plano loco situm. Idque probant ex nominibus fluviorum quorum in describendo paradiso Moyses meminit. Euphrates enim Babyloniae fluvius est, inter quem & Tigrim alterum fluvium intercepta regio Mesopotamia Graeco nomine vocatur, tanquam media inter fluvios comprehensa. Estque haec regio respectu terrae sanctae, nec non deserti Arabiae, in quo Moyses haec scribebat, ad Orientem sita. Unde quod in nostra versione habemus a principio plantatum fuisse paradisum, 70. interpretes verterunt, ad Orientem, quod etiam a Magistro est observatum. Eadem in regione est Eden. Quam vocem Hebraicam etsi Hieronymus verterit, voluptatem, rectius tamen ni fallor, 70. retinuerunt ut nomen proprium loci. Quod ex aliis scripturae locis ostendi potest. Nam cap. 4. Genes. Cain habitasse dicitur ad plagam orientalem Eden, & 4. Reg. 19. filii Eden orientalibus annumerantur. Sed & alibi ejusdem regionis in scripturis mentio fit, tanquam ad orientem sitae, ut Isa. 37. & Ezechiel. 27. Est autem in genere notandum Orientis, id est, terrae orientalis nomine in sacris literis, fere semper intelligi regiones quae sunt citra sinum Persicum, ut Persidem, Armeniam, Arabiam & Mesopotamiam. Item mare rubrum & mare salsum, horumque locorum incolas vel accolas vocari orientales, quia tales erant respectu Judaeae. Quare & Job qui in terra Hus habitabat in finibus Idumaeae, vel ut aliis placet in ipsa Idumaea, numeratur inter orientales Job 1. Et tres Magi quiex Perside vel Chaldaea vel Arabia venerunt in Judaeam ut natum Regem adorarent, ex Oriente venisse narrantur. Denique ipsam Mesopotamiam interdum scriptura simpliciter vocat terram orientalem, ut Genes. 29. & Numer. 23.

Cum igitur paradisus secundum Hebraicam veritatem, consentiente etiam 70. interpretum versione, situs fuerit in Eden ad Orientem, atque ex aliis scripturae locis constet Eden esse regionem in Oriente sitam, id est, in partibus Mesopotamiae, & quidem ut Geographis quibusdam visum est, inter Babylonem & mare Persicum; cumque Tigris & Euphrates Mesopotamiam utrimque alluant, nihil profecto probabilius apparet quod dicatur, quam paradisum in iisdem Mesopotamiae partibus situm esse. Cui rei id argumento esse volunt quod ut refert Quintus Curtius lib. 5. de rebus gestis Alexandri, tota Mesopotamia tam uberi & pingui solo sit, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat.

Quod vero ad fluvios attinet a quibus paradisum adeo studiose describendum Moyses putavit; observanda sunt imprimis scripturae verba quae in Hebraeo sic habent: Et fluvius egrediebatur ex Eden ad irrigandum paradisum, & inde dividitur, & est in quatuor capita, &c. Non ergo significatur fluvium egredi ex paradiso, quasi ut quidam opinatisunt, in paradiso sit fons & scaturigo fluvii inde egredientis & postea divisi in quatuor flumina: Sed fluvium ex regione Eden in paradisum influere, qui inde egressus postea in plures fluvios dividatur. Videtur autem per unum illud flumen significari confluxus Tigris & Euphratis in unum alveum, ubi (quamvis ex diversis fontibus orti) sunt instar unius fluminis, donec iterum facto aquarum divortio separentur atque abeant in proprios alveos, a quibus deinde alia duo flumina Phison & Gehon derivantur. Alter enim Armeniam permeans Phison vocatur, cujus & meminit Ecclesiasticus cap. 24. Quod nomen etsi apud profanos scriptores ita expressum non reperiatur, extare tamen apud illos videtur nonnihil mutatum. Nam Q. Curtius lib. 5. testatur Euphratem & Tigrim quodam loco ab accolis vocari Phasin, & Plinius lib. 6. cap. 21. tradit Tigrim findi in duos alveos, atque ubi remeavere, Pasitigrim appellari. Habent autem affinitatem quandam haec nomina Phison & Phasis. Quin & hoc saeculo fluvium quendam esse Armeniae vocabulo Phison, & proinde vetustissimum illud a Moyse proditum nomen retinentem, author est Guilielmus Episcop. Tornacensis in libr. quem Gallice ante 100. annos scripsit de vellere aureo. Quae autem sit terra Hevilath, quam circuire dicitur Phison, colligi potest ex Genes. 25. & 1. Reg. 15. Certe Strabo Geographus eam regionem collocat in confinibus Arabiae & Mesopotamiae. Unde perspicue refelluntur qui Phison eundem faciunt cum Gange Indorum fluvio ab illis locis remotissimo. Alter vero fluvius Arabiam desertam petens Gehon vocatur, de quo item meminit Ecclesiasticus loco memorato. Dicitur autem circuire terram Aethiopiae, non illius meridionalis seu occidentalis quam perluit Nilus, sed orientalis quae vicina est Arabiae & Mesopotamiae. Esse enim Aethiopiam quandam Syriae & Palestinae vicinam, facile est ex sacris literis ostendere. Madianitae enim vocabantur Aethiopes Numer. 12. Unde & in Cantico Abacuc legitur: Vidi tentoria Aethiopiae, turbabuntur pelles terra Madian. Quibus adde loca 2. Paralip. 14. & 21. & Psalm. 71. & 86. Non autem nomine Gehon Nilum intelligi, planum est, quod Nilus cum Tigri & Euphrate nullam prorsus habeat conjunctionem, uti nec Ganges, quae res Geographis est notissima.

Denique tota haec de paradiso sententia eo argumento quam maxime probabili confirmatur; quod existimandum sit Moysen describere voluisse paradisum a circunstantiis locorum & fluviorum quae nota essent Hebraeis quibus haec scribebat. Ejusmodi autem maxime sunt & regiones & fluvii memorati secundum eam declarationem quam dedimus. Unde nec ignorabatur tempore Moysi qua orbis regione paradisus fuisset situs; Atque adeo credibile est ac veritati valde consentaneum priscos homines ante diluvium, ac deinde post diluvium Noe & filios ejus inhabitasse loca paradiso vicina, tum amore soli natalis sui generis, id est, humani. Fuit enim Adam non procul a paradiso creatus, ut statim in paradisum introduceretur; tum propter eximiam ejus terrae bonitatem, de qua supra diximus ex Quinto Curtio. Atque id ipsum de Noe & filiis satis evidenter ostenditur ex eo quod arca dicitur requievisse super montibus Armeniae. Inde porro multiplicato genere, atque etiam occasione Babylonicae linguarum confusionis, homines ex illa terra in alias quascunque regiones fuisse dispersos. Quod totum satis colligitur ex Gen. 10. & 11. Hanc memoratam de loco paradisi sententiam tradunt S. Augustin. Stenchus in Cosmopoeia, & in annotationibus super Genes. 2. Fr. Vatablus in scholiis ad eundem locum. Joan. Hesselius in hanc distinctionem & B. Pererius in commentario super Genesim.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 17