Text List

Quaestio 18

Quaestio 18

Utrum paradisus adhuc supersit

§. 18. Utrum paradisus adhuc supersit?

POstremo quaeritur utrum paradisus, e quo ejeActus est Adam, etiam nunc exstet, an vero tan¬ dem, ut se habent res terrenae, temporum atque elementorum injuria dissipatus ac destructus, amoenitatem illam primae conditionis amiserit, & proinde paradisus esse defierit.

Existere adhuc paradisum videtur ostendi ex scriptura Ecclesiastici 44. quae testatur Enoch translatum esse in paradisum, ut det gentibus poenitentiam. Hinc enim consequens apparet eum adhuc degere in paradiso, donec inde ad nos redeat gentibus poenitentiam praedicaturus. Atque idem de Elia similiter translato habet communis opinio fidelium, eademque a multis patribus tradita. Nam S. Justinus Martyr ad Orthodoxos, quaest. 75. 76. & 85. & sanctus Irenaeus libro 5. adversus haereses, scribunt Enoch & Eliam in paradiso unde pulsus est Adam, versari & in eo mansuros usque ad finem saeculi. Tertullianus in apologetico contra gentes, & in fine libri de anima, itidem de paradiso, ut adhuc perdurante, & usque ad diem judicii permansuro loquitur.

Isidorus lib. de vita & obitu patriarcharum, agens de Enoch eidem sententiae subscribit. Et ut alios praetereamus, tradit eam Magister hac distinctione, quem plerique sequuntur doctores scholastici. Nec eam rem veterum quisquam videtur in dubium revocasse. Quin sanctus Augustinus libro de peccato originali cap. 23. cum dixisset salva fide dubitari atque ignorari posse ubi sit paradisus, in quo constituit Deus hominem, subjecit haec verba. Cum tamen esse illum paradisum fides Christiana non dubitet. Quare secundum sanctum Augustinum videtur salva fide non posse dubitari, sitne adhuc in rerum hatura paradisus.

At contra; si vera sunt quae supra de loco paradisi diximus, non leve argumentum ex iis sumitur, paradisum jam non existere. Si enim ut ostendimus, paradisus fuit circa Mesopotamiam vel Armeniam, cum ea loca fuerint olim atque etiam hodie sint non )tantum hominibus quaquaversum pervia, verum etiam culta & habitata, nec in iis usquam inveniatur paradisus, neque quisquam dixerit cum ratione paradisum alio translatum esse, consequitur eum nunc non exstare.

Accedit argumentum ex scriptura sacra, quae Genes. 7. memorat totum orbem terrae aquis diluvii coopertum fuisse, adeo ut etiam altissimos montes aquae superaverint 15. cubitis. Quare necesse est etiam paradisum cum caeteris totius terrae hortis cultisque locis illo diluvio inundatum periisse. Quod si hoc argumentum conjungas cum superiori, plus habebit roboris. Si enim paradisus fuit in partibus Armeniae vel Mesopotamiae (dicit autem scriptura arcam Noe decrescentibus aquis requievisse super montibus Armeniae) plane consequens est paradisum in illis regionibus situm, nec montibus altiorem, iisdem aquis quibus & montes obrutum fuisse.

Nec vero ulla ratio nos urget cur existimemus paradisum permansisse, qualis initio factus legitur; sed magis credibile est eum locum more rerum caducarum & corruptibilium paulatim in deterius mutatum, submota tandem custodia Cherubim & gladio flammeo, etiam hominibus accessibilem factum esse saltem post diluvium. Nam custodiam ei appositam tantisper tantum manere oportuit, quamdiu locus ille integer & incorruptus primam fertilitatem & pulchritudinem retinere potuit. Ac sane probabile fit terram paradisi simul cum reliqua terra factam fuisse maledicto obnoxiam propter hominis trangressionem in ipso paradiso perpetratam, sicut ipsa rei experientia satis constat Palestinam, id est, terram promissionis, quae juxta fidem sacrarum literarum fuit aliquando terra fluens lacte & melle, posterioribus saeculis propter Judaeorum peccata plurimum ab illa fertilitate degenerasse. Hanc sententiam ut probabilem tradunt praeter authores capite superiori citatos Jansenius commentar. in concordiam evangel. capit. 143. & R. Bellarmiuus lib. de beatitudine sanctorum capite 3.

Igitur ad ea quae in diversum objecta sunt respondemus.

Apud Ecclesiasticum in Graeco codice non nominatur paradisus, sed tantum mentio fit translationis Enoch, non addito loco in quem fuerit traislatus. Et aperta est sancti Augustini doctrina loco supra citato ex libro de peccato originali, incertum esse, nec ad fidem pertinere utrum in paradiso sint Enoch & Elias an alibi. Unde & sanctus Thomas non simpliciter affirmare ausus est Enoch & Eliam degere in illo paradiso ex quo pulsus est Adam, sed fere addit, ut dicitur, vel, ut creditur, quemadmodum videre est in prima parte quaestione 103. art. 2 & secunda secundae quaestione 64. articulo secundo. Qui etiam parte 3. quaestione 49. articulo secundo, cum docet paradisum tametsi a nullo habitetur, non tamen esse frustra; satis significat sibi non esse certum quod in eo habitent Enoch & Elias. Et quidem Rupertus lib. 3. in Genes. capit. tricesimotertio diserte negat scripturam significare quod Enoch & Elias translati sint in illum paradisum in quo positus fuerat Adam. Sanctus Gregorius quoque homilia 29. in evangelia scribit Eliam in aera sublatum fuisse, ut in secretam quandam terrae regionem repente duceretur; at paradisi non meminit. Quanquam locus ille quicunque est in quo foeliciter degunt Enoch & Elias, rectissime paradisus vocatur. Est enim illud nomen commune, etiam in sacris literis, ut initio indicavimus. Quare etiamsi in Ecclesiastico esset additum, in paradisum; nihil id nostrae sententiae obstaret.

Ad Justini, Irenaei & Tertulliani sententiam respondemus, eos quaedam alia iisdem locis adjungere, quae ecclesia non recipit, ut quod in illum terrestrem paradisum ductus sit latro, quodque in eo demorentur omnes justorum animae usque ad diem judicii, proinde non temere nos facere, si etiam in hoc quod volunt paradisum adhuc exstare, ab iis recedimus. Fundant enim hanc suam sententiam in propositionibus quibusdam aut incertis, aut certe falsis.

Alii patres & Scholastici doctores suam sententiam non afferunt ut certam, sed ut sibi probabilem, atque etiam quod fatemur, ut communiter receptam, a qua proinde non est recedendum sine ratione.

Sanctus Augustinus vero non sentit certum esse secundum fidem quod paradisus nunc sit, sed quod sit secundum aliquam temporis differentiam, scilicet eam quam postulat ejus descriptio in Genesi. Postulat autem illa quod paradisus olim fuerit, non quod nunc adhuc existat. Loquitur enim sanctus Augustinus contra Origenem qui allegorica sua interpretatione paradisum terrestrem tollebat e medio, quasi nunquam fuisset. Unde nec dicit quod existere paradisum fides Christiana non dubitet, sed esse illum. Nam esse abstrahit ab existentia. Si quis tamen urgendum omnino putet tempus praesens apud sanctum Augustinum; illi respondebimus S. Augustino certum & indubitabile esse quod ille paradisus sit in quo Deus hominem posuit, id est, quod sit locus in terris, ubi sit, fueritve ille paradisus; idque aeque contra Origenem. Et fere haec solutio cum priori convenit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 18