Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

Formatio mulieris ex viro quomodo sit intelligenda

IN DISTINCTIONEM DECIMAMOCTAVAM. §. 1. Formatio mulieris ex viro quomodo sit intelligenda.

QUOD de paradiso superius ostendimus, id: similiter de formatione mulieris ex viro1 tenendum nobis est, nempe eam non spiritualiter tantum & in mysterio, veluti quondam Origenes, & inter recentiores Cajetanus in suis super Genes. commentariis, senserunt; sed ut verba scripturae sonant, corporaliter & secundum literam ita factam esse, quemadmodum facta narratur.

Cujus rei manifesta probatio est non solum ex historica narratione, qua Moyses rerum genesim, & in iis formationem mulieris describit, additis etiam verbis quae Adam statim post locutus fuerit: Hoc nunc os ex ossibus meis, &c. Qua sola probatione fere usi sunt patres adversus Origenem, verum etiam ex aliis scripturae locis. Nam Ecclesiasticus capite decimoseptimo, historice commemorat utrumque, tam mulieris creationem ex viro, quam viri ex terra. Et apostolus Act. 17. ad Athenienses de Deo sic ait: Fecitque ex uno omne genui hominum inhabitare super universam faciem terrae.

Idem apostolus 1. Corinth. 11. ex eo quod mulier de viro facta sit, non contra, sumit argumentum subjectionis mulieris sub viri potestate. Et 1. Timoth. 2. non alia ratione scribit Adam primum fuisse formatum, deinde Evam, & proinde hanc illi subjectam esse oportere; quam quia secundum scripturam Genes. haec ex illo facta est.

Quocirca sanctus Augustinus lib. 9. de Genes. ad literam capit. decimotertio, scribit non esse dubitandum, quin haec quae scriptura commemorat de formatione mulieris, & facta sint, & stulta esse non possint, quoniam ad aliquid significandum facta sunt, & Joan. Chrysostomus super Genes. tractans eum locum, vult nos, tametsi modum quo haec facta sint nesciamus, credere tamen quod voluntati Dei omnia paruerint. Item sanctus Hieronymus scribens in Epistolam Pauli ad Philaemonem inter alia multa quae omnibus credenda esse dicit, istud etiam adfert, Evam ex costa & latere viri fabricatam esse. Nec sane quisquam aliorum patrum aliter de hac re sensisse legitur. Unde & Innocentius III. extra de divortiis, capit. gaudemus, ex eo quod initio una costa viri in unam foeminam conversa sit, argumentum sumit ad probandum divino jure prohibitam esse polygamiam, qua uni viro plures foeminae copulantur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1